|
Supra docuit qualem oportet esse episcopum in vita, hic ostendit
qualem oportet esse in doctrina. Et primo ostendit quod ad ipsum
requiritur diligentia studii; secundo ponit materiam studii; tertio
eius utilitatem. Quantum ad primum dicit amplectentem. Aliquid enim
amplectens, illud diligenter constringit, et amplexus ex dilectione
fit. Oportet enim eum scientiae inhaerere cum amplexu, id est firma
adhaesione animi et cordis dilectione. Sap. VI, 14: praeoccupat
eos, qui se concupiscunt. Prov. IV, 8: arripe illam, et
exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
Materia studii non debent esse fabulae, nec temporalia, sed sermo
fidelis, id est verus. Ps. CXLIV, 13: fidelis dominus, et
cetera. Vel sermo fidelis, id est, fidei, in qua oportet episcopum
instrui. Sed aliqui student in eis dupliciter, ut scilicet addiscant
solum et operentur. Sed hoc non sufficit episcopo, sed oportet ut et
alios instruat. Et ideo dicit qui secundum doctrinam est. I Tim.
IV, 12 dicitur: nemo adolescentiam tuam contemnat, sed esto
exemplum fidelibus in verbo, in conversatione. Utilitas est facultas
exequendi officium suum. Officium autem praelati est sicut pastoris.
Io. ult.: pasce oves meas. Pastor vero duo habet facere, scilicet
pascere gregem, I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem
Dei, item arcere lupum. Sic et episcopus pascere debet per doctrinam
veram. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et
pascent vos scientia et doctrina. Et ideo dicit ut sit potens
exhortari in doctrina. Non dicit ut exhortetur sed ut potens sit
exhortari. Quod est quando habet in promptu exhortationes quando est
necesse exequi. Quod figuratur Exod. XXV, 27, per vectes in
circulis arcae, ut arca scilicet posset portari. Lc. ult.: potens
in opere et sermone. Et dicit sana, id est, absque corruptione
falsitatis. Infra II, 1: tu autem loquere quae decent sanam
doctrinam. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non fuit de
errore, neque de immunditia, et cetera. Item ut custodiant contra
haereticos. Et ideo dicit et eos qui contradicunt arguere, id est,
convincere. Et hoc per studium sacrae Scripturae. II Tim.
III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad
docendum, ad arguendum. Iob VI, 10: nec contradicam sermonibus
sanctis. Et haec duo secundum philosophum pertinent ad opus
sapientis, scilicet non mentiri de quibus novit, quantum ad primum;
et mentientem manifestare posse, quantum ad secundum. Consequenter
cum dicit sunt enim multi, ponit necessitatem dictorum. Et primo ex
parte falsorum doctorum, secundo ex parte malorum auditorum, ibi dixit
quidam. Circa primum duo facit, quia primo describit conditionem
falsorum doctorum; secundo perversitatem studii ipsorum, ibi qui
universas. Item primo ostendit eorum conditionem; secundo docet
remedium contra eos, ibi quos oportet. Conditionem ostendit
quadrupliciter. Et primo ex numero, cum dicit multi. Eccli. I,
15: stultorum infinitus est numerus. Secundo ex vitio
inobedientiae, cum dicit etiam inobedientes, quantum ad Deum et suos
superiores. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. I Reg.
XV, 23: peccatum inobedientiae, sicut idololatria dicitur esse.
Tertio ex vaniloquio, cum dicit vaniloqui, scilicet quo ad se. Ps.
XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae
sunt. Sap. XIII, 1: vani sunt homines, in quibus non subest
scientia Dei; et praecipue vani sunt haeretici; ideo subiungit dicens
seductores, scilicet quo ad inferiores. II Tim. III, v.
13: mali homines et seductores, et cetera. Quarto ex loco, cum
dicit maxime qui de circumcisione, qui cogebant homines iudaizare.
Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, videte
concisionem. Contra quos ponit remedium. Non enim sunt tolerandi,
quia corrumperetur populus et imputaretur pastori. Ez. XIII,
5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo
Israel, et cetera. II Tim. IV, v. 2: argue, obsecra,
increpa in omni patientia et doctrina. Et ideo dicit quos oportet
redargui. Deinde cum dicit qui universas, etc., describit horum
studium; et primo describit ex damno quod inferunt; secundo ex falso
quod docent; tertio ex lucro quod concupiscunt. Damnum est, quia
universas domos subvertunt. Doctrina enim Catholica publice
proponitur in Ecclesia, sed haeretici latenter; et ideo quaerunt
latibula. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et
panis absconditus suavior. Et ideo circumeunt per domos, ut seducant
praecipue mulieres. II Tim. III, 6: ex his sunt, qui
penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis.
Docentes quae non oportet, id est vana et inutilia. Nec quaerunt
lucrum spirituale, sed temporale; et ideo addit turpis lucri gratia,
scilicet temporalis, vel propriae gloriae. Sap. c. XV, 12:
sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae
compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Deinde cum dicit dixit quidam, describit auditores, quia isti erant
Cretenses, et ad hos refert hoc opus. Et primo ostendit
conditionem; secundo dat remedium, ibi quam ob causam. Circa
primum, primo describit conditionem per testimonium; secundo
confirmat. Dicit ergo: tales sunt doctores, sed et auditores sunt
similiter seducibiles iuxta testimonium cuiusdam poetae eorum, scilicet
Epimenidis, quem hic Paulus dicit eorum prophetam. Ubi nota quod
propheta aliquis dicitur, qui a Deo illuminatur secundum intellectum,
ad cognoscendum aliqua supra communem cognitionem. Num. XII, 6:
si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel
per somnium loquar ad illum. Item qui exponit prophetias eodem
spiritu, et eodem modo quo sunt traditae. Item qui profert aliquid
propheticum. Unde potest proferri aliquid propheticum ex quodam
interiori instinctu, etiam praeter suum intellectum. Io. XI,
51: Caiphas, cum esset pontifex, prophetavit. Non enim
prophetavit secundum suam intentionem, qui dicebat expedire eum mori,
intelligens sic, ne seduceret populum. Nihilominus tamen fuit motus
ad id dicendum per spiritum. Et hic modus prophetandi est apud illos,
qui accipiunt primum verbum aliquorum pro omine quod etiam fit a
Daemonibus. Et dicit proprius, quia proprie descripsit eorum
conditiones. Deinde cum dicit Cretenses, proponit testimonium, et
notat eos de tribus, scilicet de corruptione rationalis, cum dicit
semper mendaces. Ps. LIV: perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Item de corruptione irascibilis, cum dicit malae bestiae, id est,
crudeles; bestiae dicuntur, quasi vastiae, quia crudeles sunt.
Prov. c. XXVIII, 15: leo rugiens, et ursus esuriens,
princeps impius super populum pauperem. Et dicit malae, quia,
secundum philosophum in politicis homo quando secundum rationem
operatur, est optimum animalium; sed quando declinat ad malitiam, est
pessimum; quia si declinat propter crudelitatem, nulla bestia ita est
crudelis. Unde dicit quod decies millies est peior malus homo quam
mala bestia. Item de corruptione concupiscibilis, cum dicit ventres
pigri, id est, pigritiam habentes ex ventre: erant enim gulosi, et
tales quaerunt quietem. Lc. XII, 19: anima, habes multa bona
reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.
Confirmat autem testimonium, cum dicit testimonium, et cetera.
Glossa: per hoc intelligimus quod doctor sacrae Scripturae accipit
testimonium veritatis, ubicumque invenerit. Unde apostolus in
pluribus locis recitat dicta gentilium, sicut in I Cor. XV,
33: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Item Act. XVII,
28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Nec propter hoc approbatur
tota eorum doctrina; sed eligitur bonum, quia verum a quocumque
dicatur, est a spiritu sancto, et respuitur malum. Unde dicitur
Deut. XXI, 11 in figura huius, quod si quis viderit puellam in
numero captivorum, debet praecidere ungues et capillos, id est,
superfluitates.
|
|