|
Postquam apostolus posuit dignitatem Iudaeorum, nunc ostendit quod
ista dignitas non pertineat ad eos qui carnaliter processerunt ab
antiquis patribus sed ad spirituale semen quod est a Deo electum. Et
primo ostendit, quod huiusmodi dignitas proveniat ex electione divina;
secundo ostendit, quod haec electio communiter pertinet ad Iudaeos et
ad gentiles, ibi quos etiam vocavit non solum, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quomodo ex electione divina homines
spiritualem dignitatem consequuntur; secundo movet quaestionem de
iustitia divinae electionis, ibi quid ergo dicemus? Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit; secundo ostendit propositum,
ibi sed in Isaac, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
firmitatem divinae electionis; secundo ostendit in quibus impleatur,
ibi non enim omnes, et cetera. Dicit ergo primo: ita dictum est quod
eorum sunt promissa et adoptio filiorum et gloria, pro quorum casu est
mihi magna tristitia et continuus dolor. Non autem est hoc sic
intelligendum, quod verbum Dei exciderit, id est frustratum sit,
quia et si non habet locum in quibusdam qui exciderunt, habet tamen
locum in aliis. Is. LV, 11: verbum quod egreditur ex ore meo,
non revertetur ad me vacuum, et cetera. Ps. CXVIII, 89: in
aeternum, domine, permanet verbum tuum. Deinde cum dicit non enim,
etc., ostendit quomodo et in quibus verbum Dei exciderit. Circa
quod considerandum est quod Iudaei de duobus praecipue gloriabantur,
videlicet de Abraham qui primo accepit pactum circumcisionis a domino,
ut dicitur Gen. c. XVII, 10, et de Iacob sive Israel,
cuius tota posteritas in populo Dei connumerabatur. Non autem ita
fuit de Isaac; nam posteritas filii eius Esau ad populum Dei non
pertinebat. Unde apostolus ostendit propositum, primo quidem per
comparationem ad Iacob, dicens non enim omnes qui sunt ex Israel, id
est ex Iacob secundum carnem progeniti, hi sunt veri Israelitae ad
quos pertinent Dei promissa, sed illi qui sunt recti et videntes Deum
per fidem. Is. XLIV, 2: rectissime quem elegi. Unde et
dominus dixit Nathanaeli Io. I, 47: ecce verus Israelita, in
quo dolus non est. Hoc autem nomen Israel impositum fuit Iacob ab
Angelo, ut patet Gen. c. XXXII, 28. Secundo ostendit idem
propter comparationem ad Abraham, dicens neque omnes qui sunt carnale
semen Abrahae, sunt spirituales Abrahae filii, quibus Deus
benedictionem repromisit, sed solum illi qui eius fidem et opera
imitantur. Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera
Abrahae facite. Deinde, cum dicit sed in Isaac, etc., manifestat
propositum. Et primo quantum ad Abraham; secundo quantum ad Iacob,
ibi non solum autem illa, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit auctoritatem Scripturae, dicens sed in Isaac vocabitur tibi
semen. Hoc dominus dixit Abrahae, ut habetur Gen. XXI, 12,
ubi agebatur de expulsione Ismaelis. Quasi dicat: non omnes qui nati
sunt carnaliter ab Abraham pertinent ad illud semen, cui facta est
repromissio, secundum illud Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt
promissiones et semini eius, sed illi qui similes sunt Isaac.
Deinde, cum dicit id est, non qui filii, etc., exponit
auctoritatem inductam secundum quod facit ad propositum. Ad cuius
evidentiam accipiendum est quod apostolus dicit Gal. IV, 22 s.:
Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed
qui de ancilla, scilicet Ismael, secundum carnem natus est, quia
scilicet secundum legem et consuetudinem carnis ex iuvencula natus est;
qui autem ex libera, scilicet Isaac, per repromissionem, et non
secundum carnem, id est non secundum carnis legem et consuetudinem,
quia natus est ex sterili et vetula, ut habetur Gen. XVIII,
10, quamvis sit natus secundum carnem, id est secundum substantiam
carnis quam accepit a parentibus. Ex quo apostolus hic accipit quod
illi non adoptantur in filios Dei, qui sunt filii carnis, id est ex
hoc ipso quod secundum carnem progeniti sunt ab Abraham, sed illi
aestimantur in semine, quibus facta est repromissio, qui sunt filii
promissionis, id est illi qui ex gratia promissionis divinae facti sunt
filii Abrahae secundum imitationem fidei, secundum illud Matth.
III, 9: potens est Deus de lapidibus his suscitare filios
Abrahae. Sicut etiam Ismael, secundum carnem natus, non est
computatus in semine, sed Isaac per repromissionem natus. Tertio,
ibi promissionis enim, etc., probat convenientem fuisse suam
expositionem, qua per Isaac significari dixit eos qui sunt filii
repromissionis, quia scilicet Isaac per promissionem natus est. Unde
dicit promissionis enim, hoc verbum est quod Angelus, imo dominus in
Angelo, dixit ad Abraham Gen. XVIII, 10: secundum hoc
tempus veniam, quo significatur tempus gratiae. Gal. IV, 4: cum
venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Et erit Sarae
filius, scilicet per gratiam repromissionis. Unde et Gal. IV, 5
dicitur: ut adoptionem filiorum reciperemus. Deinde, cum dicit non
solum autem illa, etc., manifestat propositum quantum ad Iacob. Et
primo ponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi cum enim
nondum nati, et cetera. Dicit ergo primo: non solum illa, scilicet
Sara, habuit filium de quo facta est promissio, sed et Rebecca
habens in utero duos filios, quorum unus pertinebat ad promissionem,
alius ad carnem solum, et hoc ex uno concubitu Isaac patris nostri.
Dicitur enim Gen. XXV, 21 ss. quod Isaac rogavit pro uxore
sua eo quod sterilis esset, et dedit dominus conceptum Rebeccae, sed
collidebantur in ventre eius parvuli. Et est notandum quod hoc
apostolus inducit contra Iudaeos, qui reputabant se Dei iustitiam
adepturos propter merita patrum, contra quos dicit de viris iustis
Ez. XIV, 16, quod filium et filiam non liberabunt, sed ipsi in
iustitia sua liberabuntur. Unde et Ioannes Iudaeis dicebat Matth.
III, 9: ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, et
cetera. Contra horum opinionem ergo primo induxerat quod de filiis
Abrahae unus erat electus, et alius reprobatus. Possent autem hoc
adscribere vel diversitati matrum, quia Ismael natus est de ancilla et
Isaac de libera; vel diversitati meritorum patris, quia Ismaelem
genuit incircumcisus. Ut igitur omne subterfugium excludatur, inducit
exempla, ubi unus eligitur et alius reprobatur eorum, qui non solum ab
uno patre sed etiam ab una matre sunt geniti et eodem tempore, imo ex
uno concubitu. Deinde, cum dicit cum nondum, etc., ostendit
propositum, et primo per auctoritatem Gen. XXV, 24; secundo
per auctoritatem prophetae, ibi sicut scriptum est, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo designat tempus promissionis, et dicit quod
per repromissionem est unus filiorum Rebeccae alii praelatus, cum
nondum nati fuissent. Et sicut per superiora exclusit opinionem
Iudaeorum de meritis patris confidentium, ita etiam per hoc excludit
errorem Manichaeorum, qui diversitatem eorum quae hominibus accidunt,
nativitati adscribunt, ut scilicet uniuscuiusque vita et mors
disponatur secundum constellationem sub qua natus est, contra quod
dicitur Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae gentes
timent. Subdit autem aut aliquid egissent boni aut mali, ubi
excluditur error Pelagianorum, qui dicunt secundum merita praecedentia
gratiam dari, cum tamen scriptum sit Tit. III, v. 5: non ex
operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam
salvos nos fecit. Utrumque autem horum ostenditur falsum per hoc quod
ante nativitatem et ante opera unus filiorum Rebeccae alteri est
praelatus. Excluditur per hoc etiam error Origenis, qui posuit
animas hominum simul cum Angelis esse creatas et quod pro meritis
eorum, quae ibi egerunt bene vel male, diversitatem vitae sortiuntur,
secundum quem non posset esse verum quod hic dicitur: cum nondum
aliquid mali vel boni egissent. Contra hoc autem est quod dicitur Iob
XXXVIII, 7: ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et
iubilarent omnes filii Dei? Posset enim secundum Origenis errorem
responderi: eram inter ipsos Dei filios iubilantes. Secundo ostendit
quid accipi posset ex ipsa promissione, quia unus geminorum in utero
existentium alteri est praelatus, dicens ut propositum Dei, scilicet
volentis unum prae alio magnificare, maneret, id est firmum esset, et
hoc non secundum merita sed secundum electionem, id est inquantum ipse
Deus spontanea voluntate unum alteri praelegit, non quia sanctus
erat, sed ut sanctus esset, secundum illud Eph. I, 4: elegit nos
in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Hoc autem est
propositum praedestinationis, de quo ibidem dicitur: praedestinati
secundum propositum voluntatis eius. Tertio ponit promissionem,
dicens non ex operibus, quae nulla praecesserunt, ut dictum est, sed
ex vocante, id est ex ipsa gratia vocantis de quo supra dictum est:
quos praedestinavit, hos et vocavit, dictum est ei, scilicet
Rebeccae, quia maior, scilicet Esau, serviet minori, scilicet
Iacob. Quod quidem tripliciter potest intelligi. Uno modo secundum
eorum personas, et sic intelligitur Esau servisse Iacob, non directe
sed occasionaliter, inquantum persecutio quam ei intulit, in eius
bonum cessit, secundum illud Prov. XI, 29: qui stultus est
serviet sapienti. Secundo potest referri ad populos ex utroque
progenitos: quia Idumaei aliquando fuerunt subiecti Israelitis,
secundum illud Ps. LIX, 8: in Idumaeam extendam calceamentum
meum. Et hoc videtur competere his quae praemittuntur in Gen.
XXV, 23. Praemittuntur enim: duo populi ex ventre tuo
dividentur: populus populum superabit, et maior minori serviet.
Tertio potest intelligi figuraliter dictum ut per maiorem intelligatur
populus Iudaeorum, qui primo adoptionem filiationis accepit, secundum
illud Ex. IV, 22: primogenitus meus Israel, per minorem autem
figuratur populus gentilium, qui posterius est ad fidem vocatus, qui
etiam figuratur per filium prodigum. Maior ergo populus serviet
minori, inquantum Iudaei sunt nostri capsarii, custodientes libros ex
quibus nostrae fidei testimonium perhibetur. Io. V, 39:
scrutamini Scripturas. Deinde, cum dicit sicut scriptum est,
etc., probat propositum ex auctoritate prophetae, dicens sicut
scriptum est, scilicet c. I, 2 Malachiae prophetae, ex persona
Dei dicentis Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Dicit autem hic
quaedam Glossa quod id quod supra dictum est maior serviet minori,
dictum est secundum praescientiam; quod autem hic dicit, est
intelligendum secundum iudicium, quia scilicet Deus propter bona opera
dilexit Iacob, sicut et omnes sanctos diligit. Prov. VIII,
17: ego diligentes me diligo. Esau vero odio habuit propter
peccata, sicut scriptum est Eccli. XII, 7: altissimus odio
peccatores habet. Sed quia dilectio hominis praevenitur a dilectione
Dei, secundum illud I Io. IV, 10: non quasi nos dilexerimus
Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, oportet dicere quod ante
Iacob dilectus sit a Deo, quam ipse Deum dilexerit. Nec potest
dici quod Deus ex tempore eum diligere inceperit, alioquin eius
affectus esset mutabilis. Et ideo oportet dicere quod Deus ab aeterno
Iacob dilexit, ut dicitur Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua
dilexi te. Est autem in his verbis apostoli considerandum, quod tria
ponit in Deo pertinentia ad sanctos, videlicet electionem, per quam
intelligitur praedestinatio, et electio Dei, quae quidem realiter
sunt idem in Deo, sed differunt ratione. Nam ipsa Dei dilectio
dicitur secundum quod vult bonum alicui absolute; electio autem dicitur
secundum quod per bonum quod alicui vult, eum alteri praefert;
praedestinatio autem est secundum quod hominem dirigit in id bonum quod
ei vult, diligendo et eligendo. Et ideo secundum rationem
praedestinatio sequitur dilectionem, sicut et voluntas de fine
naturaliter praecedit directionem aliquorum in finem. Electio autem et
dilectio aliter ordinantur in Deo et in homine. In homine enim
electio praecedit dilectionem, voluntas enim hominis movetur ad amandum
ex bono quod in re amata considerat, ratione cuius ipsam praeelegit
alteri et praeelectae suum amorem impendit. Sed voluntas Dei est
causa omnis boni quod est in creatura et ideo bonum per quod una
creatura praefertur alteri per modum electionis, consequitur voluntatem
Dei, quae est de bono illius, quae pertinet ad rationem dilectionis.
Unde non propter aliquod bonum quod in homine eligat Deus eum
diligit, sed potius eo quod ipsum diligit, praefert eum aliis
eligendo. Sicut autem dilectio de qua hic loquitur, pertinet ad
aeternam Dei praedestinationem, ita etiam odium, de quo hic
loquitur, pertinet ad reprobationem qua Deus reprobat peccatores.
Nec est dicendum quod ista reprobatio sit temporalis, quia nihil
temporale est in voluntate divina, sed est ab aeterno: quae quidem
quantum ad aliquid convenit cum dilectione vel praedestinatione,
quantum autem ad aliquid differt. Convenit quidem quantum ad hoc quod
sicut praedestinatio est praeparatio gloriae, ita reprobatio est
praeparatio poenae. Is. c. XXX, 33: praeparata est ab heri
Thopheth a rege praeparata. Differt autem quantum ad hoc quod
praedestinatio importat praeparationem meritorum quibus pervenitur ad
gloriam, sed reprobatio importat praeparationem peccatorum quibus
pervenitur ad poenam. Et ideo praescientia meritorum non potest esse
aliqua ratio praedestinationis, quia merita praescita cadunt sub
praedestinatione; sed praescientia peccatorum potest esse aliqua ratio
reprobationis ex parte poenae, quae praeparatur reprobatis, inquantum
scilicet Deus proponit se puniturum malos propter peccata quae a
seipsis habent, non a Deo; iustos autem proponit se praemiaturum
propter merita quae a seipsis non habent. Os. XIII, 9:
perditio tua ex te, Israel, tantum in me auxilium tuum.
|
|