|
Superius apostolus instruxit Titum quales ministros instituat ad
arcendum haereticos, hic docet quid ipse circa eos faciat. Et primo
proponit hoc in generali; secundo distinguit per partes, ibi senes.
Dicit ergo: ita dixi quod oportet episcopos constituere, sed ne
credas quod tu sis propter hoc alienus a cura, imo maior debet esse
tibi sollicitudo ad instruendum. Ideo tu autem loquere quae decent
sanam doctrinam, scilicet per quae fides incorrupta aedificatur.
Supra I, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui
contradicunt, arguere. Deinde ostendit idem per partes; et primo
ponitur doctrina sana contra perversitatem vitae; secundo contra
haereticos et errores, ibi stultas autem quaestiones. Circa primum
duo facit, quia primo instruit singulas conditiones hominum; secundo
generaliter omnes, cap. III, 1, ibi admone illos. Iterum prima
in duas, quia primo ostendit quomodo instruat liberos; secundo quomodo
instruat servos, ibi servos. Item primo ostendit quomodo instruat
liberos verbo; secundo exemplo, ibi in omnibus teipsum. Circa primum
duo facit, quia primo ostendit quomodo instruat senes; secundo quomodo
doceat iuvenes, ibi adolescentulas. Item prima in duas, quia primo
ostendit quomodo instruat senes mares; secundo quomodo anus foeminas,
ibi anus. Sciendum est autem, quod quaedam bona sunt ad quae senectus
disponit, quae primo ponit; secundo quaedam bona quibus senectus
contrariatur; et haec secundo ponit, ibi sani in fide. Inter bona
vero ad quae senectus disponit, unum est contemptus delectationum;
aliud est perfectio sapientiae et prudentiae. Disponit quidem senectus
ad contemptum delectationum. Iuvenum enim corpora fervent naturali
calore, ex quo concitatur iuventus ad delectationes corporales, quae
praecipue consistunt in cibis, et potibus, et venereis. Sed ad
vitandum haec disponit senectus. Senes enim sunt mortificati. II
Reg. XIX, v. 35: numquid vigent sensus mei ad discernendum
suave vel amarum? Et ideo dicit ut sobrii sint, quantum ad cibos et
potus, et pudici, quantum ad venerea. Gen. XVIII, 12:
postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam
dabo? Sed si senectus ad hoc disponit, quare hoc monet? Respondeo.
Aliquando contingit ex magna perversitate quod senex reducitur ad
puerilia peccata. Is. LXV, 20: puer centum annorum morietur:
et peccator centum annorum maledictus erit. Et duplex est ratio quare
hoc contingit. Aliter enim ad hoc movetur senex, aliter iuvenis.
Iuvenis enim incitatur ad haec ex instinctu passionis; sed senex ex
electione, propter duo. Nullus enim vult esse sine delectationibus,
et tanto plus appetit eas, quanto maiores molestias sentit. Senex
autem patitur multa incommoda et defectus naturae. Et ideo quando non
habet spirituales delectationes, quaerit corporales. Secunda ratio
est, quia iuvenis quandoque refraenatur per pudorem; senes autem,
secundum philosophum, sunt inverecundi, quia sunt antiqui et multa
experti; iuvenes autem vani et verecundabiles naturaliter: et ideo
refrenantur, sed non senes. Item senectus disponit ad prudentiam,
propter experimentum longi temporis. Iob XII, 12: in antiquis
est sapientia, et in multo tempore prudentia. Eccli. XXV, 7:
quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et
consilium. Corona senum multa peritia. Unde subdit prudentes.
Contingit tamen aliquando senem esse fatuum. Eccli. XXV, 4:
senem fatuum et insensatum. Et hoc est ex duobus quod senex est
fatuus: prudentia enim acquiritur per exercitium; quando ergo in
iuventute se in bonis non occupant, sunt in senectute imprudentes.
Eccli. XXV, 5: quae in iuventute tua non congregasti, quomodo
invenies ea in senectute tua? Item alia ratio est, quia in iuventute
quandoque affluunt voluptatibus, et maxime superfluitate ciborum; et
ideo desiccatur eorum cerebrum. Prov. XX, 1: luxuriosa res est
vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit
sapiens. Deinde ponit ad quae contrariatur senectus: et primum est
fides; secundum dilectio; tertium patientia. Quantum ad primum dicit
sani in fide, quia sine ea impossibile est placere Deo, Hebr.
XI, 6. Sed quod aliqui non sunt sani in fide, maxime in aliquo
novo quod proponitur senibus credendum, contingit ex duobus. Primo
quod senes non sunt firmi in aliquo novo propter praesumptionem
sapientiae, et ideo non credunt aliis. Iob XII: et senes sunt in
nobis. Item quia naturale vitium senum est, quod sint increduli;
quia sunt experti se saepius esse deceptos. Et ideo loquuntur semper
cum forte vel fere; adverbiis temperativi modi et dubitativi modi.
Incredulitas autem repugnat fidei. Is. I: qui incredulus est,
infideliter agit. Quantum ad secundum dicit in dilectione. Et hoc
ideo, quia plenitudo legis est dilectio. Et monet ad hoc propter
duo. Primo quia in senibus parum est amicitiae, quia amor nutritur
per convictum. Nullus autem vult diu convivere cum tristibus. Senes
autem sunt tristes, et ideo non est cum eis amicitia. Item quia senes
diligunt propter utilitatem tantum, sicut iuvenes propter delectabile.
Senex enim indiget sustentatione. Quantum ad tertium dicit in
patientia, et monet ad hoc propter tria. Primo quia senes multa mala
sive incommoda circumveniunt; et ideo indigent patientia contra
turbationes. Alia ratio est: senes enim vivunt in memoria multorum,
unde semper dicunt antiqua; iuvenes autem vivunt in spe magnorum; et
ex hoc senes dupliciter ad impatientiam moventur, propter bona scilicet
quae habuerunt et carent eis, unde Boetius: summa miseria est,
fuisse felicem. Thren. I, 7: recordata est Ierusalem dierum
afflictionis suae, praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae
habuerat a diebus antiquis. Item quia vivunt in memoria, contingit
quod aliqui, qui modo eos despiciunt, aliquando fuerunt peiores; et
ideo turbantur. Iob XXX, v. 1: nunc autem derident me iuniores
tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus meis. Tertia
ratio est, quia quanto senex appropinquat ad finem vitae, tanto magis
desiderat vivere. Unde videns se deficere, magis tristatur. Deinde
cum dicit anus, docet qualiter vetulae instruantur. Et primo docet
qualiter vetulae instruantur in vita; secundo in doctrina. Item primo
qualiter in habitu; secundo qualiter in victu; tertio quomodo in
verbo. Quantum ad primum dicit in habitu sancto, id est, carentes
lascivia et pompa. Et hoc convenit omni mulieri. I Pet. III,
3: quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut
indumenti, vestimentorumque cultus, et cetera. I Tim. II, 9:
similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate
ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel
veste pretiosa, et cetera. Sed specialiter anus hoc servare debent;
quia iuvencularum est propter viros suos modeste se ornare; quod
intelligitur simpliciter de omni motu corporis. Eccli. c. XIX,
27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis
enuntiant de illo. Quantum ad secundum dicit non criminatrices. Duo
enim sunt in sene. Unum quod commune est senibus, scilicet quod sunt
suspiciosi, quia viderunt multa mala, quae similiter praesumunt de
aliis. Item in mulieribus quae specialiter sunt zelotypae, et
utrumque contingit in vetula, quia ratione aetatis est suspiciosa;
ratione sexus est zelotypa. Eccli. XXVI, 9: in muliere
zelotypa flagellum linguae omnibus communicans. Et ideo non
criminatrices. Quantum ad convictum dicit non multo vino servientes.
Et de viris dixit ut sobrii sint. Et dicit, non multo, quia
quandoque utuntur eo propter frigiditatem earum. Quantum ad doctrinam
dicit bene docentes. Contra I Cor. XIV, 34: mulieres in
Ecclesiis taceant, non enim eis permittitur loqui, sed subditas
esse. I Tim. II, 11: mulier in silentio discat cum omni
subiectione: docere autem mulieri non permitto. Respondeo. Dicendum
est quod doctrina publica, quae fit in populo, interdicitur mulieri;
sed privata, qua quis familiam docet, ei conceditur. Prov.
XXXI, 1: visio, qua erudivit eum mater sua, et cetera. Prov.
IV, 3: nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus
coram matre mea, et docebat me, atque dicebat, et cetera. Et bene
dicit ut prudentiam doceant magis ad anus quam ad viros, quia quandoque
docent fabulas aniles magis quam proficua, et etiam quia magis ipsae
conversantur cum pueris et cum familia, quam viri. Deinde cum dicit
adolescentulas, ostendit qualiter instruat iuvenes, et primo ostendit
qualiter instruat iuvenes foeminas; secundo qualiter mares iuvenes,
ibi iuvenes similiter. Item prima in tres, quia primo ostendit
qualiter se habeant ad personas coniunctas; secundo ad seipsas; tertio
ad subiectos. Quantum ad primum dicit ut viros suos ament. Viro enim
debetur amor. Prov. XII, 4: mulier diligens corona est viro
suo. Eccli. XXV, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo,
etc., et infra: vir et mulier bene sibi consentientes. Vel sic, ut
prudentiam doceant adolescentulas et viros, et cetera. Sed prima
expositio est melior. Et filios diligant, hoc est naturale. Is.
XLIX, v. 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut
non misereatur filio uteri sui? Et nota quod dicit ut viros ament, et
filios diligant, quia ad viros est amor ferventior, sed ad filios
naturalior. Sed quantum ad seipsas, tria dicit: unum quo ad
rationem, scilicet prudentes. Prov. XIX, 14: domus et
divitiae dantur a parentibus, a domino autem proprie uxor prudens. Et
hoc necessarium est, quia iuventus earum et sexus contrariatur
prudentiae. Aliud est quantum ad concupiscibilem, scilicet cum dicit
castas. Tertium vero quantum ad irascibilem, cum dicit sobrias.
Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et
pudorata. Sed quantum ad subiectos, primo ponit curam eorum; secundo
modum; tertio rationem assignat. De primo dicit domus curam
habentes. Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum suam;
insipiens vero instructam quoque destruet manibus. In cura autem sunt
duo observanda mulieri; sunt enim ut plurimum iracundae. Eccli. c.
XXV, 23: non est ira super iram mulierum. Et ideo dicit
benignas, quasi dicat: cum mansuetudine regant. Aliud est, quia
quando mulier potestatem habet, nititur in contrarium viro suo.
Eccli. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro
suo. Ideo dicitur subditas viris suis. Unde dicitur Gen. III,
16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et hoc ideo
ut non blasphemetur verbum Dei, id est, non detis occasionem
blasphemandi. Et haec omnia notantur Tob. X, 13 ubi dicitur,
quod Raguel et Sara monuerunt filiam suam honorare soceros, diligere
maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam
irreprehensibilem exhibere. Consequenter ostendit qualiter doceat
mares iuvenes, scilicet ut sobrii sint, quod repetit, quia ebrietas
est principium vitiorum. I Pet. V, 8: sobrii estote, et
cetera.
|
|