|
Supra apostolus Titum docuit de quibus instruat subditos liberos. Et
quia non tantum verba prosunt, sed etiam exempla, ideo docet ut se
exemplum praebeat, primo generaliter; secundo specialiter, ibi in
doctrina; tertio rationem huius assignat, ibi ut is qui ex, et
cetera. Dicit ergo: quia aetate iuvenis es, praebe te in exemplum
omnibus bonorum operum. Praelatus enim debet esse quasi forma existens
discipulis. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, sicut et ego
Christi. Io. XIII, v. 15: exemplum dedi vobis, et cetera.
Deinde cum dicit in doctrina, ponit specialia, in quibus debet se
praebere exemplum: primo ostendit quis debeat esse eius actus,
scilicet in doctrina; unde dicit in doctrina. Hoc enim est proprium
praelati. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor
meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et ei maxime convenit, ut
qui habet alios episcopos sub se, ut dicitur supra I, 5: episcopos
constituas, et cetera. Ideo debet alios docendo, eis exemplum
doctrinae praebere. I Tim. IV, v. 16: attende tibi et
doctrinae. Item monet eum quantum ad vitam; et primo declinare a
malo. Is. I, 16: quiescite agere perverse. Et ideo dicit in
integritate, per incorruptionem. Sicut enim corpus perdit
integritatem per corruptionem membrorum suorum, ita anima per
corruptionem peccati. In praelato autem est integritas sensus per
prudentiam, affectus per charitatem, corporis per castitatem.
Thess. ult.: integer spiritus vester, et anima, et corpus sine
querela in adventu domini nostri Iesu Christi servetur. Secundo quod
sit gravis quantum ad bona quae cum charitate fiunt. Grave autem duo
habet, unum quia descendit, et secundum hoc vituperatur. Ps. IV,
3: filii hominum usquequo gravi corde, etc.; aliud est, quod est
stabile et firmum. Et ideo illi dicuntur graves, qui non de facili
moventur a bono; ita hic cum dicit in gravitate, et hoc commendatur.
Ps. XXXIV, 18: in populo gravi laudabo te. Deinde ostendit
qualis debet esse eius doctrina et verbum. Et dicit quod debet esse
sanum, id est, non corruptum falsitate. II Tim. I, 13:
formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et cetera.
Prov. XVII, 7: non decet principem labium mentiens. Item
quantum ad modum, cum dicit irreprehensibile, id est, ut proferatur
tempore suo, et cum omni decentia et provocatione ad correctionem.
Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur parabola; non enim dicet
illam in tempore suo. Finis autem doctrinae est ut is qui ex adverso
est, vereatur, etc., quasi dicat: si omnes bene se habeant,
scilicet praelati et subditi, adversarii non possunt vobis nocere. I
Pet. II, 15: sic est voluntas Dei, ut benefacientes
obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. I Tim. V,
14: nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Deinde cum
dicit servos, docet qualiter instruat servos, et primo facit hoc;
secundo eius rationem assignat, ibi apparuit. Circa primum tria
facit, quia primo inducit servos ad subiectionem; secundo determinat
modum eius, ibi in omnibus; tertio ostendit necessitatem doctrinae
huius, ibi ut doctrinam. Dicit ergo: admone servos dominis suis
subesse. I Pet. II, 18: servi, subditi estote in omni timore
dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Col. c.
III, 22: servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad
oculum servientes, et cetera. Idem dicit Ephes. VI, 5. Et
quare monet hoc tam frequenter apostolus? Respondeo. Non sine
causa. Haeresis enim incepit apud Iudaeos, quod servi Dei non
deberent servire hominibus, et ex hoc etiam derivatum est in populo
Christiano, quod dixerunt quod per Christum filii Dei facti, non
deberent esse servi hominum. Sed Christus per fidem non venit tollere
ordinem iustitiae, immo per fidem Christi iustitia servatur.
Iustitia autem facit alios aliis subdi. Sed servitus huiusmodi est
quantum ad corpus. Nam per Christum nunc liberamur a servitute
quantum ad animam, sed non a servitute, nec a corruptione corporis;
sed in futuro liberamur etiam a corruptione et servitute corporali. I
Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum Deo et patri, et cetera.
Sed quod dicit in omnibus, potest referri primo ad hoc quod dicit
subditos, ut intelligatur in omnibus, scilicet ad quae se extendit ius
dominativae potestatis; vel ad hoc quod dicit placentes. Debet enim
esse subiectio, primo ut serviant sine offensione, non cum murmure et
tarditate. Col. I, 10: per omnia placentes Deo. I Cor. X,
33: ego per omnia omnibus placeo. Contra Gal. I, 10: si
hominibus placerem, Christi servus non essem. Respondeo. Placere
homini propter ipsum est vituperabile, sed propter Deum est
laudabile. Secundo ut sint sine repugnantia; ideo dicit non
contradicentes. Eccli. IV, 30: non contradicas verbo
veritatis. Tertio sine fraude; unde dicit non fraudantes. Ubi unum
removet, et alterum astruit. Removet fraudem; servis enim
committuntur bona dominorum. Lc. XIX: tradidit eis bona sua.
Astruit in omnibus bonitatem; et ideo dicit sed in omnibus fidem bonam
ostendentes. Sed quo fine sunt haec fienda? Non quidem propter
terrenum favorem sed propter gloriam Dei, unde dicit ut doctrinam
salvatoris nostri domini ornent, et cetera. Glossa: ornamentum
doctoris est honesta vita discipuli, sicut sanitas infirmi est laus
medici. Doctor curator est animarum. Si ergo nos ostendimus bona
opera, laudatur doctrina Christi. Is. LII, 5: iugiter tota
die nomen meum blasphematur. Matth. V, 16: ut videant opera
vestra bona, et cetera.
|
|