|
Haec epistola dividitur in salutationem et epistolarem narrationem,
ibi huius rei. In prima, primo ponitur persona salutans, quae
notificatur tripliciter, scilicet ex nomine, cum dicit Paulus, quod
significat humilitatem. I Cor. XV, 9: ego sum minimus
apostolorum, et cetera. Item ex conditione, cum dicit servus. Ps.
CXV, 16: domine, ego servus tuus. Contra, Io. XIV: iam
non dicam vos servos. Respondeo. Sancti quandoque dicuntur servi,
quandoque non, sed filii. Duplex enim est servitus. Una est ex
timore, quae non competit filiationi Dei, sed condividitur contra
eam. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum
in timore, et cetera. Alia ex amore, quae consequitur filiationem
Dei. Et ratio huius distinctionis est, quia liber est qui est causa
sui, qui operatur quod vult; servus vero est qui est causa alterius.
Sed triplex est causa, quae est principium operis, scilicet finalis,
formalis et efficiens. Si ergo propter causam finalem, sic omnes
sancti sunt servi Dei, quia propter Deum faciunt. I Cor. X,
31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia
in gloriam Dei facite. Et hoc est ex amore, a quo procedit, quod
omnia operemur propter Deum. Si vero propter causam moventem, quae
est extrinseca, et compellit, sic est servitus timoris, et est
malorum. Si propter causam formalem, sic est habitus inclinans, et
sic quidam sunt servi peccati, quidam servi iustitiae, qui secundum
habitum inclinantur ad malum vel ad bonum. Item ex auctoritate, cum
dicit apostolus. Lc. VI, 13: elegit, scilicet super omnes
fideles, duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Eph.
IV, 11: primum quidem apostolos. Et describitur primo ab
auctore, cum dicit Iesu Christi, quia ab ipso est electus. Gal.
I, v. 1: non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum
Christum, et cetera. Item quia solum Christum annuntiabat. II
Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum
Christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Item
quia legatus Christi, cuius auctoritate utebatur. II Cor. V,
v. 20: pro Christo ergo legatione fungimur. Eph. VI, 20:
legatione fungor in catena. II Cor. II, 10: si quid donavi
propter vos in persona Christi. Item secundo describitur ex
idoneitate; nam apostolus est annuntiator. Matth. ult.: docete
omnes gentes, et cetera. Doctor autem debet habere fundamentum
doctrinae, et perfectionem. Primum pertinet ad quemlibet, secundum
vero pertinet ad praedicatores, et ad doctores. Et sicut in aliis
scientiis sunt principia, sic in hac sunt articuli fidei, qui
innotescunt cuilibet fideli secundum lumen infusum, et articuli sunt
fundamenta fidei, quae est substantia rerum sperandarum, etc.,
Hebr. XI, 1. Et ideo dicit secundum fidem electorum Dei. Item
requiritur perfectio doctrinae. Unde dicit et agnitionem veritatis.
Duplex autem habetur cognitio veritatis, scilicet perfecta in patria,
scilicet quando videbimus facie ad faciem, et imperfecta per fidem,
quam habent sancti. Io. VIII, 32: cognoscetis veritatem, et
veritas liberabit vos. Sed cuius veritatis? In agnitionem eius,
quae est secundum pietatem. Religio enim et pietas, secundum
Tullium, sunt partes iustitiae; et differunt, quia religio est
cultus Dei. Sed quia Deus non solum est creator, sed etiam est
pater, ideo non solum debemus ei cultum ut creatori, sed amorem et
cultum sicut patri. Et ideo pietas quandoque pro cultu Dei sumitur.
Iob XXVIII, 28: ecce pietas, ipsa est sapientia, secundum
aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini, ipsa
est sapientia. Tertio describitur ex fine, et primo ponit ipsum
finem; secundo eius dignitatem, ibi quam promisit. Finis autem est
spes vitae aeternae, quia etsi Moyses possit dici apostolus, quia a
domino missus; sed tamen non in spem vitae aeternae, sed terrae Hevei
et Amorrhaei; sed Paulus est apostolus in spem vitae aeternae. Io.
VI, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui
videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego
resuscitabo, et cetera. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem
vivam. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Promissio autem haec est firma dupliciter: primo, ex parte
promittentis; unde dicit qui non mentitur. Deus enim veritas est,
cuius contrarium est mendacium. Num. c. XXIII, 19: non est
Deus quasi homo ut mentiatur. Secundo ex divino proposito dandi;
unde dicit ante tempora saecularia. Saeculum, secundum philosophum,
est mensura durationis uniuscuiusque rei. Tempora ergo saecularia sunt
tempora distincta secundum diversas successiones rerum; quasi dicat:
antequam tempus successivum inciperet esse. Et quia incepit hoc tempus
cum mundo, ideo fuit ante principium mundi. Alia littera habet,
aeterna, id est, antiqua. Sic enim aliquando accipitur aeternum, id
est, antiquum. Vel aeterna, non secundum veritatem, sed secundum
imaginationem. Et ante ista promisit hoc, quia haec sunt successiva.
Sed promittere est verbo nuntiare suam voluntatem de dando. Et Deus
ab aeterno protulit verbum suum in quo erat ut sancti haberent vitam
aeternam. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem.
Confirmatur autem haec spes ex manifestatione promissionis, unde dicit
manifestavit autem suis temporibus, et cetera. Et describitur haec
manifestatio tripliciter. Primo ex tempore, unde manifestavit quando
verbum suum incarnari constituit; unde dicit temporibus suis, id est,
tempore congruo, quo homo esset convictus de superbia, per quam
peccaverat. Et sic primo medicus convincit aegrotum, ut eum
congruentius sanet. Homo enim superbiebat de scientia, sed convictus
est de ignorantia ante tempus legis, ubi peccavit in idololatria, et
vitiis contra naturam. Item de virtutibus, et de his convictus est
tempore legis. Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis,
misit Deus filium suum, et cetera. Item, secundo, describitur ex
modo, quia per publicam praedicationem. Mc. ult.: euntes in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Unde dicit in
praedicatione. I Cor. IX, 17: dispensatio credita est mihi.
Item tertio ex auctore. Unde dicit secundum praeceptum, et cetera.
Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet
nomen meum, et cetera. Persona salutata ponitur, cum dicit Tito,
quem describit tripliciter: primo ex nomine; secundo ex dilectione;
tertio ex filiatione. Filius ergo est per dilectionem et fidem, quae
debet esse communis, ut idipsum dicant omnes. Et ideo dicit communem
fidem, quae etiam dicitur Catholica, id est, universalis. Unde
dicitur Eph. IV, 5: una fides, unus dominus, et cetera. Bona
vero optata sunt gratia et pax. Haec saepe coniungit, quia omnium
spiritualium donorum principium est gratia, et pax, finis. Ps.
CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem. A Deo, et
cetera.
|
|