|
Accedit ad narrationem; et, sicut dictum est, intendit munire
Ecclesiam contra haereticos. Et primo monet Titum quod alios
instruat ad resistendum haereticis; secundo docet, quomodo ipse eis
resistat, ibi tu autem loquere, c. II. Item primo monet ut
instituat episcopos, qui haereticis resistant; secundo ostendit
necessitatem huius commissionis, ibi sunt enim multi. Item primo
ponit commissionem Tito factam de instituendo episcopo; secundo
ostendit quales debent esse episcopi, ibi si quis sine crimine; tertio
manifestat quae dixit, ibi oportet enim. Quia ergo apostolus habuit
universalem commissionem Ecclesiae gentium, et non poterat solus per
se omnia exequi, ideo dicit huius rei gratia reliqui te Cretae, in
Creta scilicet insula, ut loco apostoli, Ecclesiae Cretensi
officium pastorale gerat. Prov. c. XVIII, 19: frater qui
iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Sed quod dicit ut quae desunt
corrigas, videtur quod deberet dicere, suppleas. Respondeo.
Dicendum est quod Glossa sic supplet: ut omnia quae sunt in malis,
corrigas: et quae desunt in bonis, addas. I Thess. c. III,
10: impleamus ea quae desunt fidei vestrae. Vel dicendum est, quod
est quoddam peccatum omissionis, et quoddam transgressionis, et
utrumque indiget correctione. In sanctis autem et perfectis, sicut
Titus fuit, non abundaverunt transgressiones; et ideo non dicit,
transgressiones corrigas sed quae desunt, id est, omissiones. Et
constituas presbyteros, id est, episcopos, unde inferius dicit
oportet episcopum, et cetera. Et utitur indifferenter nomine
episcoporum et presbyterorum. Unde sumpsit occasionem haereticus, qui
ambivit episcopatum, quem quia non poterat adipisci, divisit se ab
aliis, et multa falsa docuit. Inter quae dixit, quod episcopi in
nullo differunt a sacerdotibus, quod est contra Dionysium in libro de
Eccl. Hierar. Utitur ergo apostolus eodem nomine in utroque per
identitatem rei, quia presbyter dicitur senior. Item, quia pertinet
ad superiores episcopum constituere, licet eum canonici eligant. Et
dicit constituas, non in villis, sed per civitates; sicut enim in
republica reges sunt tantum in civitatibus, sic in spirituali regimine
episcopi. I Petr. II, 9: regale sacerdotium. Item debent
seniores esse. Eccle. X, 16: vae tibi, terra, cuius rex est
puer. Et intellige senes non solum aetate, sed et moribus. Num.
XI, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel,
quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, et cetera. Item
secundum formam Ecclesiae; unde dicit sicut ego disposui tibi.
Prov. XIII: fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Deinde
cum dicit si quis sine crimine, describit eos tripliciter, scilicet
quantum ad seipsos, quantum ex parte uxoris et ex parte filiorum. De
primo dicitur sine crimine. Si quis talis erit. I Io. I, 8: si
dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in
nobis non est. Dicendum est, quod aliud est crimen, aliud est
peccatum. Peccatum dicitur quodcumque, sive magnum, sive parvum,
sive occultum. Crimen autem magnum et infame. Ps. XIV, 1:
domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.; et postea subdit:
qui ingreditur sine macula, et cetera. Non quod qui mortaliter peccat
post Baptismum, non possit eligi; sed quod eligendus non sit
infamis. Quo ad secundum dicit unius uxoris virum. Quod Orientales
sic exponunt, id est, quod non habeat simul duas uxores, sicut
quorumdam est consuetudo. Sed secundum hoc non esset necessarium quod
apostolus hoc diceret; quia secundum leges Romanas, quibus apostolus
scribebat, etiam ante fidem, non licebat simul habere plures uxores.
Item I Tim. V, 9 dicit de vidua, quae fuit unius viri uxor, et
tamen numquam licuit quod una plures viros simul posset habere. Et hoc
modo vult istud etiam de vidua, scilicet quod non habuerit nisi unum
virum. Sed Hieronymus dicit oportere, quod unam tantum uxorem post
Baptismum habuerit, et quod non est vis, si ante Baptismum alias
habuisset. Sed Augustinus et Ambrosius dicunt quod per Baptismum
delentur omnia crimina; sed quod per Baptismum, matrimonium non
deletur; ergo secundum hos dicendum est, et rectius, quod unam tantum
et non plures, licet habuisset ante vel post. Secundum quosdam autem
ratio huius est, quia signum esset incontinentiae si plures habuisset.
Sed hoc non est verum; quia nihil repugnaret si plures habuisset
meretrices, quae magis sunt incontinentes. Sed est alia ratio altior
significato, scilicet quia ipse est dispensator sacramentorum, et ideo
nullus defectus sacramentorum debet esse in eo; sed sacramentum
matrimonii est significativum coniunctionis Christi et Ecclesiae;
ergo ut signum respondeat signato, sicut Christus est unus, et
Ecclesia una, sic et hic; quod quidem deficeret, si episcopus plures
uxores habuisset. In veteri autem lege, patriarchae significabant
coniunctionem hanc, non ut coniunctam Christo, sed coniungendam, et
cum Ecclesia erat futura ex multis, ideo tunc non una, sed plures
habebantur. Et ideo multitudo uxorum ipsorum hoc significabat.
Quantum autem ad tertium, scilicet ex parte filiorum, subiungit,
dicens filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, et cetera.
Episcopus enim constituitur, ut superintendat: et qui constituitur ad
aliquid debet esse exercitatus in illo, alias non prudenter
institueretur. Praesumitur autem esse bene exercitatus, si bene alios
rexit. Episcopus autem constituitur ad tria. Primo ut fidem doceat.
Matth. ult.: docete omnes gentes, et cetera. Et ideo dicit
fideles. Secundo requiritur quod populum instruat ad virtutes.
Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Peccata autem
lasciviae magis abstrahunt a virtute. Eccli.: lascivus et imprudens
non servabunt tempus. Et ideo dicit non in accusatione luxuriae. I
Reg. III, 13: Heli condemnatur, quia filios de hoc non
correxit. Tertio oportet, quod pertinaces corrigat. Unde dicit aut
non subditos, id est, non obedientes. Eccli. XXX, 8: equus
indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Deinde
cum dicit oportet enim, exponit quod dixit, et primo quod dixit sine
crimine; secundo sine quibus debet esse, ibi non superbum. Causa
autem primi est, quia debet dispensare divina. Eccli. X, 2:
secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Ps. c, 6: ambulans
in via immaculata, hic, et cetera. Deinde cum dicit non superbum,
ostendit a quibus debet esse immunis: et primo ostendit a quibus
criminibus; secundo quibus virtutibus luceat, ibi hospitalem.
Peccatorum autem quaedam sunt carnalia, quaedam spiritualia. De
primis non facit mentionem, quia omnino debent mundi esse ab eis.
Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia,
nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Sed tantum de
spiritualibus, quae sunt quinque, quorum duo non habent locum in
praelatis, scilicet invidia, quod est peccatum parvulorum. Iob V,
v. 2: parvulum occidit invidia, praelatus autem est in summo. Item
nec accidia, quia omnia ei ad votum succedunt; sed superbia, quia est
in summo, et ira et cupiditas occasione temporalium, quorum est
dispensator. Quantum ad primum dicit non superbum. Ps. c, 5:
superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Eccli.
XXXII, 1: rectorem te posuerunt? Noli extolli, et cetera.
Quantum ad secundum, primo excludit iram, cum dicit non iracundum.
Secundo incendium irae, quod est vinum, dicens non vinolentum.
Prov. XXIII, 29: cui suffossio oculorum? Nonne his qui
commorantur in vino, et cetera. Tertio sequelam irae, quod est
percussio. Ideo dicit non percussorem, id est, non crudelem. Is.
l, 6: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus,
et cetera. Vel, non percussorem, id est, non percutientem
conscientias aliorum pravis moribus. I Cor. VIII, 10: et
percutientem conscientiam eorum infirmam. Quantum ad tertium dicit non
turpis lucri cupidum. I Tim. III, 8: non turpe lucrum
sectantes. Sap. XV, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam
nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere
undecumque etiam ex malo acquirere. Deinde ponit bona, quae debet
habere: et primo, quae pertinent ad conversationem vitae; secundo,
quae ad veritatem doctrinae, ibi amplectentem. Et patent omnia.
|
|