|
Si sciret paterfamilias, et cetera. Lc. XII, 39. Per
patremfamilias significatur praelatus Ecclesiae propter tria, quae
debet exhibere, scilicet generationem ad fidem, eruditionem ad
salutem, custodiam ad securitatem. Primum quidem, quia sicut est
vita corporalis per animam, ita spiritualis per fidem. Ab. II,
4: iustus autem meus ex fide vivit. Et sicut ad vitam carnalem
generatur quis per emissionem seminis corporalis: ita ad vitam
spiritualem per infusionem seminis spiritualis, quod est verbum Dei,
Matth. XIII, v. 3-17 et I Cor. IV, 15: per
Evangelium ego vos genui. Item per eruditionem. Eccli. VII,
v. 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Is. XLVIII, v.
17: ego dominus Deus tuus docens te utilia. Item per protectionem
ac tutelam. Deut. XXXII, 10: circumduxit eum, et docuit,
et cetera. Cuilibet enim praelato committitur cura subditorum. III
Reg. XX, 39: custodi virum hunc, qui si lapsus fuerit, erit
anima tua pro anima eius. Et Hebr. XIII, 17: ipsi
pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed ad hanc
generationem requiritur scientia. Os. IV, 6: quia tu scientiam
repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et ideo
dicit si sciret. Requiritur enim quod sciat. Item, ultra
eruditionem, requiritur quod sit sollicitus. Rom. XII, 8: qui
praeest in sollicitudine. Lc. II, 8: pastores erant in regione
eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
Ad custodiam vero fortitudo requiritur ad protegendum. I Mac. c.
III, 3 de Iuda Machabaeo: induit se loricam sicut gigas, et
succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio
suo. Et ideo dicitur et non sineret perfodi domum suam, id est,
Ecclesiam. I Tim. III, v. 15: ut scias quomodo oporteat te
conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei. Haec domus est
Dei, sicut domini, et praelati sicut famuli. Hebr. III, 5:
Moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tamquam famulus;
Christus vero tamquam filius in domo sua. Haec perfoditur a fure, id
est, haeretico. Abd. cap. unico: si fures introissent ad te, si
latrones per noctem, quomodo conticuisses? Qui dicitur fur, quia
occulte venit, et graditur in tenebris. Unde fur a furno dicitur,
quod est obscurus; sic isti per obscura dogmata. Prov. IX, 17:
aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex
perversa intentione, quia intendunt occidere. Io. X, 10: fur
non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo
intrandi, quia non per ostium. I Io. IV, 3: et omnis
spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est
Anti-Christus, et cetera. Sic ergo ex praemissis trahitur
convenienter intentio huius epistolae, in qua apostolus instruit
Titum, quomodo regat Ecclesiam, ut patet in argumento.
|
|