|
Supra apostolus docuit Titum qualia ad instructionem populi proponat,
nunc ostendit quae vitet in doctrina. Et primo facit hoc; secundo
scribit quaedam familiaria, ibi cum misero. Item prima in duas, quia
primo ostendit quomodo vitet inutilia et aliena dogmata; secundo
quomodo vitet haereticos, ibi haereticum. Circa primum duo facit,
quia primo ostendit quae sunt vitanda in sua doctrina; secundo rationem
assignat, ibi sunt enim. Notandum est autem circa primum quod ad
eum, qui profitetur doctrinam alicuius scientiae, primo pertinet, ut
satisfaciat quaestionibus quae moventur in illa; secundo ut per se
aliqua tractet; tertio ut disputet cum resistentibus; et quarto quod
doceat quid circa eam sit vitandum. In aliis autem scientiis nullus
sapiens cuilibet quaestioni respondet, sed tantum ad eas, quae
pertinent ad suam scientiam. Ita doctor veritatis non debet cuilibet
quaestioni respondere. Stultitia enim sapientiae opponitur. Haec
autem doctrina est sapientiae. Deut. IV, v. 6: haec enim
sapientia vestra, et intellectus coram populis. Ideo dicit stultas
quaestiones. Quaestiones ergo adversantes intentionibus doctrinae
istius, stultae sunt. Adversantur autem ei illa, quae sunt
indisciplinabilia. Iob c. XXXIV, 35: Iob autem stulte
locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Item quando
manifestum proponitur ut dubium, scilicet quaecumque debet aliquis per
se tenere in scientia. Et haec sunt quae spectant ad instructionem
fidei et eruditionem morum. Et quaedam sunt quae debet vitare. Unde
dicit genealogias. Ponuntur enim genealogiae in Scripturis propter
mysteria, et propter intellectum historialem. In resistendo
impugnantibus debet vitare contentiones et pugnas. Quando enim est
disputatio ad inquisitionem veritatis, est laudabile; sed quando est
contentio ad ostendendum quid sit tenendum, et quid vitandum, tales
sunt vitandae. Prov. XX, 3: honor est homini, qui separat se a
contentionibus. II Tim. II, 14: noli verbis contendere.
Pugnae legis sunt, quae non ex vitio disputantium, sed quae oriuntur
ex contrarietate in Scriptura, vel rationibus contrariis. Sed
numquid huiusmodi semper sunt vitandae? Dicendum est: in Scriptura
sacra, secundum veritatem, nihil est contrarium. Sed si aliquid
apparet contrarium, vel est, quia non intelligitur, vel quia corrupta
sunt vitio scriptorum, quod patet specialiter in numeris et
genealogiis. Et ideo haec, quia determinari non possunt, vult quod
vitentur. Et hoc ideo, quia inutiles sunt. Et doctor ad duo
intendere debet, scilicet ad utilitatem, et ad veritatem. Prov.
VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum, et cetera. Is.
c. XLVIII, 17: ego dominus Deus tuus docens te utilia. Non
est ergo intromittendum se de inutilibus, et quae non habent solidam
veritatem. Scire enim singularia, ut sunt genealogiae, non est ad
perfectionem intellectus, nec ad instructionem morum, nec fidei. Et
sunt vanae, quia non habent solidam veritatem. Deinde cum dicit
haereticum, ostendit qui sunt vitandi inter homines; et primo ostendit
quod haeretici; secundo ostendit rationem huius, ibi sciens quia.
Dicit ergo haereticum hominem. Ubi notandum est, quid faciat esse
haereticum, et accipienda est prima ratio huius nominis haereticus.
Non enim dicitur a divisione, sed ab electione, ut dicit
Hieronymus; in Graeco enim haeresis dicitur electio. Unde
haereticus, id est, electivus, quasi pertinaciter adhaerens sectae
alicuius, quam elegit. Unde sciendum est, quod omnis haereticus est
errans, et non e converso, propter duo. Primo ex parte materiae
circa quam errat, puta si non est circa finem vitae humanae, vel circa
id quod ad fidem pertinet et bonos mores. Talis enim sic errans non
est haereticus. Si vero erraret circa ea quae sunt ad finem vitae
humanae, semper est haereticus. Et dico finem vitae humanae, quia
apud antiquos erant sectae ponentes diversum finem, ut patet de
Stoicis et Epicureis. Vel circa fidem; et sic si aliquis diceret
Deum non esse trinum et unum, et fornicationem non esse peccatum, est
haereticus. Secundo ex parte electionis, quia eligens, si non est
pertinax, sed est paratus corrigi secundum Ecclesiae determinationem,
et sic non est ex malitia, sed ex ignorantia, non est haereticus.
Hunc ergo devita, propter periculum. II Tim. II, 17: sermo
eorum ut cancer serpit. Item nec aliquis communicet peccatis eorum,
ne videatur eis consentire. II Io. cap. unico: si quis venerit ad
vos, et hanc doctrinam non affert, et cetera. Item propter poenam.
Num. XVI, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, et
nolite tangere quae ad eos pertinent, et cetera. Vult tamen quod
moneatur, et si non dimittit, tunc est haereticus et vitandus. Et
dicit post primam et secundam correptionem. Sic enim fit in Ecclesia
in excommunicationibus. Et ratio est, quia numerus omnis rei habet
principium, medium, et finem. Ideo accipitur ut sufficiens ad
omnia. II Cor. ult. v. 1: ecce iam tertio hoc venio ad vos, et
cetera. Item propter perfectionem numeri ternarii. Ratio autem
devitationis est, quia cum errante agendum a principio, ut
corrigatur. Matth. IX, 12: non est opus valentibus medicus,
sed male habentibus. Et ideo non est dimittendum quousque videatur si
curari poterit; sed si non potest sanari, tunc est dimittendus. Lc.
XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam. Deinde cum dicit
cum misero, scribit quaedam familiaria. Et primo quaedam disponenda
circa ipsum; secundo epistolam terminat in salute. Dicit ergo cum
misero, et cetera. Hi duo discipuli erant apostoli. Alios misit
quia volebat quod Titus iret ad eum, nec determinat ei tempus, sed
locum: eo enim indiguit in adiutorium praedicationis. Voluit tamen
praemitti Arthemam, et ostendit quid de eis disponat; secundo
obiectioni respondet, ibi discant autem et vestri. Apollo iste, de
quo Act. XIX, 1, erat episcopus Corinthiorum, propter quorum
culpam dimisit eos, et ivit Cretam ad Titum, sed, correctis
Corinthiis, apostolus revocat eum. Vocat autem Zenam legisperitum,
licet et Apollo esset valde doctus, quia in Iudaismo habuit hanc
dignitatem. Ratio autem quare istos vult praemitti, et non Titum,
est quia Titus necessarius erat apud Cretam propter episcopatum, isti
autem non habebant aliquam curam. Et dicit ut nihil illis desit,
quasi dicat: si non habes, provideant subditi tui. Et ideo subiungit
sic discant vestri, scilicet fideles providere, sicut faciunt
Iudaei. Et dicit vestri, scilicet subditi, discant excellere
Iudaeos, et alios de Asia, qui suis praedicatoribus et indigentibus
provident. Et dicit ad usus necessarios, id est, in casibus
necessitatis. I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et quibus
tegamur, his contenti simus. Ratio autem quare praesint, est ut non
sint infructuosi. I Cor. IX, 7: quis plantat vineam, et de
fructu eius non edit? et cetera. Populus ergo si est ut vinea
domini, debet ferre fructum, non solum spiritualem, sed etiam
temporalem, ut exinde cultores sustententur, alias essent
infructuosi. Matth. VII, 19: omnis arbor, quae non facit
fructum bonum, excidetur. Deinde salutat eos primo ex parte aliorum;
secundo rogat, quod salutent alios; tertio ponit suam. Quantum ad
primum dicit salutant, etc., id est, salutem optant. Secundo dicit
saluta eos qui nos amant in fide Christi existentes, quia non est
conventio fidelis cum infideli. II Par. XIX, 2: impio praebes
auxilium, et his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Vel qui nos
amant in fide, id est, fideli affectu. Eccli. VI, 15: amico
fideli nulla est comparatio. Gratia Dei, scilicet quae est
principium omnium bonorum. Rom. III, 24: iustificati gratis
per gratiam ipsius. Et dicit vobis, quia non scribit uni propter
utilitatem ipsius tantum, sed propter totam Ecclesiam. Deo gratias.
|
|