|
1. Sed forte felicitatem quidem et cetera. Postquam philosophus
posuit quasdam conditiones felicitatis, hic investigat definitionem
eius. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit necessitatem huius
inquisitionis. Secundo venatur definitionem felicitatis, ibi, forte
utique fiet hoc, et cetera. Tertio ostendit quod praemissa definitio
non est sufficiens, sed adhuc oportet amplius dicere, ibi:
circumscribatur quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes
confitentur felicitatem esse aliquid optimum ad quod pertinet quod
felicitas sit ultimus finis et perfectum bonum et per se sufficiens.
Sed adhuc manifestius oportet dici aliquid de felicitate, ut sciatur
quid ipsa sit in speciali.
2. Deinde cum dicit: forte utique etc., investigat definitionem
felicitatis. Et circa hoc duo facit. Primo inquirit genus eius.
Secundo differentias eius, ibi: si autem est opus hominis et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ostendit quod felicitas est operatio
hominis. Secundo ostendit quod hominis sit aliqua propria operatio,
ibi: utrum igitur textoris quidem etc.; tertio ostendit, quae sit
propria operatio hominis, ibi: quid igitur hoc utique erit et cetera.
Dicit ergo primo, quod quid sit felicitas poterit manifestum esse si
sumatur operatio hominis. Cuiuslibet enim rei habentis propriam
operationem, bonum suum et hoc quod bene est ei consistit in eius
operatione. Sicut tibicinis bonum consistit in eius operatione. Et
similiter eius qui facit statuam, et cuiuslibet artificis. Et huius
ratio est, quia bonum finale cuiuslibet rei est ultima eius perfectio.
Forma autem est perfectio prima, sed operatio est perfectio secunda.
Si autem aliqua res exterior dicatur esse finis, hoc non erit nisi
mediante operatione, per quam scilicet homo ad rem illam attingit vel
faciendo, sicut aedificator domum, aut utitur seu fruitur ea. Et sic
relinquitur quod finale bonum cuiuslibet rei in eius operatione sit
requirendum. Si igitur hominis est aliqua operatio propria, necesse
est, quod in eius operatione propria consistat finale bonum ipsius,
quod est felicitas, et ita genus felicitatis est propria operatio
hominis.
3. Si autem dicatur in aliquo alio felicitas consistere, aut hoc
erit aliquid quo homo redditur idoneus ad huiusmodi operationem, aut
erit aliquid ad quod per suam operationem attingit, sicut Deus dicitur
esse beatitudo hominis.
4. Deinde cum dicit: utrum igitur textoris etc., probat quod sit
aliqua propria operatio hominis. Et hoc dupliciter. Primo quidem per
ea quae accidunt homini. Accidit enim homini, quod sit textor, vel
coriarius, aut grammaticus, vel musicus sive aliquid aliud huiusmodi.
Sed nihil istorum est, quod non habeat propriam operationem.
Alioquin sequeretur quod huiusmodi otiose et frustra homini
advenirent. Multo autem magis inconveniens quod sit otiosum et frustra
id quod est secundum naturam, quod est ordinatum ratione divina, quam
id quod est secundum artem, quod est ordinatum ratione humana. Cum
igitur homo sit aliquid existens secundum naturam, impossibile est,
quod sit naturaliter otiosus, quasi non habens propriam operationem.
Est igitur aliqua operatio hominis propria, sicut eorum quae ei
accidunt. Cuius causa est, quia unumquodque, vel naturale vel
artificiale, est per aliquam formam, quae est alicuius operationis
principium. Unde sicut unaquaeque res habet proprium esse per suam
formam, ita etiam et propriam operationem.
5. Secundo ibi: vel quemadmodum oculi etc., ostendit idem per
hominis partes. Eamdem enim operationem oportet existimare in toto et
in partibus; quia sicut anima est actus totius corporis, ita partes
animae quaedam sunt actus quarumdam partium corporis, ut visus oculi.
Sed quaelibet pars hominis habet propriam operationem, sicut oculi
operatio est videre, et manus palpare et pedis ambulare et sic de aliis
particulis; relinquitur ergo quod etiam totius hominis sit aliqua
propria operatio.
6. Deinde cum dicit: quid igitur hoc etc., inquirit quae sit
propria operatio hominis. Manifestum est autem quod propria operatio
uniuscuiusque rei est quae competit ei secundum suam formam. Forma
autem hominis est anima, cuius actus dicitur vivere; non quidem
secundum quod vivere est esse viventis, sed secundum quod vivere
dicitur aliquod opus vitae, puta intelligere vel sentire; unde
manifestum est, quod in aliquo opere vitae consistit hominis
felicitas.
7. Non autem potest dici, quod secundum quodcumque vivere attenditur
hominis felicitas, quia vivere est commune etiam plantis, sed
felicitas quaeritur sicut quoddam proprium hominis bonum. Dicitur enim
bonum humanum. Pari autem ratione etiam species vitae quae dicitur
nutritiva vel augmentativa separanda est a felicitate, quia haec etiam
communia sunt plantis. Et ex hoc accipi potest, quod felicitas non
consistit neque in sanitate, neque in pulchritudine, neque in
fortitudine, neque in proceritate corporis. Omnia enim haec
acquiruntur per operationes huius vitae.
8. Post vitam autem nutritivam et augmentativam sequitur vita
sensitiva. Quae etiam non est propria homini, sed convenit etiam equo
et bovi et cuilibet animali. Unde nec in hac vita consistit
felicitas. Et ex hoc accipi potest, quod humana felicitas non
consistit in aliqua sensibili cognitione seu delectatione.
9. Post vitam autem nutritivam et sensitivam non relinquitur nisi
vita quae est operativa secundum rationem. Quae quidem vita propria
est homini. Nam homo speciem sortitur ex hoc quod est rationalis.
Sed rationale est duplex. Unum quidem participative, inquantum
scilicet persuadetur et regulatur a ratione. Aliud vero est rationale
essentialiter, quod scilicet habet ex seipso ratiocinari et
intelligere. Et haec quidem pars principalius rationalis dicitur, nam
illud quod dicitur per se, semper est principalius eo quod est per
aliud. Quia igitur felicitas est principalissimum bonum hominis,
consequens est, ut magis consistat in eo quod pertinet ad id quod est
rationale per essentiam quam in eo quod pertinet ad id quod est
rationale per participationem. Ex quo potest accipi, quod felicitas
principalius consistit in vita contemplativa quam in activa; et in actu
rationis vel intellectus, quam in actu appetitus ratione regulati.
10. Deinde cum dicit: si autem (est) opus hominis etc.,
investigat differentias felicitatis. Et dividitur in partes duas,
secundum duas differentias quas investigat. Secunda pars incipit ibi,
amplius autem, et cetera. Primo igitur accipit ex praemissis quod
proprium opus hominis sit operatio animae, quae est secundum ipsam
rationem, vel non sine ratione. Quod dicit propter operationem
appetitus regulati ratione. Hoc autem in omnibus communiter
invenitur, quod idem est opus alicuius rei in genere acceptae et opus
illius rei si sit bona: nisi quod oportet apponere ex parte operationis
id quod pertinet ad virtutem. Sicut opus citharistae est citharizare.
Opus autem boni citharistae est bene citharizare. Et similiter est in
omnibus aliis.
11. Si igitur opus hominis consistit in quadam vita, prout scilicet
homo operatur secundum rationem, sequitur quod boni hominis sit bene
operari secundum rationem, et optimi hominis, scilicet felicis,
optime hoc facere. Sed hoc pertinet ad rationem virtutis, quod
unusquisque habens virtutem secundum eam bene operetur sicut virtus equi
est secundum quam bene currit. Si ergo operatio optimi hominis,
scilicet felicis, est ut bene et optime operetur secundum rationem,
sequitur quod humanum bonum, scilicet felicitas, sit operatio secundum
virtutem: ita scilicet quod si est una tantum virtus hominis, operatio
quae est secundum illam virtutem, erit felicitas. Si autem sunt
plures virtutes hominis, erit felicitas operatio quae est secundum
optimam illarum, quia felicitas non solum est bonum hominis, sed
optimum.
12. Deinde cum dicit: amplius autem in vitam perfectam etc.,
investigat aliam differentiam felicitatis. Requiritur enim ad
felicitatem continuitas et perpetuitas quantum possibile est. Hoc enim
naturaliter appetitus habentis intellectum desiderat, utpote
apprehendens non solum esse ut nunc sicut sensus, sed etiam esse
simpliciter. Cum autem esse sit secundum seipsum appetibile,
consequens est, quod sicut animal per sensum apprehendens esse ut
nunc, appetit nunc esse, ita etiam homo per intellectum apprehendens
esse simpliciter, appetit esse simpliciter et semper et non solum ut
nunc. Et ideo de ratione perfectae felicitatis est continuitas et
perpetuitas, quam tamen praesens vita non patitur. Unde in praesenti
vita non potest esse perfecta felicitas. Oportet tamen quod felicitas
qualem possibile est esse praesentis vitae, sit in vitam perfectam, id
est per totam hominis vitam. Sicut enim una hirundo veniens non
demonstrat ver, nec una dies temperata, ita etiam nec una operatio
semel facta facit hominem felicem, sed quando homo per totam vitam
continuat bonam operationem.
13. Sic ergo patet, quod felicitas est operatio propria hominis
secundum virtutem in vita perfecta.
|
|