|
Posita solutione praemissae quaestionis, hic apostolus contra ipsam
solutionem obiicit, et praecipue contra ultimam conclusionem qua dictum
est: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Primo ergo ponit
obiectionem; secundo solutionem, ibi o homo, tu quis es, et cetera.
Dicit ergo primo: dictum est quod Deus cuius vult miseretur, et quem
vult indurat, dicis itaque mihi: quid adhuc quaeritur? Id est, quid
oportet ulterius quaerere de causa bonorum et malorum quae hic aguntur,
cum omnia voluntati divinae attribuantur, quae est causa sufficiens,
eo quod nullus potest ei resistere? Unde sequitur voluntati eius quis
resistit? Eccle. I, 13: proposui in animo meo quaerere et
investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Vel aliter quid
adhuc quaeritur, id est conqueritur Deus de hominibus quando peccant,
sicut Is. I, 2: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem
spreverunt me, et cetera. Ideo autem videtur iustam querimoniam non
habere, quia ex voluntate eius totum procedit, cui nullus potest
resistere. Unde subdit voluntati eius quis resistit? Vel aliter quid
adhuc quaeritur, scilicet ab homine ut faciat bonum vel vitet malum.
Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid
Deus requirat a te, et cetera. Frustra autem requiritur ab aliquo
quod non est in eius potestate. Nihil autem in hominis potestate esse
videtur secundum praedicta, quibus omnia divinae voluntati videntur
adscribi, cui resisti non potest. Sequitur voluntati enim eius quis
resistit? Quasi diceret: nullus. Esth. XIII, 9: non est qui
tuae possit resistere voluntati. Et haec videtur esse intentio
apostoli. Deinde cum dicit o homo, tu quis es, etc. respondet
praemissae quaestioni. Ad cuius responsionis intellectum considerandum
est, quod circa electionem bonorum et reprobationem malorum duplex
quaestio potest moveri. Una quidem in generali, quare Deus velit
quosdam indurare, et quorumdam misereri. Alia vero in speciali,
quare velit huius misereri et hunc vel illum indurare. Et potest
quidem ratio huius quaestionis assignari; secundae autem quaestionis
non potest assignari ratio, nisi simplex Dei voluntas, cuius exemplum
patet in rebus humanis. Si enim aliquis aedificare volens, haberet
multos lapides similes et aequales congregatos, posset ratio assignari
quare quosdam ponat in summo et quosdam in imo ex parte finis, quia ad
perfectionem domus quam facere intendit, requiritur et fundamentum quod
habet lapides in imo, et cacumen parietis quod habet lapides in summo.
Sed quare ponat hos lapides in summo et hos in imo, non habet aliquam
rationem, nisi quia artifex voluit. Primo igitur apostolus respondet
dubitationi quantum ad quaestionem secundam, quare scilicet huius
hominis misereatur et illum induret; secundo quantum ad quaestionem
primam, quare scilicet quibusdam misereatur, et quosdam induret, ibi
quod si volens Deus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
arguit praesumptionem quaerentis; secundo inducit auctoritatem quae
quaestionem solvit, ibi numquid dicit figmentum, etc.; tertio
exponit auctoritatem, ibi an non habet potestatem, et cetera. Dicit
ergo primo: o homo, qui es fragilis et ignorans, tu quis es qui
respondeas Deo? Unde sufficis ad respondendum ei, si voluerit tecum
iudicio contendere? Iob IX, 3: si voluerit contendere iudicio cum
illo, non poterit ei respondere unum pro mille. Et, sicut dicitur
Iob XXXIX, 32, qui arguit Deum, debet ei respondere. In
quo datur intelligi quod homo non debet scrutari rationem divinorum
iudiciorum cum intentione comprehendendi, eo quod excedant rationem
humanam. Eccli. III, 22: altiora te ne quaesieris. Prov.
XXV, 27: perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Deinde
cum dicit numquid dicit figmentum, etc., inducit auctoritatem, quae
habetur Is. XLV, 9: numquid dicit lutum figulo suo: quid
facis? Et opus tuum sine manibus est. Ubi considerandum est quod si
aliquis artifex ex materia vili faciat vas pulchrum et nobilibus actibus
accommodatum, totum adscribitur bonitati artificis, puta si ex luto
faciat scutellas et urceos ad nobilem mensam decentes. Si vero ex vili
materia, puta ex luto, faciat vas accommodatum vilibus usibus, puta
coquinae vel huiusmodi officiis, non posset vas conqueri si rationem
haberet. Posset enim conqueri si ex materia pretiosa quae praeiacet
artificis operationi, puta ex auro et lapidibus pretiosis faceret vas
ad vilia officia deputatum. Humana autem natura vilitatem habet ex sua
materia, quia, ut dicitur Gen. II, 7: fecit Deus hominem de
limo terrae, sed maiorem vilitatem habet ex corruptione peccati, quae
per unum hominem in hunc mundum intravit. Et ideo homo luto merito
comparatur Iob XXX, 19: comparatus sum luto, et assimilatus sum
favillae et cineri. Unde quicquid boni habet homo debet bonitati
divinae quasi principali agenti adscribere. Is. LXIV, v. 8:
nunc, domine, pater es tu, nos vero lutum, et fictor noster tu, et
opus manuum tuarum omnes nos. Si vero Deus hominem ad meliora non
promoveat, sed in sua infirmitate eum dimittens, deputat eum ad
infimum usum, nullam ei facit iniuriam: ut possit iuste de Deo
conqueri. Deinde cum dicit an non habet potestatem, etc., exponit
apostolus verba prophetae. Quasi dicat: hoc est dictum figmentum, id
est vas fictile, non posset dicere fictori quid me fecisti sic? Quia
figulus liberam potestatem habet ex materia luti opus facere quodcumque
sibi placuerit. Unde dicit an non habet potestatem, scilicet
liberam, figulus luti, qui scilicet operatur in vili materia, ex
eadem massa, scilicet vilis materiae, facere, absque alicuius
iniuria, aliud quidem vas in honorem, id est in honorabiles usus,
aliud vero in contumeliam, id est in usus viliores. II Tim. II,
20: in magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed
etiam lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem
in contumeliam. Et similiter Deus liberam potestatem habet facere ex
eadem corrupta materia humani generis, sicut ex quodam luto, nulli
faciendo iniuriam, quosdam homines praeparatos in gloriam, quosdam
autem in miseria derelictos. Ier. XVIII, 6: sicut lutum in
manu figuli, ita in manu mea vos, domus Israel. Deinde cum dicit
quod si volens Deus, etc., solvit primam quaestionem, scilicet
quare Deus velit quibusdam misereri, et quosdam in miseria
derelinquere, sive quosdam eligere et quosdam reprobare. Circa quod
considerandum est, quod finis omnium divinorum operum est manifestatio
divinae bonitatis. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum
operatus est dominus. Unde supra I, 20 dictum est quod invisibilia
Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Tanta est autem
divinae bonitatis excellentia, quod non potest uno modo nec in una
creatura sufficienter manifestari. Et ideo diversas creaturas
condidit, in quibus diversimode manifestatur. Praecipue autem in
creaturis rationalibus, in quibus eius iustitia manifestatur quantum ad
illos quos pro eorum meritis punit, misericordia vero in illis quos ex
sua gratia liberat. Et ideo ut utrumque in hominibus manifestaretur,
quosdam misericorditer liberavit, sed non omnes. Primo ergo ponit
rationem reprobationis malorum; secundo ponit rationem electionis
bonorum, ibi ut ostenderet divitias, et cetera. Est autem in
utrisque triplex differentia attendenda. Prima quidem secundum finem;
secunda, secundum usum; tertia, secundum divinum actum. Finis autem
reprobationis vel obdurationis malorum est manifestatio divinae
iustitiae et virtutis. Et quantum ad hoc dicit quod, id est sed, si
Deus volens ostendere iram suam, id est iustitiam vindicativam. Non
enim dicitur ira in Deo secundum affectus commotionem, sed secundum
effectus vindictae. Supra I, 18: revelatur ira Dei, et cetera.
Addit autem et notam facere potentiam suam, quia Deus contra malos
non solum utitur ira, id est vindicta, puniendo eos sibi subiectos,
sed etiam sua potentia subiiciendo sibi. Phil. c. III, 21:
secundum operationem qua potest etiam sibi subiicere omnia. Ex.
XIV, 31: viderant Aegyptios mortuos super littus maris, et
manum magnam quam exercuerat dominus contra eos. Usus autem malorum ad
quem utitur eis Deus est ira, id est poena. Et ideo vocat eos vasa
irae, id est, iustitiae instrumenta, quibus Deus utitur ad
ostendendam iram, id est iustitiam vindicativam. Eph. II, 3:
eramus natura filii irae. Actus vero quem Deus erga eos exercet, non
est quod disponat eos ad malum, quia ipsi de se habent dispositionem ad
malum ex corruptione primi peccati. Unde dicit vasa apta in
interitum, id est, in se habentia aptitudinem ad aeternam
damnationem. Gen. VI, v. 5: videns Deus quod multa malitia
hominum esset in terra, et cuncta cogitatio humani cordis intenta esset
ad malum omni tempore. Hoc autem solum Deus circa eos agit, quod eos
permittit agere quae concupiscunt. Unde signanter dicit sustinuit.
Et hoc eius patientiam demonstrat, quod non statim vindictam infert.
Unde addit in multa patientia. Eccli. V, 4: altissimus est
patiens redditor. Deinde ex parte bonorum similiter tria ponit.
Primo quidem finem, cum dicit ut ostenderet divitias gloriae suae.
Finis enim electionis et miserationis bonorum est, ut manifestaret in
eis abundantiam bonitatis suae, revocando eos a malo, et ad iustitiam
eos trahendo, et finaliter eos perducendo in gloriam. Et hoc est quod
dicit ut ostenderet divitias gloriae suae, de quibus divitiis supra
II, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? Eph. II, v.
4: Deus autem qui dives est in misericordia. Signanter autem dicit
ut ostenderet divitias gloriae suae, quia ipsa condemnatio et
reprobatio malorum, quae est secundum Dei iustitiam, manifestat et
commendat sanctorum gloriam, qui ab ipsa tali miseria liberantur.
Secundo describit usum eorum, cum dicit in vasa misericordiae.
Nominat autem bonos vasa misericordiae, quia utitur eis Deus quasi
instrumentis ad suam misericordiam manifestandam. Eccli. XLIV,
10: isti sunt viri misericordiae. Tertio ponit actum quem circa eos
Deus exercet. Non enim Deus eos solum sustinet, quasi de se aptos
existentes ad bonum, sed eos praeparat et disponit vocando ad gloriam.
Unde dicit quae praeparavit in gloriam. Ps. LXIV, 7:
praeparans montes in virtute tua. Est autem constructio defectiva et
suspensiva usque huc, ut sit sensus: si volens Deus hoc facere,
quibusdam miseretur et quosdam indurat, quid contra hoc iuste poterit
dici? Quasi dicat: nihil. Non enim sic quos vult indurat, ut eos
peccare compellat, sed sustinet eos ut secundum suam inclinationem
tendant in malum.
|
|