|
1. Circumscribatur quidem igitur bonum et cetera. Postquam
philosophus investigavit diffinitionem felicitatis, nunc ostendit quid
post hoc agendum relinquatur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
quid restat agendum. Secundo quomodo id agere oporteat, ibi,
meminisse autem et praedictorum oportet et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit quid sit factum et quid restet agendum. Et
dicit, quod ita sicut supra habitum est, circumscribitur bonum finale
hominis, quod est felicitas. Et vocat circumscriptionem
notificationem alicuius rei per aliqua communia quae ambiunt quidem
ipsam rem, non tamen adhuc per ea in speciali declaratur natura illius
rei. Quia, ut ipse subdit, oportet quod aliquid primo dicatur
figuraliter, id est secundum quandam similitudinariam et extrinsecam
quodammodo descriptionem; et deinde oportet ut manifestatis quibusdam
aliis resumatur illud quod fuit prius figuraliter determinatum, et sic
iterato plenius describatur. Unde et ipse postmodum in fine libri de
felicitate tractatum complebit.
2. Secundo ibi: videbitur autem utique etc., assignat rationem
eius quod dictum est, hoc enim ad naturam cuiuslibet hominis pertinere
videtur, ut ea quae bene continent descriptionem alicuius rei
perducat, scilicet de imperfecto ad perfectum, et particulatim
disponat, primo scilicet unam partem, et postea aliam investigando.
Ad hominis enim naturam pertinet ratione uti ad veritatis cognitionem.
Rationis autem proprium est ab uno in aliud procedere, intellectus
autem proprium est statim apprehendere veritatem; et ideo ad hominem
pertinet ut paulatim in cognitione veritatis proficiat, substantiae
vero separatae, quae intellectuales dicuntur, statim absque
inquisitionem notitiam veritatis habent.
3. Tertio ibi: et tempus talium etc., ostendit per quid homo ad
praedicta iuvetur. Et dicit quod eorum, quae bene se habent ad
aliquid circumscribendum videtur tempus esse quasi adinventor, vel
bonus cooperator: non quidem quod tempus per se ad hoc aliquid operetur
sed secundum ea quae in tempore aguntur. Si enim aliquis tempore
procedente det se studio investigandae veritatis, iuvatur ex tempore ad
veritatem inveniendam et quantum ad unum et eumdem hominem qui postea
videbit quod prius non viderat, et etiam quantum ad diversos, utpote
cum aliquis intuetur ea quae sunt a praedecessoribus adinventa et
aliquid superaddit. Et per hunc modum facta sunt additamenta in
artibus, quarum a principio aliquid modicum fuit adinventum, et
postmodum per diversos paulatim profecit in magnam quantitatem, quia ad
quemlibet pertinet superaddere id quod deficit in consideratione
praedecessorum.
4. Si autem e contrario exercitium studii praetermittatur, tempus
est magis causa oblivionis, ut dicitur in quarto physicorum, et
quantum ad unum hominem, qui si se negligentiae dederit, obliviscetur
quod scivit, et quantum ad diversos. Unde videmus multas scientias
vel artes quae apud antiquos viguerunt paulatim cessantibus studiis in
oblivionem abiisse.
5. Deinde cum dicit: meminisse autem et praedictorum etc.,
ostendit quomodo sit prosequendum id quod restat. Et primo proponit
hoc in generali, reducens ad memoriam ea quae supra in prooemio dicta
sunt, quod scilicet non oportet similiter exquirere certitudinem in
omnibus, sed in singulis secundum convenientiam materiae, prout
scilicet est proprium illi doctrinae quae circa illam materiam
versatur.
6. Secundo ibi: et enim tector et geometra etc., manifestat, quod
dixerat, in speciali. Et primo quantum ad id quod diversimode in
diversis observari oportet. Secundo quantum ad id quod communiter in
omnibus observandum est, ibi, pertransire autem oportet, et cetera.
Circa primum tradit duplicem diversitatem. Quarum prima est secundum
differentiam scientiae practicae et speculativae. Unde dicit quod
tector, idest artifex operativus, et geometra, qui est speculativus,
differenter inquirunt de linea recta. Artifex quidem operativus,
utpote carpentarius, inquirit de linea recta quantum est utile ad
opus, utpote ad secandum ligna vel aliquid aliud huiusmodi faciendum;
sed geometra inquirit quid est linea recta et quale quid sit,
considerando proprietates et passiones ipsius, quia geometra intendit
solam speculationem veritatis. Et secundum hunc modum faciendum est in
aliis scientiis operativis, ut non sequatur hoc inconveniens ut in
scientia operativa fiant plures sermones ad opera non pertinentes illis
sermonibus qui sunt circa opera, puta, si in hac scientia morali
aliquis vellet pertractare omnia quae pertinent ad rationem et alias
partes animae, oporteret plura de hoc dicere quam de ipsis operibus.
Est enim in unaquaque scientia vitiosum, ut homo multum immoretur in
his quae sunt extra scientiam.
7. Aliam autem diversitatem tangit ibi non expetendum autem et
cetera. Quae attenditur secundum differentiam principiorum et eorum
quae sunt ex principiis. Et dicit quod non est in omnibus eodem modo
causa inquirenda. Alioquin procederetur in infinitum in
demonstrationibus. Sed in quibusdam sufficit quod bene demonstretur,
idest manifestetur, quoniam hoc ita est, sicut in his quae accipiuntur
in aliqua scientia, ut principia: quia principium oportet esse
primum. Unde non potest resolvi in aliquid prius. Ipsa autem
principia non omnia eodem modo manifestantur, sed quaedam considerantur
inductione, quae est ex particularibus imaginatis, sicut in
mathematicis, puta quod omnis numerus est par aut impar. Quaedam vero
accipiuntur sensu, sicut in naturalibus; puta quod omne quod vivit
indiget nutrimento. Quaedam vero consuetudine, sicut in moralibus,
utpote quod concupiscentiae diminuuntur, si eis non obediamus. Et
alia etiam principia aliter manifestantur; sicut in artibus operativis
accipiuntur principia per experientiam quamdam.
8. Deinde cum dicit: pertransire autem oportet etc., determinat
modum quantum ad id quod est communiter observandum in omnibus. Et
dicit quod homo debet insistere ad hoc, quod singula principia
pertranseat, scilicet eorum notitiam accipiendo et eis utendo,
secundum quod nata sunt cognosci et studendum qualiter determinentur in
hominis cognitione, ut scilicet sciat distinguere principia abinvicem
et ab aliis. Cognitio enim principiorum multum adiuvat ad sequentia
cognoscenda. Principium enim videtur plus esse quam dimidium totius.
Quia scilicet omnia alia quae restant continentur virtute in
principiis. Et hoc est quod subdit, quod per unum principium bene
intellectum et consideratum, multa fiunt manifesta eorum, quae
quaeruntur in scientia.
|
|