|
1. Sicut philosophus dicit in principio metaphysicae, sapientis est
ordinare. Cuius ratio est, quia sapientia est potissima perfectio
rationis, cuius proprium est cognoscere ordinem. Nam etsi vires
sensitivae cognoscant res aliquas absolute, ordinem tamen unius rei ad
aliam cognoscere est solius intellectus aut rationis. Invenitur autem
duplex ordo in rebus. Unus quidem partium alicuius totius seu alicuius
multitudinis adinvicem, sicut partes domus ad invicem ordinantur;
alius autem est ordo rerum in finem. Et hic ordo est principalior,
quam primus. Nam, ut philosophus dicit in XI metaphysicae, ordo
partium exercitus adinvicem, est propter ordinem totius exercitus ad
ducem. Ordo autem quadrupliciter ad rationem comparatur. Est enim
quidam ordo quem ratio non facit, sed solum considerat, sicut est ordo
rerum naturalium. Alius autem est ordo, quem ratio considerando facit
in proprio actu, puta cum ordinat conceptus suos adinvicem, et signa
conceptuum, quae sunt voces significativae; tertius autem est ordo
quem ratio considerando facit in operationibus voluntatis. Quartus
autem est ordo quem ratio considerando facit in exterioribus rebus,
quarum ipsa est causa, sicut in arca et domo.
2. Et quia consideratio rationis per habitum scientiae perficitur,
secundum hos diversos ordines quos proprie ratio considerat, sunt
diversae scientiae. Nam ad philosophiam naturalem pertinet considerare
ordinem rerum quem ratio humana considerat sed non facit; ita quod sub
naturali philosophia comprehendamus et mathematicam et metaphysicam.
Ordo autem quem ratio considerando facit in proprio actu, pertinet ad
rationalem philosophiam, cuius est considerare ordinem partium
orationis adinvicem, et ordinem principiorum in conclusiones; ordo
autem actionum voluntariarum pertinet ad considerationem moralis
philosophiae. Ordo autem quem ratio considerando facit in rebus
exterioribus constitutis per rationem humanam, pertinet ad artes
mechanicas. Sic igitur moralis philosophiae, circa quam versatur
praesens intentio, proprium est considerare operationes humanas,
secundum quod sunt ordinatae adinvicem et ad finem.
3. Dico autem operationes humanas, quae procedunt a voluntate
hominis secundum ordinem rationis. Nam si quae operationes in homine
inveniuntur, quae non subiacent voluntati et rationi, non dicuntur
proprie humanae, sed naturales, sicut patet de operationibus animae
vegetabilis, quae nullo modo cadunt sub consideratione moralis
philosophiae. Sicut igitur subiectum philosophiae naturalis est
motus, vel res mobilis, ita etiam subiectum moralis philosophiae est
operatio humana ordinata in finem, vel etiam homo prout est voluntarie
agens propter finem.
4. Sciendum est autem, quod quia homo naturaliter est animal
sociale, utpote qui indiget ad suam vitam multis, quae sibi ipse solus
praeparare non potest; consequens est, quod homo naturaliter sit pars
alicuius multitudinis, per quam praestetur sibi auxilium ad bene
vivendum. Quo quidem auxilio indiget ad duo. Primo quidem ad ea quae
sunt vitae necessaria, sine quibus praesens vita transigi non potest:
et ad hoc auxiliatur homini domestica multitudo, cuius est pars. Nam
quilibet homo a parentibus habet generationem et nutrimentum et
disciplinam et similiter etiam singuli, qui sunt partes domesticae
familiae, seinvicem iuvant ad necessaria vitae. Alio modo iuvatur
homo a multitudine, cuius est pars, ad vitae sufficientiam perfectam;
scilicet ut homo non solum vivat, sed et bene vivat, habens omnia quae
sibi sufficiunt ad vitam: et sic homini auxiliatur multitudo civilis,
cuius ipse est pars, non solum quantum ad corporalia, prout scilicet
in civitate sunt multa artificia, ad quae una domus sufficere non
potest, sed etiam quantum ad moralia; inquantum scilicet per publicam
potestatem coercentur insolentes iuvenes metu poenae, quos paterna
monitio corrigere non valet.
5. Sciendum est autem, quod hoc totum, quod est civilis multitudo,
vel domestica familia habet solam ordinis unitatem, secundum quam non
est aliquid simpliciter unum; et ideo pars huius totius potest habere
operationem, quae non est operatio totius, sicut miles in exercitu
habet operationem quae non est totius exercitus. Habet nihilominus et
ipsum totum aliquam operationem, quae non est propria alicuius
partium, sed totius, puta conflictus totius exercitus. Et tractus
navis est operatio multitudinis trahentium navem. Est autem aliud
totum quod habet unitatem non solum ordine, sed compositione, aut
colligatione, vel etiam continuitate, secundum quam unitatem est
aliquid unum simpliciter; et ideo nulla est operatio partis, quae non
sit totius. In continuis enim idem est motus totius et partis; et
similiter in compositis, vel colligatis, operatio partis principaliter
est totius; et ideo oportet, quod ad eamdem scientiam pertineat
consideratio talis totius et partis eius. Non autem ad eamdem
scientiam pertinet considerare totum quod habet solam ordinis unitatem,
et partes ipsius.
6. Et inde est, quod moralis philosophia in tres partes dividitur.
Quarum prima considerat operationes unius hominis ordinatas ad finem,
quae vocatur monastica. Secunda autem considerat operationes
multitudinis domesticae, quae vocatur oeconomica. Tertia autem
considerat operationes multitudinis civilis, quae vocatur politica.
7. Incipiens igitur Aristoteles tradere moralem philosophiam a prima
sui parte in hoc libro, qui dicitur Ethicorum, idest Moralium,
praemittit prooemium, in quo tria facit. Primo enim ostendit de quo
est intentio. Secundo modum tractandi, ibi, dicetur autem utique
sufficienter et cetera. Tertio qualis debeat esse auditor huius
scientiae, ibi: unusquisque autem bene iudicat et cetera. Circa
primum duo facit. Primo praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad
propositum ostendendum. Secundo manifestat propositum, ibi, si
utique est aliquis finis et cetera. Circa primum duo facit. Primo
enim proponit necessitatem finis; secundo habitudinem humanorum actuum
ad finem, ibi: multis autem operationibus et cetera. Circa primum
tria facit. Primo proponit, quod omnia humana ordinantur ad finem;
secundo ostendit diversitatem finium, ibi, differentia vero finium
etc.; tertio ponit comparationem finium adinvicem, ibi, quorum autem
sunt fines et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, ideo bene
enunciaverunt et cetera.
8. Circa primum, considerandum est, quod duo sunt principia
humanorum actuum, scilicet intellectus seu ratio, et appetitus, quae
sunt principia moventia, ut dicitur in tertio de anima. In intellectu
autem vel ratione consideratur speculativum et practicum. In appetitu
autem rationali consideratur electio et executio. Omnia autem ista
ordinantur ad aliquod bonum sicut in finem; nam verum est finis
speculationis. Quantum ergo ad intellectum speculativum ponit
doctrinam per quam transfunditur scientia a magistro in discipulum.
Quantum vero ad intellectum practicum ponit artem, quae est recta
ratio factibilium, ut habetur in VI huius; quantum vero ad actum
intellectus appetitivi ponitur electio. Quantum vero ad executionem
ponitur actus. Non facit autem mentionem de prudentia, quae est in
ratione practica sicut et ars, quia per prudentiam proprie dirigitur
electio. Dicit ergo quod singulum horum manifeste appetit quoddam
bonum tamquam finem.
9. Deinde cum dicit: ideo bene enuntiaverunt etc., manifestat
propositum per diffinitionem boni. Circa quod considerandum est, quod
bonum numeratur inter prima: adeo quod secundum Platonicos, bonum est
prius ente. Sed secundum rei veritatem bonum cum ente convertitur.
Prima autem non possunt notificari per aliqua priora, sed notificantur
per posteriora, sicut causae per proprios effectus. Cum autem bonum
proprie sit motivum appetitus, describitur bonum per motum appetitus,
sicut solet manifestari vis motiva per motum. Et ideo dicit, quod
philosophi bene enunciaverunt, bonum esse id quod omnia appetunt.
10. Nec est instantia de quibusdam, qui appetunt malum. Quia non
appetunt malum nisi sub ratione boni, in quantum scilicet aestimant
illud esse bonum, et sic intentio eorum per se fertur ad bonum, sed
per accidens cadit supra malum.
11. Quod autem dicit quod omnia appetunt, non est intelligendum
solum de habentibus cognitionem, quae apprehendunt bonum, sed etiam de
rebus carentibus cognitione, quae naturali appetitu tendunt in bonum,
non quasi cognoscant bonum, sed quia ab aliquo cognoscente moventur ad
bonum, scilicet ex ordinatione divini intellectus: ad modum quo
sagitta tendit ad signum ex directione sagittantis. Ipsum autem
tendere in bonum, est appetere bonum, unde et actum dixit appetere
bonum in quantum tendit in bonum. Non autem est unum bonum in quod
omnia tendunt, ut infra dicetur. Et ideo non describitur hic aliquod
unum bonum, sed bonum communiter sumptum. Quia autem nihil est
bonum, nisi inquantum est quaedam similitudo et participatio summi
boni, ipsum summum bonum quodammodo appetitur in quolibet bono et sic
potest dici quod unum bonum est, quod omnia appetunt.
12. Deinde cum dicit: differentia vero quaedam etc., ostendit
differentiam finium. Circa quod considerandum est, quod finale bonum
in quod tendit appetitus uniuscuiusque est ultima perfectio eius.
Prima autem perfectio se habet per modum formae. Secunda autem per
modum operationis. Et ideo oportet hanc esse differentiam finium quod
quidam fines sint ipsae operationes, quidam vero sint ipsa opera, id
est opera quaedam praeter operationes.
13. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod duplex est
operatio, ut dicitur in IX metaphysicae: una quae manet in ipso
operante, sicut videre, velle et intelligere: et huiusmodi operatio
proprie dicitur actio; alia autem est operatio transiens in exteriorem
materiam, quae proprie dicitur factio; et haec est duplex: quandoque
enim aliquis exteriorem materiam assumit solum ad usum, sicut equum ad
equitandum, et cytharam ad cytharizandum. Quandoque autem assumit
materiam exteriorem ut mutet eam in aliquam formam, sicut cum artifex
facit lectum aut domum. Prima igitur et secunda harum operationum non
habent aliquid operatum quod sit finis, sed utraque earum est finis;
prima tamen nobilior est quam secunda: inquantum manet in ipso
operante. Tertia vero operatio est sicut generatio quaedam, cuius
finis est res generata. Et ideo in operationibus tertii generis ipsa
operata sunt fines.
14. Deinde cum dicit: quorum autem sunt fines etc., ponit
tertium; dicens, quod in quibuscumque operata, quae sunt praeter
operationes, sunt fines, oportet quod in his operata sint meliora
operationibus: sicut res generata est melior generatione. Nam finis
est potior his quae sunt ad finem. Nam ea quae sunt in finem habent
rationem boni ex ordine in finem.
15. Deinde cum dicit: multis autem operationibus etc., agit de
comparatione habituum et actuum ad finem. Et circa hoc quatuor facit.
Primo manifestat, quod diversa ordinantur ad diversos fines. Et
dicit, quod cum multae sint operationes, et artes et doctrinae,
necesse est quod earum sint diversi fines. Quia fines, et ea quae
sunt ad finem sunt proportionalia. Quod quidem manifestat per hoc,
quod artis medicinalis finis est sanitas, navifactivae vero navigatio,
militaris autem victoria, oeconomicae vero, idest dispensativae
domus, divitiae, quod quidem dicit secundum multorum opinionem. Ipse
autem probat in primo politicae, quod divitiae non sunt finis
oeconomicae, sed instrumenta.
16. Secundo ibi: quaecumque autem sunt talium etc., ponit ordinem
habituum adinvicem. Contingit enim unum habitum operativum, quem
vocat virtutem, sub alio esse. Sicut ars quae facit frena est sub
arte equitandi, quia ille qui debet equitare praecipit artifici
qualiter faciat frenum. Et sic est architector, idest principalis
artifex respectu ipsius. Et eadem ratio est de aliis artibus, quae
faciunt alia instrumenta necessaria ad equitandum, puta sellas, vel
aliquid huiusmodi. Equestris autem ulterius ordinatur sub militari.
Milites enim dicebantur antiquitus non solum equites, sed quicumque
pugnatores ad vincendum. Unde sub militari continetur non solum
equestris, sed omnis ars vel virtus ordinata ad bellicam operationem,
sicut sagittaria, fundibularia vel quaecumque alia huiusmodi. Et per
eundem modum aliae artes sub aliis.
17. Tertio ibi: in omnibus utique etc., proponit ordinem finium
secundum ordinem habituum. Et dicit quod in omnibus artibus vel
virtutibus hoc communiter est verum, quod fines architectonicarum sunt
simpliciter quoad omnes magis desiderabiles, quam fines artium vel
virtutum, quae sunt sub principalibus. Quod probat per hoc, quod
homines persequuntur, id est quaerunt, illa, id est fines inferiorum
artium vel virtutum gratia horum, idest propter fines superiorum.
Litera autem suspensiva est, et sic legenda: quaecumque sunt talium
sub una quadam virtute (...) in omnibus utique architectonicarum
fines et cetera.
18. Quarto ostendit non differre quantum ad ordinem finium, utrum
finis sit opus vel operatio. Et dicit quod nihil differt, quantum ad
ordinem pertinet, quod fines earum sint operationes, aut aliquod
operatum praeter operationes, sicut apparet in praedictis doctrinis.
Nam frenifactivae finis est operatum frenum; equestris vero, quae est
principalior, finis est operatio scilicet equitatio; e converso autem
se habet in medicinali, et in exercitativa. Nam medicinalis finis est
aliquod operatum, idest sanitas. Exercitativae vero, quae sub ea
continetur, finis est operatio idest exercitium.
|
|