|
Supra apostolus posuit particulares admonitiones pertinentes ad
singulos status, hic ponit generales ad omnes. Et primo ponit ipsas;
secundo rationem ipsarum, ibi eramus; tertio inducit Titum ad
utrorumque praedicationem, ibi et de his volo te. Circa primum duo
facit, quia primo monet omnes qualiter se habeant ad superiores;
secundo quomodo ad aequales, ibi neminem blasphemare. Item prima in
duas, quia primo ostendit quod superioribus debent subditi reverentiam
subiectionis; secundo obedientiam iussionis, ibi dicto obedire.
Dicit ergo: dixi de quo moneas praedictos, sed admone illos, id
est, omnes, principibus, id est, maioribus, scilicet regibus et
huiusmodi, et potestatibus, id est, aliis officialibus, subditos
esse. I Pet. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae
propter Deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab
eo Missis. Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit. Et haec monitio necessaria est, primo ad
tollendum errorem circa Iudaeos, qui dicunt non esse obediendum
mandatis hominum; secundo ut nullam inquietudinem facerent in
Ecclesia; tertio quia tenentur ad obedientiam iussionis. Hebr.
ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis, et cetera. Et
dixit dicto obedire, id est, ad solum verbum praesidis. I Reg.
XV, 22: melior est enim obedientia, quam victimae. II Thess.
III, 14: si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam,
hunc notate. Non solum autem est necessaria promptitudo, sed
discretio. Unde dicit ad omne opus bonum, alioquin non esset
obediendum; tunc enim magis Deo obediendum est, quo maior est.
Act. IV, 19: si iustum est in conspectu Dei, vos potius
audire, quam Deum, iudicate. Unde milites non tenentur obedire in
bello iniusto. Deinde cum dicit neminem, ostendit qualiter se habeant
erga aequales. Et primo quoad vitationem mali; secundo quoad
operationem boni, ibi sed modestos. Monet autem eos specialiter de
verbis, quia in primitiva Ecclesia pauci peccabant factis. Verbis
autem aliquis peccat, primo contra personam alterius, si ei improperia
inferat. Unde dicit neminem blasphemare. Sed contra: quia
blasphemia est relatio criminis in Deum, non ergo est blasphemia in
proximum. Respondeo. Inquantum dilectio proximi refertur in
dilectionem Dei, et honor proximi in honorem Dei, sic eius
improperium est in Deum. Sumitur ergo hic blasphemare, pro qualibet
maledictione occulta vel manifesta. II Pet. II, 10: sectas
non metuunt introducere blasphemantes. Secundo quis peccat contra
proximum propter res exteriores. Et ideo dicit non litigiosos esse.
Ubi est sciendum, quod tria sunt genera hominum: quidam eorum sunt
virtuosi, et duo vitiosi. Quidam enim omnibus verbis auditis in nullo
contristantur, et hi sunt adulatores. Et quidam omni verbo
resistunt, et hi litigiosi sunt. Contra hos loquitur hic. Ideo
dicitur II Tim. II, 24: servum autem domini non oportet
litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Prov. XX, 3: honor est
homini, qui se separat a contentionibus. Sed medium tenens, ut
quandoque delectetur verbis, quandoque contristetur, est virtuosus.
II Cor. II: si contristavi vos epistola, non me poenitet, et
cetera. Deinde cum dicit sed modestos, ostendit quomodo se habeant in
operatione boni. Et primo in exterioribus actibus, dicens sed
modestos. Est autem modestia virtus, per quam aliquis in omnibus
exterioribus modum tenet, ut non offendat cuiusquam aspectum. Phil.
IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Prov.
XXII, 4: finis modestiae, timor domini, divitiae, gloria, et
vita, et cetera. Quanto autem quis est impetuosior in interioribus
affectibus, tanto refraenatur difficilius etiam in exterioribus.
Talis autem est inter omnes affectus ira. Et ideo contra hoc ponit
mansuetudinem, quae moderatur passiones irae. Unde dicit omnem
mansuetudinem ostendentes ad omnes homines. Matth. XI, v. 29:
discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Iac. I, 21: in
mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas
vestras. Deinde cum dicit eramus enim et nos, etc., assignat
rationem praedictorum, et maxime huius ultimi, scilicet quod sint
mansueti. Possent enim dicere: quomodo erimus mansueti ad infideles,
quomodo ad malos? Non enim hoc possumus. Respondet: considera te
qualis fueris. Et ideo contra iram optimum remedium est recognitio
fragilitatis propriae. Et ideo primo ponit statum eorum praeteritum;
secundo ostendit unde venerunt ad statum perfectionis, ibi cum autem
benignitas. Item primo ponit defectus pertinentes ad intellectum;
secundo ad affectum, ibi servientes. Intellectus autem potest
dupliciter deficere: vel quia deficit a vera cognitione, sicut per
ignorantiam negationis; vel quia incidit in opinionem falsi. Verum
autem in rebus divinis dupliciter aliqui percipiunt. Quidam enim solum
per fidem, quidam praegustando per lumen sapientiae per apertam aliquam
cognitionem. Unde quantum ad secundum dicit eramus enim insipientes,
id est privati ista sapientia. Lc. XXI, 15: dabo vobis os et
sapientiam, et cetera. Quantum ad primum dicit et increduli, id
est, infideles. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt
tecum. Sed erramus incidentes in contrariam opinionem. Unde dicit
errantes, id est, falsum pro vero tenentes. Is. XIX, 14:
errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo. Deinde ponit ea quae
pertinent ad corruptionem affectus: et primo quantum ad se; secundo
quantum ad alios, ibi in malitia, et cetera. Affectus autem hominis
tunc est rectus, quando servit rationi, et utitur licitis
delectationibus secundum rationem. Quando ergo non sequitur rationem,
sed sua desideria, tunc corrumpitur. Unde dicit servientes desideriis
et voluptatibus variis. Voluptates respiciunt peccata delectationum
carnalium, ut sunt luxuria et gula. Desideria vero quaelibet alia
vita, ut sunt ambitio et avaritia, et huiusmodi. Eccli.
XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate
tua avertere. Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro
mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. II Tim.
III, 4: voluptatum amatores magis quam Dei. Deinde cum dicit in
malitia et invidia agentes, ponit peccata in ordine ad alios: et primo
malitiam, quae est voluntas nocendi alteri; effectus enim denominatur
a fine. Qui ergo intendit inferre malum, dicitur malitiosus. Iac.
I, 21: propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam
malitiae. Secundo ponit invidiam, quae dolet de proximi bono, sicut
malitia infert malum. Prov. XIV, 30: putredo ossium,
invidia. Tertio ponit odium. Unde dicit odibiles, scilicet vel
Deo, per hoc quod faciunt peccatum. Sap. XIV, 9: similiter
odibiles sunt Deo impius et impietas eius. Rom. I, 30:
detractores Deo odibiles. Vel proximo, quando faciunt illud unde
proximus eos odio habere debeat. Et addit odientes invicem; quasi
dicat: et nos etiam odiebamus alios. I Io. III, 15: qui odit
fratrem suum, homicida est. Deinde cum dicit cum autem benignitas,
ostendit statum salutis nostrae, cuius ordinem et processum primo
describit; secundo confirmat dictum, ibi fidelis sermo. Circa primum
quatuor facit, quia primo ostendit causam salutis; secundo rationem
salvandi, ibi non ex operibus iustitiae; tertio modum eius, ibi per
lavacrum; quarto finem, ibi ut iustificati. Causa autem nostrae
salutis est charitas Dei. Eph. II, 4: Deus autem, qui dives
est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,
et cetera. Hanc charitatem describit, primo quantum ad affectum;
secundo quantum ad effectum. Interior charitatis affectus designatur
in benignitate, quae dicitur bona igneitas. Ignis autem significat
amorem. Cant. VIII, 6: lampades eius, lampades ignis atque
flammarum. Benignitas ergo est amor interior, profundens bona ad
exteriora. Haec ab aeterno fuit in Deo, quia amor eius est causa
omnium. Ioel c. II, 13: benignus et misericors est, et
cetera. Sed hoc quandoque non apparebat. Is. c. LXIII,
15: ubi nunc zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum
et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. Sed per effectum
apparuit, quod designatur cum dicit humanitas: quod dupliciter potest
intelligi, vel secundum quod significat humanam naturam, quasi dicat
apparuit benignitas et humanitas, quando Deus ex benignitate est homo
factus. Phil. II, 7: habitu inventus ut homo. Ps. LXIV,
12: benedices coronae anni benignitatis tuae. Vel secundum quod
designat virtutem, quae consistit in exteriori subventione in
defectibus aliorum. Unde humanum esse, est condescendere. Act.
ult.: barbari autem praestabant non modicam humanitatem nobis. Sic
Deus condescendit nostris defectibus. Ps. CII, 14: ipse
cognovit figmentum nostrum. Et hoc salvatoris, quia, ut dicitur
Ps. XXXVI, 39: salus autem iustorum a domino. Deinde cum
dicit non ex operibus, etc., ponit rationem salvandi; et primo
excluditur ratio praesumpta; secundo ostenditur ratio vera. Ratio
praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati; quod
excludit, cum dicit non ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Rom.
XI, 5: reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae
sunt. Deut. IX, 5: non propter iustitias tuas et aequitates
cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, et cetera. Sed
vera ratio est sola misericordia Dei, unde dicit sed secundum suam
misericordiam, et cetera. Thren. III, 22: misericordiae
domini, quod non sumus consumpti. Lc. I, 50: et misericordia
eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est per
Baptismum, quem primo ponit; secundo effectum eius; tertio causam.
Dicit ergo per lavacrum, id est, salvati sumus per ablutionem
spiritualem. Eph. c. V, 26: mundans eam lavacro aquae in verbo
vitae. Zac. XIII, 1: erit fons patens domui David, et
habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.
Quantum ad effectus eius subdit regenerationis et renovationis. Pro
quo sciendum est, quod homo indigebat duobus in statu perditionis,
quae consecutus est per Christum, scilicet participatione divinae
naturae, et depositione vetustatis. Erat enim separatus a Deo.
Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne
exaudiret. Et erat inveteratus. Bar. III, 11: inveterasti in
terra aliena. Sed primum consequimur per Christum, scilicet per
participationem naturae divinae. I Pet. II: ut per hoc efficiamur
consortes divinae naturae. Sed nova natura non acquiritur nisi per
generationem. Sed tamen haec natura ita datur, quod etiam remanet
nostra, et ita superadditur. Sic enim generatur participatio in
filium Dei, quo non destruitur homo. Io. III, 7: oportet vos
nasci denuo. Et ideo dicitur generatio. Iac. I, 18: voluntarie
genuit nos verbo veritatis suae. Homo etiam per Christum deposuit
vetustatem peccati renovatus ad integritatem naturae, et hoc vocatur
renovatio. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae.
Sed quae est causa huius effectus, ut cor abluat? Haec virtus est a
sancta et individua Trinitate. Matth. ult.: in nomine patris, et
filii, et spiritus sancti, et cetera. Unde et Christo baptizato
pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbae specie
apparuerunt. Et ideo dicit spiritus sancti, id est, quam spiritus
sanctus facit. Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et
cetera. Item est regeneratio per spiritum. Gal. IV, 6: misit
Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem: abba pater. Rom.
VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba
pater. Sed hunc spiritum dat Deus pater, quem effudit in nos
abunde, ut designet copiam gratiae in Baptismo; unde fit plena
peccatorum remissio. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super
omnem carnem, et cetera. Is. XLIV, v. 3: effundam spiritum
meum super semen tuum. Et propter diversa dona gratiarum. Iac. I,
5: qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Hoc etiam datur
per Christum Iesum. Io. c. XVI, 7: Paraclitus quem ego
mittam vobis, et cetera. In Christo enim duas naturas invenimus, et
ad utramque pertinet, quod Christus det spiritum sanctum. Quantum
quidem ad divinam, quia est verbum, ex quo simul et a patre procedit
ut amor. Amor autem in nobis procedit ex conceptione cordis, cuius
conceptio est verbum. Quantum vero ad humanam, quia Christus accepit
summam plenitudinem eius, ita quod per eum ad omnes derivatur. Io.
I, 14: plenum gratiae et veritatis. Et paulo post: et de
plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia. Et cap.
III, 34: non enim ad mensuram dat Deus spiritum, et cetera.
Et ideo Baptismus et alia sacramenta non habent efficaciam, nisi
virtute humanitatis et passionis Christi. Deinde cum dicit ut
iustificati gratia ipsius, ponitur finis salutis nostrae, quae est
participatio vitae aeternae. Unde dicit haeredes. Idem autem est
iustificati et quod prius dixerat regenerati. In iustificatione impii
sunt duo termini, scilicet a quo, qui est remissio culpae, et haec
est renovatio, et ad quem, qui est infusio gratiae, et hoc ad
regenerationem pertinet. Dicit ergo: ideo verbum caro factum est, ut
iustificati, id est renovati per gratiam, quia iustificatio non fit
sine gratia. Sed numquid Deus posset remittere culpam sine gratiae
infusione? Videtur quod sic, quia a principio poterat constituere
hominem esse sine gratia et culpa. Respondeo. Dicendum est, quod
aliud est de homine, qui numquam offendit, quia sic potest esse sine
gratia et sine culpa; et aliud est de homine, qui iam peccavit, qui
non potest esse quin odiatur, vel diligatur; et si a Deo diligitur,
oportet quod diligat, et si diligit, oportet quod praestetur ei
gratia: quia sine gratia non diligit, et quod etiam per hoc
efficiantur haeredes. I Pet. I, 4: haereditatem
incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in
caelis in vobis, et cetera. Et hoc vitae aeternae. Ps. XV, 6:
funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara
est mihi, et cetera. Sed quomodo haeredes? Secundum spem, quia iam
non est spes huius vitae. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae
filiorum Dei. Deinde cum dicit fidelis sermo est, probat dicta de
salute nostra et spe; quasi dicat: hoc dictum est fidele. Apoc.
ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Deinde cum dicit et de
his volo, mandat hoc praedicari. Et primo ponit praeceptum; secundo
rationem assignat, ibi haec sunt. Dicit ergo et de his, scilicet
quae ad Dei beneficia, reprehensionem peccatorum, documenta fidei et
morum, volo te confirmare, scilicet alios. Iob IV, 4:
vacillantes confirmaverunt sermones tui. Act. XV, 32: et
confirmaverunt eos. Et ratio huius est ut curent, et cetera. Quod
potest intelligi de praelatis; quasi dicat: volo quod confirmes
viatores, id est, praelatos, ut, ipsi, curent praeesse his qui
credunt Deo, scilicet fidelibus in bonis operibus. I Pet. II,
v. 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.
Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent
patrem vestrum. Haec verba sunt bona, quia de bonitate Dei.
Matth. XII, 35: bonus homo de bono thesauro profert bona. Et
utilia hominibus. Is. XLVIII, 17: ego dominus Deus tuus
docens te utilia.
|
|