|
Apostolus supra necessitatem et virtutem gratiae demonstravit, hic
incipit agere de origine gratiae, utrum ex sola Dei electione detur
aut detur ex meritis praecedentium operum, occasione accepta ex eo quod
Iudaei, qui videbantur divinis obsequiis mancipati, exciderant a
gratia, gentiles autem ad eam erant admissi, qui prius fuerant a Deo
alieni. Primo igitur agit de electione gentium; secundo de casu
Iudaeorum cap. X fratres voluntas quidem cordis mei, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo commemorat dignitatem Iudaeorum;
secundo ostendit quomodo gentiles ad illam dignitatem sunt assumpti,
ibi non autem quod exciderit. Circa primum duo facit. Primo
apostolus ostendit affectum suum ad gentem Iudaeorum, ne ea quae
contra eos dixit vel dicturus est, ex odio dicere videatur; secundo
eorum dignitatem ostendit, ibi qui sunt Israelitae, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo confirmat ea quae dicturus est;
secundo demonstrat suum affectum, ibi quoniam mihi tristitia. Circa
primum duo facit. Primo confirmat dicenda per simplicem assertionem,
dicens veritatem dico, quod maxime convenit praedicatori, qui est
testis veritatis. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur
meum. Zach. VIII, 19: pacem et veritatem diligite. Et quia
quandoque aliquis veritati quam loquitur aliquod mendacium interserit,
ad hoc excludendum subdit non mentior. Eph. c. IV, 25:
deponentes mendacium loquimini veritatem. Secundo confirmat quae
dicenda sunt per iuramentum, quod est quaedam confirmatio per
testimonium infallibilis veritatis. Tales autem sunt testes
sanctorum. Primo quidem Deus, secundum Iob XVI, 20: ecce in
caelo testis meus. Et ideo dicit in Christo Iesu, id est, per
Christum Iesum, qui est veritas absque mendacio. II Cor. I,
19: Dei enim filius qui praedicatus est in vobis, non fuit in illo
est, et non. Secundo testis infallibilis sanctorum est eorum
conscientia, unde subdit testimonium perhibente mihi conscientia mea.
II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae. Et quia interdum conscientia errat, nisi per
spiritum sanctum rectificetur, subdit in spiritu sancto. Supra
VIII, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro.
Deinde cum dicit quoniam tristitia, etc., ostendit suum affectum ad
Iudaeos per dolorem, quem de eorum casu patiebatur, quem quidem primo
exponit; secundo eius signum ponit cum dicit optabam, et cetera.
Exaggerat autem suum dolorem tripliciter. Primo quidem ex eius
magnitudine: quoniam mihi tristitia est magna, quia scilicet est de
magno malo, id est de excidio tantae gentis. Thr. II, 13:
magna est velut mare contritio tua. Sed contra hoc videtur esse quod
dicitur Eccli. XXX, 22: tristitiam non des animae tuae, quod
videtur sententiae Stoicorum consonare, qui tristitiam omnino ab animo
sapientis propellebant. Cum enim tristitia sit de malo praesenti, non
potest sapienti competere, cui nullum malum est praesens. Non enim
aestimabant aliquid esse bonum nisi honestum, et malum nisi peccatum.
Sed haec opinio refellitur dupliciter. Primo quidem quia corporales
defectus licet non sint simpliciter mala, quibus scilicet homines fiant
mali, sunt tamen quaedam mala, quae natura abhorret. Unde et dominus
pro his tristatus legitur Matth. XXVI, 38: tristis est anima
mea usque ad mortem. Secundo cum ex charitate homo debet suum diligere
proximum sicut seipsum, imminet sapienti tristitia laudabilis de
peccato proximi, sicut de peccato sui ipsius; unde apostolus dicit I
Cor. XII, 21: et lugeam multos ex eis qui peccaverunt. Sic
igitur reprobatur saeculi tristitia quae mortem operatur, procedens ex
amore saeculi: sed tristitia quae est secundum Deum, utpote ex divina
charitate procedens, salutem operatur, ut dicitur II Cor. VII,
10. Et talis fuit ista tristitia. Secundo exaggerat eam ex
continuitate; unde subdit et continuus dolor. Non quod continuo actu
doleret, sed secundum habitum. Ier. IX, 1: ut plorem die ac
nocte interfectos populi mei. Tertio exaggerat eam ex sui veritate,
et dicit cordi meo; non enim erat superficialis, sed in corde
radicata. Thr. I, 22: multi gemitus mei et cor meum moerens.
Deinde cum dicit optabam enim, etc., ponit signum doloris dicens:
optabam enim ego ipse, qui tam fervens sum in charitate Christi, ut
supra ostensum est, anathema esse a Christo pro fratribus meis.
Ubi, primo, sciendum est quod anathema est Graecum et componitur ab
ana quod est sursum, et thesis quod est positio, ut dicatur anathema
quasi sursum positum: quia scilicet cum capiebatur aliquid in praeda
quod nolebant esse in usu hominum, suspendebant illud in templo. Et
inolevit usque adhuc ut ea quae sunt separata ab hominum communi usu,
anathemata vocarentur; unde Ios. VI, v. 17 dicitur: sit
civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, domino. Dicit ergo
optabam ego ipse anathema esse a Christo, id est separatus ab eo,
quod quidem fit dupliciter. Uno modo per culpam, per quam aliquis a
charitate Christi separatur, eius praeceptum non servans. Io.
XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Sic autem
apostolus non poterat optare esse anathema a Christo pro quacumque
causa, ut ex supra dictis in VIII, 35, patet. Est enim hoc
contra ordinem charitatis, quo quis tenetur Deum super omnia diligere
et salutem suam plusquam salutem aliorum. Et ideo non dicit, opto sed
optabam, scilicet, tempore infidelitatis. Sed secundum hoc nihil
magnum dicit apostolus, quia tunc etiam propter se volebat esse
separatus a Christo. Unde et quaedam Glossa exponit quod dicit,
tristitia magna est mihi, de tristitia qua dolebat de praeterito statu
peccati, in quo a Christo voluerat esse separatus. Alio modo potest
aliquis esse separatus a Christo, id est a fruitione Christi quae
habetur in gloria. Sic autem separari a Christo volebat apostolus pro
salute gentilium, nedum pro conversione Iudaeorum, secundum illud
Philipp. c. I, 23 s.: desiderium habens dissolvi et cum
Christo esse, multo melius; permanere in carne necessarium propter
vos. Et hoc modo dicebat optabam, scilicet si fieri posset, anathema
esse, id est separatus a gloria, vel simpliciter vel ad tempus,
propter honorem Christi, qui est ex conversione Iudaeorum, secundum
illud Prov. XIV, 28: in multitudine populi dignitas regis.
Unde Chrysostomus dicit in libro de compunctione cordis: ita totam
eius mentem devicit amor, ut etiam eo quod prae caeteris omnibus
amabilius erat esse cum Christo, rursum idipsum, quia ita placeret
Christo contemneret, sed et caelorum regna, quod videbatur laborum
esse remuneratio pro Christo, nihilominus cedere pateretur. Et
causam tanti affectus ostendit subdens pro fratribus meis. Unde
Eccli. XXV, v. 1 s. dicitur, quod tria sunt probata coram Deo
et hominibus: concordia fratrum, et cetera. Et ne hoc intelligeretur
de his qui erant spiritualiter in Christo fratres, secundum illud
Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, subiungit qui sunt
cognati mei secundum carnem. II Cor. XI, 22: semen Abrahae
sunt, et ego. Deinde cum dicit qui sunt Israelitae ostendit
dignitatem Iudaeorum, ut eius tristitia videretur esse rationabilis
propter pristinam dignitatem populi pereuntis propensius enim est malum
dignitatem perdidisse, quam numquam habuisse, ut dicit Glossa et non
solum ex affectu carnali procedens. Ostendit autem eorum dignitatem
tripliciter. Primo quidem quantum ad suam gentem, cum dicit qui sunt
Israelitae, id est, a genere Iacob descendentes, qui est dictus
Israel, Gen. XXXII, 28, et II Cor. XI, 22:
Israelitae sunt, et ego. Et hoc ad dignitatem pertinet. Dicitur
enim Deut. IV, 7: non est alia natio tam grandis, et cetera.
Secundo ostendit dignitatem illius gentis ex Dei beneficiis, inter
quae primo ponit spiritualia beneficia, quorum unum respicit praesens;
et quantum ad hoc dicit quorum est adoptio filiorum Dei; unde dicitur
Exod. c. IV, 22: primogenitus meus Israel. Et hoc quidem
dicitur quantum ad spirituales viros qui fuerunt in illo populo.
Quantum ad carnales vero supra VIII, 15 innuit, quod acceperunt
spiritum servitutis in timore. Aliud vero beneficium ponit quod
respicit futurum, cum dicit et gloria, scilicet filiorum Dei eis
repromissa. In cuius signum legitur Ex. ult. quod gloria domini
implevit tabernaculum. Deinde ponit alia beneficia figuralia, quorum
tria sunt figura praesentis spiritualis beneficii. Et horum primum est
testamentum, id est, pactum circumcisionis Abrahae datum, ut dicitur
Gen. XVII, 2. Quamvis hoc possit referri ad testamentum
novum, quod primo Iudaeis est praedicatum. Unde et dominus dicebat,
Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel. Et Ier. c. XXXI, 31 dicitur: feriam domui Israel
foedus novum. Secundum est lex data Moysi. Unde et subdit
legislatio. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit nobis Moyses.
Tertium est cultus divinus, cum dicit et obsequium, quo scilicet Deo
serviebant, omnibus aliis gentibus servientibus idolis. Is.
XLIV, 1: et nunc audi, serve meus Iacob, et Israel quem
elegi. Deinde ponit id quod pertinet ad futuram gloriam, cum dicit et
promissa. Promissiones enim factae in veteri testamento impletae per
Christum, Iudaeis praecipue factae videntur. Unde dicitur infra
XV, 8: dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad
confirmandas promissiones patrum, et cetera. Fuerunt autem eis multae
promissiones factae de bonis terrenis, ut patet Lev. XXVI, v.
3 s., et Deut. XXVIII, 1-14. Sed per illa temporalia
bona spiritualia figurabantur. Tertio autem describit dignitatem
Iudaeorum ex origine, cum dicit quorum patres, quia scilicet secundum
carnem sunt progeniti ab illis patribus qui fuerunt maxime Deo
accepti. Deut. IV, 37: dilexi patres tuos, et elegi semen
eorum. Os. IX, 10: quasi prima poma ficulneae eius vidi patres
eorum. Quarto ostendit dignitatem eorum ex prole cum dicit ex quibus
est Christus secundum carnem, sicut ipse dicit. Io. IV, v.
22: salus ex Iudaeis est. Et ne hoc parum videatur, ostendit
Christi dignitatem, dicens: qui est super omnia Deus benedictus in
saecula, amen. I Io. ult.: hic est verus Deus et vita aeterna.
In quibus verbis quatuor haereses destruuntur. Primo quidem
Manichaei, qui dicebat Christum habuisse corpus phantasticum et non
verum, quod removet per hoc quod dicit secundum carnem. Habet enim
veram carnem, secundum illud Lc. ult.: spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere. Secundo, haeresis Valentini qui
dicit Christum non de massa humani generis, sed de caelo corpus
attulisse. Quod quidem excludit in hoc quod dicit Christum ex
Iudaeis secundum carnem esse, secundum illud Matth. I, v. 1:
liber generationis Iesu Christi filii David. Tertio, haeresis
Nestorii qui posuit alium esse filium hominis alium Dei: contra quem
apostolus hic dicit, quod ille est ex patribus secundum carnem qui est
Deus super omnia. Quarto, excluditur haeresis Arii qui dicebat
Christum esse minorem patre et quod est creatus ex nihilo. Contra
quorum, primum dicit quod est super omnia; contra secundum, quod est
benedictus per omnia saecula. Hoc enim de solo Deo dicendum est,
quod eius bonitas duret in saecula.
|
|