|
Posita conditione Cretensis populi, hic ponit remedium; et primo
ponit remedium reprehensionis; secundo assignat dictorum rationem, ibi
omnia munda. Circa primum tria facit, quia primo hortatur Titum ad
reprehendendum eos; secundo reprehensionis finem ostendit, ibi ut
sani; tertio docet debitum modum perveniendi ad finem, ibi non
intendentes. Dicit ergo: Cretenses sunt malae bestiae, quibus
scilicet debetur flagellum et castigatio. Et ideo increpa illos dure.
Prov. c. VI, 23: via vitae, increpatio. Ps. LXVII,
31: increpa feras arundinis. Sed contra II Tim. IV, 2: in
omni patientia. Respondeo. Duplex est ratio exhortationis huius.
Una ex parte eorum qui reprehenduntur. Cretenses enim duri et
pertinaces erant, et ideo dure eos reprehendi iubet; non autem
Ephesii, quorum archiepiscopus erat Timotheus. Alia ex parte
reprehendentium, quia et Titus fuit lenis et mansuetus, et ideo
inducitur quasi ad contrarium; sed Timotheus erat rigidus, et ideo
inducitur ad patientiam. Deinde cum dicit ut sani sint in fide,
tangit finem reprehensionis. Nam homo est sanus, in quo non est
corruptio. Et sic sanus est in fide, qui in nullo habet eam
corruptam. Horum autem fides vitiabatur per haereticos. II Cor.
XI, 3: timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita
corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in
Christo Iesu. I Tim. VI, 3: si quis autem aliter docet, et
non acquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi, et
cetera. Modus perveniendi ad sanitatem est si vitent errores
Iudaeorum. Unde dicit non intendentes Iudaicis fabulis. In lege
enim erant duplicia documenta fidei, scilicet quaedam circa credenda.
Item quaedam mandata religionis, quae erant servanda circa cultum
Dei. Et prima vocat fabulas; secunda, mandata hominum, et non
Dei. Ex quo videtur quod condemnet vetus testamentum, ut dicunt
Manichaei. Sed quod dicit fabulis, potest referri ad eorum
narrationes, praeter doctrinam legis, quae sunt fabulosa, ut
Thalmuth. I Tim. I, 4: ne intenderent fabulis et genealogiis
interminatis. Vel ipsa doctrina, quae fuit olim veritas, nunc
secundum quod ipsi intelligunt, sunt fabulae; sicut illud Is.
VII, 14: virgo concipiet, etc., fuit veritas; sed nunc quia
ipsi dicunt adhuc hoc esse implendum, est fabulosum. Item mandata
hominum possunt intelligi non quae sunt in lege Moysi, sed traditiones
seniorum, Matth. XV, 2. Sed numquid mandatis hominum non est
obediendum? Respondeo quod sic quamdiu non avertunt a veritate Dei.
Et ideo subdit aversantium se a veritate. II Tim. IV, 4: a
veritate quidem auditum avertent, et cetera. Simile habetur Matth.
XV, 9: sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata
hominum. Simile dicitur Mc. VII, 7. Vel dicendum est quod
mandata, quae sunt in lege Dei, sunt facta mandata hominum. Quando
enim servantur in signum futurae veritatis, sunt mandata Dei; sed
quando volunt ea servare postquam corpus nostrum mortuum est legi, sunt
mandata hominum. Deinde cum dicit omnia munda, in speciali ostendit
dictorum rationem, scilicet quomodo avertunt se a veritate, et quomodo
dicunt fabulas, et mandata hominum; quod est praecipue de discretione
ciborum secundum legem, quam pseudo quidam dicebant esse servandam.
Et ideo primo ostendit quomodo hi cibi habent se ad bonos; secundo
quomodo ad malos, ibi coinquinatis autem. Dicit ergo: non
intendentes Iudaicis fabulis de cibis: quia omnia, scilicet cibaria,
sunt munda mundis. Sed infert: ergo adulterium est mundum mundis.
Respondeo. Dicendum est quod non: quia ex hoc ipso quod adulterium
est, immundat. Sed sunt munda mundis illa, quae de se non
immundant. Ad haec, Matth. XV, 11: ea quae intrant in os,
non coinquinant hominem. Ergo omne quod intrat in os, mundum est.
Sed duplex est obiectio. Una quod Lev. XI, 7 dicitur, quod
quando aliquod animal non ruminat, vel non scindit ungulam, est
immundum. Respondeo, secundum Augustinum contra Faustum. Aliquod
est immundum, vel secundum rei naturam, vel secundum significationem:
puta si hoc nomen stultus, secundum se sumatur, inquantum est vox
quaedam, sic non est immundum, sed bonum. Si vero secundum
significationem, quia significat defectum sapientiae, et sic habet
immunditiam. Actus autem illius populi erant actus prophetici. Unde
porcus secundum quod res quaedam, non est immundus; sed secundum quod
significat hominem voluptatibus se involventem. Sed nunc veritate
veniente cessant, et utuntur cibis homines secundum suam naturam.
Alia quaestio est quod Act. XV, 28 mandaverunt apostoli, quod
abstinerent se a sanguine et suffocato; ergo videtur quod non sit
licitum hoc comedere; non ergo omnia munda mundis. Respondeo.
Aliqui credunt quod illud mandatum intelligatur ad litteram, et quod
obligat usque modo, ut apud Graecos, et etiam aliquando apud
Latinos. Aliqui autem dicunt, quod non intelligitur secundum
litteram, sed secundum mysterium, ut per sanguinem intelligatur
homicidium, et a suffocato, id est, oppressione pauperum. Et hoc
bonum est, sed non est tota ratio praecepti; et ideo dico, quod ad
litteram est praeceptum, et tamen non obligamur. Quaedam enim
prohibentur quia mala sunt, et haec simpliciter sunt vitanda. Aliqua
vero, quae non sunt mala simpliciter, sed pro tempore, et haec sunt
servanda existente causa. Et haec apostoli prohibuerunt, non quia
mala secundum se, quia Matth. XV, 11 dicit dominus contrarium.
Sed ratio erat, quia conversi erant quidam ex Iudaeis, quidam ex
gentibus: et ideo oportebat ad hoc quod unus populus ex eis fieret,
quod uni condescenderet alius, ut Iudaeis, quibus abominabile erat
comedere sanguinem et suffocatum, condescenderetur. Et ideo ad
servandam pacem, instituerunt apostoli hoc esse servandum pro tempore
illo. Deinde cum dicit coinquinatis, ostendit quomodo se habent ad
malos; et circa hoc tria facit, quia primo ostendit hoc; secundo
assignat causam, ibi sed inquinatae; tertio manifestat per signum,
ibi confitentur se nosse Deum. Dicit ergo: cibi isti mundi sunt
mundis, sed immundi coinquinatis, id est his qui habent conscientiam
coinquinatam. Eccli. c. XIII, 1: qui tetigerit picem,
inquinabitur ab ea; et infidelibus, id est, qui habent malam fidem.
Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit. Sed numquid
facit peccator et infidelis immundam eleemosynam? Dicendum est quod
apostolus non ponit affirmativam, sed negativam. Unde non dicit,
omnia, sed nihil mundum eis, quod est verum: quia nihil eis perfecte
mundum est, quia nihil est mundum in actibus, nisi in finem debitum
ordinatum sit. Isti autem sunt extra finem. Sed numquid aliquid est
eis mundum? Sic. Sed contra: quia omne quod non est ex fide,
peccatum est. Dicendum est, quod malum numquam corrumpit totum
bonum. Impossibile enim est quin in peccatore quolibet sit aliquod
bonum, scilicet naturae, etiam in Daemonibus: quando ergo peccator
facit aliquod bonum secundum quod est peccator et infidelis, totum est
peccatum ex radice. Sed si quid facit ex principio alicuius boni quod
habet, ut fidei informis, vel naturae, non est immundum. Et ideo
signanter dicit coinquinatis et infidelibus, id est, inquantum sunt
huiusmodi. Comedebant enim contra conscientiam, et errabant in fide.
Et ideo quod de natura sua est mundum, fecerunt sibi immundum. Cuius
causa est, quia causa actuum eorum est immunda, scilicet voluntas et
intellectus, quae sunt in eis depravata. Unde dicit sed inquinatae
sunt eorum mentes, scilicet per infidelitatem, et conscientia,
scilicet per peccatum. Bar. III, 10: quid est, Israel, quod
in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es
cum mortuis, et cetera. Deinde cum dicit confitentur, etc.,
ostendit fidem per signum. Si enim aliquis dicat quod eorum dicta sunt
vera, immo quod habent fidem unius Dei et confitentur eum, hoc
excludit. Et primo ostendit bonum quod erat in eis, scilicet quod
confitentur, scilicet labiis exterioribus, se nosse Deum. Is.
XXIX, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe
est a me. Ier. XII, 2: prope es tu ori eorum. Secundo
ostendit defectum interiorem; et primo quantum ad praesentia; secundo
quantum ad futura, ibi incredibiles. Quo ad praesentia, quia negant
eum factis. Qui enim peccat, inquantum est de se, negat eum factis:
quia qui confitetur Deum, confitetur et eius potestatem, scilicet
quod est ei obediendum. Et ideo si non obedit peccando, negat
factis, confitetur ore. Sed dicis: quicumque negat Deum, est
infidelis; peccatores negant Deum factis, ergo peccatores sunt
infideles. Respondeo. Sicut habens scientiam in universali, potest
errare in particulari; ita habens fidem in universali, in particulari
tamen agibili corrumpitur, propter corruptionem affectus. I Tim.
V, 8: fidem negavit, et est infideli deterior. Quomodo autem quo
ad futura deficiunt? Certe, quia non solum negant, sed sunt
indispositi ad redeundum ad Deum. Sunt enim tria per quae homo redit
ad Deum, scilicet Dei gratia, Rom. V, 9: iustificati gratia
ipsius, secundum est fides, Act. c. XV, 9: purificans fide
corda eorum, tertium, exercitium boni operis, Rom. II, 13:
factores legis iustificabuntur. Haec tria excludit ab ipsis: primo
gratiam, ibi cum sint abominati, id est, non accepti ad gratiam.
Secundo fidem, cum dicit incredibiles, id est, non apti ad
credendum. Ez. c. II, 6: increduli et subversores sunt tecum.
Tertio tertium, quia ad omne opus bonum reprobi, id est,
reprobandi. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos.
|
|