|
Postquam apostolus ostendit quod Dei gratia datur hominibus ex divina
electione, per quam homines ad gratiam vocantur, hic ostendit quod
praedicta electio sive vocatio non solum pertinet ad Iudaeos (ut ipsi
poterant gloriari, propter hoc quod dicitur Deut. IV, 37:
dilexi patres tuos), sed etiam ad gentes. Et primo proponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi sicut in Osea dicit,
etc.; tertio ex dictis infert conclusionem, ibi quid ergo dicemus,
et cetera. Dicit ergo primo, dictum est quod sanctos praeparavit in
gloriam, quos et vocavit, scilicet per gratiam suam, non solum ex
Iudaeis, sed etiam ex gentibus. Supra III, 29: an Iudaeorum
Deus tantum? Nonne et gentium? Soph. II, 11: adorabunt eum
viri de loco suo omnes insulae gentium. Deinde cum dicit sicut in
Osea dicit, etc., probat propositum. Et primo quantum ad
gentiles; secundo quantum ad Iudaeos, ibi Isaias autem clamat, et
cetera. Circa primum ponit duas auctoritates Oseae loquentis pro
gentibus, quarum prima promittit eis dona Dei; secunda ipsam divinam
filiationem, ibi et erit in loco ubi dictum, et cetera. Dicit ergo
primo: sicut, dominus, dicit in Osea, quia ipse erat qui loquebatur
in prophetis. II Reg. XXIII, 2: spiritus domini locutus est
per me, et sermo eius per linguam meam. Unde et Oseae I, 2
dicitur: principium loquendi domino in Osea. Est autem considerandum
quod a tribus bonis quae in Iudaeis eminebant, gentiles erant alieni,
quorum primum erat divinus cultus, ratione cuius dicebantur populus
Dei, quasi ei servientes et eius praeceptis obedientes. Unde in
Ps. XCIV, 7 dicitur: nos autem populus eius et oves pascuae
eius. Sed ab huius populi societate gentiles erant alieni, secundum
illud Ephes. II, 12: alienati a conversatione Israel et
hospites testamentorum. Sed per Christum facti sunt populus Dei.
Tit. II, 14: dedit semetipsum pro nobis, ut emundaret sibi
populum acceptabilem. Et hoc est quod dicit vocabo non plebem meam,
id est, gentilitatem quae non erat plebs mea, plebem meam, id est,
ad hoc ut sit plebs mea. Secundum est privilegium dilectionis. Os.
c. III, 1: diligit dominus filios Israel, in eo scilicet quod
eis multa beneficia inducentia ad specialem gratiam praestabat, a qua
quidem dilectione gentiles olim erant exclusi. Eph. IV, 18:
alienati a veritate Dei propter ignorantiam quae est in illis. Et
ideo dicit et non dilectam, meam, scilicet gentilitatem, vocabo
dilectam, meam. Eph. II, 13: vos qui aliquando eratis longe,
facti estis prope in sanguine Christi. Supra V, 10: cum inimici
essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Tertium est
libertas a peccato originali, quae Iudaeis in circumcisione
conferebatur. Is. XIV, 1: miserebitur dominus Iacob. Sed
huius miserationis gentiles non erant participes. Ez. XVI, 4:
quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus; et
infra: non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his,
misertus tui. Sed postea per Christum sunt misericordiam consecuti.
Ideo sequitur et non misericordiam consecutam, misericordiam
consecutam. Tit. III, v. 5: secundum suam misericordiam salvos
nos fecit, et cetera. Haec autem auctoritas habetur Oseae II,
24 secundum Lxx, loco cuius littera nostra habet: miserebor eius
quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus
es tu. Deinde cum dicit et erit in loco, etc., inducit aliam
auctoritatem quae habetur Oseae I, 10: in qua eis repromittitur
dignitas filiorum Dei, de qua Iudaei gloriabantur propter id quod
dicitur Is. I, 2: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem
spreverunt me. Et Deut. XXXII, 6: nonne ipse est pater
tuus? Gentiles etiam non solum non dicebantur filii, quod pertinet ad
eos qui ex amore Deo serviunt et spiritu Dei aguntur, ut supra cap.
VIII, 14 dictum est, sed nec etiam digni erant ut populi Dei
dicerentur, quod pertinere poterat etiam ad eos qui spiritum servitutis
acceperant in timore. Unde dicit et erit in loco, id est, in
Iudaea, ubi dictum est eis, scilicet gentilibus a Iudaeis quasi ex
persona Dei loquentibus, non plebs mea vos, quia non reputabant eos
populum Dei, ibi, id est etiam apud Iudaeos credentes, vocabuntur
filii Dei. Vel in loco, id est toto mundo in quo convertentur ad
fidem, ut detur intelligi quod non hoc modo convertentur sicut
proselyti, quos Iudaei faciebant, qui suis locis derelictis in
Iudaeam pergebant; hoc autem non ita futurum esse in his qui ad
Christum convertendi erant ostenditur Soph. II, 11: adorabunt
eum viri de loco suo. Unicuique ergo in loco suo habitanti, ubi
dictum est eis, olim ex divina sententia, non plebs mea vos, ibi
vocabuntur filii Dei per divinam adoptionem. Io. I, 12: dedit
eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius.
Deinde cum dicit Isaias autem clamat, etc., probat propositum
quantum ad Iudaeos per auctoritatem Isaiae. Et ponit duas
auctoritates, quarum prima videtur pertinere ad omnes credentes ex
Iudaeis, secunda specialiter ad apostolos, ibi et sicut praedixit,
et cetera. Dicit ergo primo: dictum est per Oseam pro gentibus,
Isaias autem clamat, id est aperte loquitur pro conversione Israel.
Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem
tuam. In hac autem prima auctoritate, primo, ponit paucitatem
conversorum Israel, dicens si fuerit numerus filiorum Israel quasi
arena maris, id est innumerabiles prae multitudine gentium. Gen.
XXII, 17: multiplicabo semen tuum velut arenam maris et cetera.
III Reg. IV, 20: Iuda et Israel innumerabiles quasi arena
maris. Reliquiae salvae fient, id est non omnes, nec maior pars,
sed aliqui pauci qui relinquentur ex excidio aliorum. Mich. VII,
v. 1: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae.
Infra XI, 5: reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt. Secundo, ibi verbum enim consummans, etc., assignat causam
salutis, et, primo, ponit efficaciam evangelici verbi, dicens verbum
enim consummans et abbrevians in aequitate. Ubi notatur duplex
efficacia evangelici verbi. Prima est, quia consummans, id est,
perficiens; ut enim dicitur Hebr. VII, 19: nihil ad perfectum
adduxit lex. Dominus autem dicit, Matth. V, 17: non veni
solvere legem, sed adimplere: tum quia figuris legis veritatem
adhibuit, tum quia praecepta legis moralia debito modo exposuit, et
occasiones transgrediendi abstulit, et etiam eis consilia perfectionis
adiunxit. Unde et iuveni diviti Matth. c. XIX, 21, qui omnia
mandata legis servaverat, dixit: unum tibi deest, si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes, et cetera. Et propter hoc
discipulis suis dicebat Matth. c. V, 49: estote perfecti sicut
et pater vester caelestis perfectus est. Secunda efficacia est
abbreviandi, et haec convenienter primae adiungitur, quia quanto
aliquod verbum est magis perfectum, tanto est altius, et per
consequens magis simplex et breve. Est autem verbum Evangelii
abbrevians verba legis, quia omnia sacrificia figuralia legis in uno
vero sacrificio comprehendit, quo Christus obtulit seipsum pro nobis
hostiam, ut dicitur Ephes. V, 2. Omnia vero praecepta legis
moralia in duobus praeceptis charitatis concludit Matth. XXII,
40: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Unde
dicit abbrevians in aequitate, vel quia nihil est praetermissum de
multitudine figurarum et praeceptorum legis, quin sub brevitate
Evangelii comprehenderetur; vel quia nihil ipsorum remanet observandum
quod est aequum secundum dictamen rationis naturalis Ps.
CXVIII, 72: omnia mandata tua aequitas. Subaudiendum est
autem erit ut sit sensus: verbum Evangelii erit abbrevians et
consummans in aequitate. Secundo cum dicit quod verbum, etc.,
assignat rationem praedictae efficaciae, dicens quia dominus super
terram, existens, id est in terris tamquam homo inhabitans (secundum
illud Baruch III, 38: post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est) faciet verbum breviatum. Perfectius enim
debet esse verbum et maioris virtutis quod ipse dominus Deus carnem
indutus locutus est per semetipsum, quam verba quae locutus est per
prophetas, secundum illud Hebr. I: multifarie multisque modis olim
Deus loquens patribus in prophetis, et cetera. Vel aliter: quia
dominus, scilicet Deus pater, faciet super terram verbum breviatum,
id est incarnatum, quia filius Dei exinanivit semetipsum, formam
servi accipiens. Dicitur autem exinanitum vel breviatum, non quia
aliquid subtractum sit plenitudini vel magnitudini divinitatis ipsius,
sed quia nostram exilitatem et parvitatem suscepit. Habetur autem haec
auctoritas Is. X, 22, ubi secundum litteram nostram sic dicitur:
si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae
convertentur ex eo. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam.
Consummationem enim et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet
in medio omnis terrae. Deinde cum dicit et sicut praedixit Isaias,
etc., inducit auctoritatem pertinentem specialiter ad apostolos,
dicens et sicut praedixit Isaias I, 9: nisi dominus Sabaoth, id
est, exercituum vel virtutum, reliquisset nobis, scilicet ex sua
misericordia, semen, id est, verbum Evangelii; Lc. VIII,
11: semen est verbum Dei. Vel, semen, id est Christum, Gal.
III, 16: et semini tuo qui est Christus. Vel, semen, id
est, apostolos, Is. VI, 13: semen sanctum erit id quod
steterit in ea. Sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha
similes fuissemus. Gravius enim fuit peccatum Iudaeorum quam
Sodomorum. Thr. IV, 6: maior effecta est iniquitas populi mei
peccato Sodomorum. Et Ez. XVI, 48: non fecit Sodoma ipsa et
filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae. Et ideo quod Iudaei non
sunt totaliter exterminati sicut Sodomitae, est divinae misericordiae
imputandum. Thr. III, 22: misericordiae domini quia non sumus
consumpti. Deinde cum dicit quid ergo dicemus? Infert conclusionem
ex dictis. Et primo quantum ad gentes; secundo, quantum ad
Iudaeos, ibi Israel vero, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo concludit quod intendit, dicens: quid ergo dicemus, ex
consideratione praedictorum? Hoc, inquam, quod gentes
apprehenderunt, id est, consecutae sunt, iustitiam, scilicet qua
vocantur filii. I Cor. VI, 11: et hoc quidem fuistis, sed
iustificati estis. Et hoc quidem ex vocatione divinae electionis, non
ex meritis, quod patet per hoc quod dicit quae non sectabantur
iustitiam, secundum illud Ephes. II, 12: eratis in illo tempore
sine Christo alienati a conversatione Israel. Secundo, exponit quod
dixerat. Iustitiam autem quae ex fide est, non eam quae in operibus
consistit. Non enim ad hoc gentes conversae sunt, ut iustitiam
legalem observent, sed ut iustificentur per Christi fidem. Supra
III, 22: iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi. Deinde
cum dicit Israel vero, etc., inducit conclusionem quantum ad
Iudaeos. Et primo concludit quod intendit, dicens: Israel vero,
id est, populus Iudaeorum, sectando legem iustitiae, in legem
iustitiae non pervenit. Dicitur lex iustitiae lex spiritus vitae, per
quam homines iustificantur, ad quam Iudaeorum populus non pervenit:
quam tamen sectabatur observando umbram huius spiritualis legis, quae
consistit in observationibus legalibus. Hebr. X, 1: umbram habens
lex futurorum bonorum. Vel sectando legem iustitiae, id est legem
Moysi, quae est lex iustitiae si sit bene intellecta: quia docet
iustitiam. Vel dicitur lex iustitiae, quia facit homines iustos non
vere, sed exterius dum peccata vitantur, non ex amore sed timore
poenae quam lex infligebat. Is. LI, 1: audite me, qui sequimini
quod iustum est, et quaeritis dominum. Et in eodem: audite me qui
scitis iustum, populus meus, lex mea in cordibus eorum. Secundo
assignat causam, dicens quare, scilicet dum sectarentur legem ad legem
iustitiae non pervenerunt? Quia scilicet non per debitam viam
sectabantur. Et hoc est quod subdit quia non ex fide, scilicet
Christi quaerebant iustificari, sed quasi ex operibus legis.
Sequebantur enim figuram et repudiaverunt veritatem. Supra c.
III, 20: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram
illo. Tertio manifestat causam propositam, et primo proponit
manifestationem, dicens: offenderunt enim in lapidem offensionis, id
est ad Christum qui assimilatur lapidi offensionis, in hoc quod sicut
lapis in quem homo offendit non cavetur propter suam parvitatem, ita
Iudaei videntes Christum infirmitate nostra contentum, non caverunt
in eum offendere. Is. LIII, 3: quasi absconditus vultus eius,
et despectus, unde non reputavimus eum. Ier. XIII, 16:
antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, id est ad
Christum et eius apostolos qui dicuntur montes caliginosi, propter hoc
quod eorum dignitas et magnitudo latebat. Secundo ad hoc inducit
auctoritatem, dicens sicut scriptum est, in Isaia scilicet.
Componit autem apostolus verba Isaiae in diversis locis Scripturae.
Nam Is. XXVIII, v. 16 dicitur: ecce ego mittam in
fundamentis Sion lapidem. Lapidem angularem, probatum, pretiosum,
in fundamento fundatum. Qui crediderit, non festinet. Et hinc
sumitur principium auctoritatis: ecce ponam in Sion lapidem, scilicet
quasi fundamentum, in quo designatur quod Christus divina ordinatione
constitutus erat Ecclesiae fundamentum. I Cor. III, 11:
fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod
est Christus Iesus. Legitur etiam Is. VIII, 14: in lapidem
autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel. Et hinc
sumitur medium auctoritatis quo dicit lapidem offensionis et petram
scandali, ut offensio referatur ad ignorantiam, quia, ut dicitur I
Cor. II, 8, si cognovissent, numquam dominum gloriae
crucifixissent. Scandalum autem referendum est ad impactionem et
casum, quo per infidelitatem ceciderunt, Christum et eius apostolos
persequentes. I Cor. I, 23: nos praedicamus Christum
crucifixum, Iudaeis quidem scandalum. Lc. II, 34: ecce hic
positus est in ruinam, et cetera. Finis autem auctoritatis sumitur
Isaiae c. XXVIII, 16: qui crediderit, non festinet, loco
cuius hic dicitur: omnis qui credit in eum non confundetur, quia
scilicet consequetur mercedem ab eo. Eccli. II, 8: qui timetis
Deum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Ponit autem
apostolus haec verba secundum litteram Lxx. Et ad hunc sensum
pertinet quod in littera nostra dicitur: qui crediderit, non
festinet. Ille enim festinare videtur, qui delusum se reputat, quia
cito non adipiscitur quod sperabat.
|
|