|
Supra apostolus instruxit Titum qualiter doceret servos et liberos,
et conclusit quasi rationem, ut scilicet doctrina Christi ornaretur,
hic, assignans plenam rationem dictorum, exponit quod dixit per bonam
conversationem. Et primo praemittit gratiam et doctrinam Christi;
secundo inducit eum ad gratiae praedicationem, ibi haec loquere. Item
primo proponit gratiae apparitionem; secundo eius instructionem, ibi
erudiens nos; tertio eius operationem, ibi qui dedit. Sciendum est
autem quod gratia importat misericordiam, quia gratia est de eo quod
gratis datur, et quod gratia datur hoc misericorditer datur.
Misericordia autem semper in Deo fuit, tamen olim circa homines
latebat. Ps. XXXV, v. 6: domine, in caelo misericordia tua.
Ante Christum enim omnes quantumcumque essent iusti, erant sub
damnatione, sed Christo filio Dei carnem assumente, apparuit
gratia. I Tim. c. III, 16: et manifeste magnum est pietatis
sacramentum, quod manifestatum est in carne. Ps. LXXIX, 2:
qui sedes super Cherubim, manifestare. Sed quanto quis est
potentior, tanto eius gratia magis desideratur. Unde gratia Dei
desideranda est; et hoc est quod dicit gratia Dei. Et hoc ad
salvandum, unde dicit et salvatoris nostri. Is. LI, 8: salus
autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni
solummodo populo Iudaeorum, sicut olim, sed omnibus hominibus. Is.
XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est.
Is. LII, 10: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei
nostri. I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri. Et
potest dici quod in nativitate Christi apparuit haec gratia
dupliciter. Uno modo et primo, quia per maximam Dei gratiam datus
est nobis. Unde eius conceptio cum sit operatio totius Trinitatis,
attribuitur tamen specialiter spiritui sancto, qui est principium
gratiarum. Et haec gratia apparuit omnibus hominibus, et specialiter
homini Christo. Io. c. I, 14: plenum gratiae et veritatis.
Ex hac gratia, secundo, est consecuta instructio humani generis;
quia ante Christum fuit mundus in ignorantia et haeresi. Is. IX,
v. 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Unde
dicit erudiens nos, scilicet sicut homo erudit filium. De duobus
autem erudivit nos, quia duo necessaria sunt homini, scilicet bonum
opus et recta intentio. Primo ostendit quomodo Christus nos de primo
erudivit; secundo, de secundo, ibi expectantes. Dicit ergo ut
abnegantes impietatem et saecularia desideria. Notandum est quod dicit
impietatem et saecularia desideria, quia omnia peccata vel consistunt
in his, quae sunt directe contra Deum, quae dicuntur peccata
impietatis. Pietas enim proprie est, secundum quam colimus parentes
et patriam. Sed quia Deus est principalis pater noster, ideo
pertinet ad cultum Dei pietas. Iob XXVIII, 28, secundum
aliam litteram, ubi nos habemus sic: ecce timor domini ipsa est
sapientia, habetur: ecce pietas ipsa est sapientia. Et ideo peccata
contra Deum dicuntur esse impietates. Rom. I, 18: revelatur
enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et ibi loquitur de
idololatria. Vel consistunt in abusu temporalium, et haec sunt
saecularia desideria. Est autem saeculum spatium mensurans periodum
rerum. Unde per saecularia intelliguntur res saeculares et omnia
peccata quae in proximum committuntur, vel in se per earum abusum.
Deinde cum dicit sobrie, etc., ostendit quid boni faciamus. Et
dicit sobrie, quantum ad se; iuste, ad proximum; pie ad Deum.
Sobrie ad se, quasi mensurate; bria enim mensura est, et hoc est si
homo cum mensura rationis utatur exterioribus rebus et propriis
passionibus. Unde sobrietas accipitur pro quolibet mensurato usu rerum
exteriorum et extrinsecarum passionum. Sap. VIII, 7:
sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem, quibus
nihil utilius est in vita hominibus. Iuste ad proximum. Ps. X,
8: iustus dominus et iustitiam dilexit. Pie ad Deum. I Tim.
IV, 7: exerce te ad pietatem. Deinde cum dicit expectantes beatam
spem, instruit eum de fine, qui consistit in duobus, scilicet in
gloria animae in morte; alius in gloria corporis, in adventu
Christi. Io. V, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis
sunt, audient vocem filii Dei, et cetera. Quantum ad primum dicit
expectantes beatam spem, contra illos qui ponunt finem hominis in actu
virtutum in hac vita. Sed hoc non est verum, quia etsi sobrie et pie
et iuste vivamus, adhuc sumus expectantes. Iob VII, 1 et
XIV, 6: sicut mercenarii dies eius. Is. XXX, 18: beati
omnes qui expectant eum. Et ideo dicit expectantes beatam spem. Quod
potest intelligi dupliciter: vel quia est spes de beatitudine; vel
quia expectatio facit ipsos beatos. Quantum ad secundum dicit et
adventum gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi,
scilicet per quem resurgent corpora nostra. Qui enim diligit amicum,
cum desiderio expectat eum. II Tim. IV, 8: non solum autem
mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Lc. XII, 36: vos
similes hominibus expectantibus dominum suum. Et dicit adventum
gloriae, quia primus adventus fuit humilitatis. Phil. II, 8:
humiliavit semetipsum, et cetera. Matth. XI, 29: discite a
me, quia mitis sum et humilis corde. Et ille erit gloriae, quia sua
divinitas omnibus innotescet. Lc. XXI, 27: et tunc videbunt
filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et maiestate.
Et dicit magni Dei, contra Arrium, qui dixit filium non aequalem
patri. Et bene magnus, quia dicitur Rom. IX, 5: qui est super
omnia Deus benedictus in saecula. I Io. ult.: ut simus in vero
filio eius, et cetera. Item est salvator. I Tim. II, 3: hoc
enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes
homines vult salvos fieri, et cetera. Quia ad hoc venit, et hoc
importat nomen eius. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. Et addit Christi, scilicet qui est
unctus, in quo intelligitur unio divinitatis ad humanitatem. Aliqui
enim dicuntur uniti; sed non ita quod habeant essentiam divinitatis
unitam, sed quia participant eius aliquid; sed Christo est unita
divinitas. Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, et
cetera. Deinde cum dicit qui dedit semetipsum, ostenditur operatio
gratiae. Et primo ostendit beneficium gratiae passionis eius; secundo
passionis fructum, ibi ut nos redimeret. Dicit ergo: dico quod est
noster salvator, et quomodo? Quia dedit semetipsum pro nobis. Eph.
V, 2: ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et
tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Fructus eius
dicitur liberatio et sanctificatio. Liberatio, cum dicit ut nos
redimeret ab omni iniquitate. Io. VIII, 34: qui facit
peccatum, servus est peccati. Primus enim homo ex peccato suo
redactus est in servitutem peccati, ex qua servitute inclinabatur ad
aliud peccatum; sed Christus satisfecit per suam passionem; et ideo
sumus redempti a servitute. Is. XLIII, 1: noli timere, quia
redemi te, et cetera. Et non solum ab originali, sed ab omnibus,
quae quis sua voluntate superaddidit. Sanctificatio in bono ponitur,
cum dicit ut mundaret sibi populum, id est, ut sanctificaret populum,
sic scilicet ut essemus populus eius, id est, ei consecratus. I
Petr. II, 10: qui aliquando non populus eius, nunc autem
populus eius. Acceptabilem, scilicet Deo per rectam fidem et
intentionem. Prov. XIV, 35: acceptus est regi minister
intelligens. Vel acceptabilem, id est, peculiarem. Deut. VII,
6: te elegit dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris. Sed
oportet etiam quod extra sint opera bona, unde dicit sectatorem bonorum
operum. Rom. XIII, 3: bonum fac, et habebis laudem ex illo.
Gal. VI, 9: bonum autem facientes, non deficiamus. Deinde cum
dicit haec loquere, etc., inducit eum ad praedicationem gratiae, et
circa hoc duo facit; quia primo hortatur eum ad praedicandum; secundo
instruit praedicandi modum, ibi cum omni, et cetera. Dicit ergo
loquere spectantia ad credenda, exhortare ad agenda. I Thess.
II, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia,
neque in dolo. Argue male agentes. I Tim. V, 20: peccantes
coram omnibus argue. Et hoc cum omni imperio, id est, cum
auctoritate, quia loquitur ut instrumentum, vel minister Dei. Et
ideo cum fiducia divinae auctoritatis. Est tamen loquendum in
exhortando quandoque cum prece, considerando infirmitatem propriam.
Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper;
quandoque cum imperio, considerando auctoritatem commissam. II
Cor. ult.: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur
Christus? Vel cum mansuetudine ad bonos, cum auctoritate ad
obstinatos. Habet autem moneri, et cum imperio arguat, quia
naturaliter fuit mitis. I Tim. IV, v. 12: nemo adolescentiam
tuam contemnat.
|
|