|
1. Scrutandum ergo de ipso et cetera. Postquam philosophus ostendit
in generali quid sit felicitas, hic intendit confirmare sententiam
suam, quam de felicitate praemisit, per ea quae de felicitate
dicuntur. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio.
Secundo exequitur propositum, ibi, divisis itaque, et cetera.
Dicit ergo primo quod, (quia) principium maxime oportet bene
determinare. Principium autem in operativis est ultimus finis. Ad
hoc quod diligentior de eo consideratio habeatur, scrutandum est de hoc
non solum considerando conclusiones et principia ex quibus
ratiocinativus sermo procedit, sed etiam ex his quae dicuntur de ipso,
idest de ultimo fine, sive de felicitate. Et huius rationem
assignat, quia omnia consonant vero. Et huius ratio est, quia, ut
dicetur in sexto huius, verum est bonum intellectus; bonum autem, ut
dicitur in II huius, contingit uno modo, scilicet concurrentibus
omnibus quae pertinent ad perfectionem rei.
2. Malum autem contingit multipliciter, scilicet per cuiuscumque
debitae conditionis defectum. Non autem invenitur aliquod malum in quo
totaliter sit bonum corruptum, ut dicetur in quarto huius, et ideo
omnia concordant bono non solum bona, sed etiam mala, secundum hoc,
quod aliquid retinent de bono. Et similiter omnia falsa concordant
vero, inquantum aliquid retinent de similitudine veritatis. Non enim
est possibile, quod intellectus opinantis aliquod falsum totaliter
privetur cognitione veritatis. Sed per verum statim diiudicatur
falsum, utpote ab eo deficiens. Et hoc est quod subdit, quod falso
dissonat verum, sicut ab obliquo dissonat rectum.
3. Deinde cum dicit: divisis itaque bonis etc., prosequitur
intentum. Et primo quantum ad ea quae ab aliis de felicitate
dicuntur; secundo quantum ad ea quae supra ab ipso de felicitate sunt
proposita, ibi: confessa autem haec utique erunt et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit, quod praedictae sententiae de
felicitate conveniunt ea quae concorditer ab aliis dicuntur. Secundo
quod etiam conveniunt ei ea in quibus alii discordant, ibi, videntur
autem et quaesita, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod dictae descriptioni felicitatis concordant ea quae
communiter a sapientibus dicuntur. Secundo ostendit idem de his quae
dicuntur communiter ab omnibus, ibi, consonat autem rationi, et
cetera. Primum ostendit dupliciter.
4. Primo quidem dividendo bona humana in tria. Quorum quaedam sunt
exteriora, sicut divitiae, honores, amici et alia huiusmodi, quaedam
vero sunt interiora; et haec rursus dividuntur in duo genera. Quia
quaedam eorum pertinent ad corpora, sicut robur corporis, pulchritudo
et sanitas. Quaedam vero pertinent ad animam, sicut scientia et
virtus et alia huiusmodi; inter quae bona principalissima et maxima
sunt ea quae pertinent ad animam: nam res exteriores sunt propter
hominem, corpus autem propter animam sicut materia propter formam, et
instrumentum propter agens principale. Et haec est communis sententia
omnium philosophorum, scilicet quod bona animae sunt principalissima.
5. Sed circa alia bona diversimode senserunt Stoici et
Peripatetici: nam Stoici posuerunt alia bona non esse hominis bona,
eo quod eis non fit homo bonus; Peripatetici autem, idest sectatores
Aristotelis, posuerunt, bona quidem exteriora esse minima bona, bona
autem corporis quasi media, sed bona principalissima ponebant bona
animae, quibus homo fit bonus, alia vero secundum eos dicuntur bona
inquantum instrumentaliter ipsis principalibus deserviunt. Et sic
felicitas, cum sit principalissimum bonum, in bonis animae est
ponendum. Manifestum est autem quod operationes animae ad animae bona
pertinent. Unde manifestum est quod ponere felicitatem in operatione
animae rationalis, ut supra diximus, conveniens est secundum hanc
opinionem antiquam et communem omnibus philosophis, quod scilicet
principalissima bonorum sint ea quae sunt secundum animam.
6. Secundo ibi: recte autem etc., ostendit idem alio modo. Est
enim duplex genus operationum animae. Quarum quaedam transeunt in
exteriorem materiam, sicut texere et aedificare. Et huiusmodi
operationes non sunt fines, sed operata ipsorum, scilicet pannus
contextus, et domus aedificata. Quaedam vero operationes animae sunt
in ipso operante manentes, sicut intelligere et velle. Et huiusmodi
operationes ipsaemet sunt fines. Recte ergo dictum est quod ipsi actus
et operationes sunt finis, dum scilicet posuimus felicitatem esse
operationem, et non aliquid operatum. Sic enim felicitas ponitur
aliquid bonorum quae sunt circa animam, et non aliquid eorum quae sunt
exterius. Operatio enim manens in agente, ipsamet est perfectio et
bonum agentis, in operationibus autem quae procedunt exterius,
perfectio et bonum in exterioribus effectibus invenitur. Unde non
solum praemissa sententia convenit opinioni philosophorum ponentium bona
animae esse principalissima, per hoc quod felicitatem posuimus circa
operationem animae, sed etiam per hoc, quod ipsam operationem posuimus
felicitatem.
7. Deinde cum dicit: consonat autem etc., ostendit quod praemissae
sententiae convenit illud etiam in quo omnes de felicitate conveniunt.
Dictum est enim supra, quod bene vivere et bene operari idem
existimant omnes ei quod est felicem esse. Et huic rationi, id est
notificationi felicitatis, convenit praedicta assignatio; quia fere
nihil aliud videtur esse bona vita quam bona operatio, qualis videtur
esse felicitas. Vivere enim dicuntur illa quae ex se moventur ad
operandum.
8. Deinde cum dicit: videntur autem et quaesita etc., ostendit
quod praemissae sententiae conveniunt etiam ea in quibus alii
differunt. Et circa hoc tria facit. Primo proponit ea in quibus
homines differunt circa felicitatem. Secundo ostendit, quod singula
eorum praemissae sententiae conveniunt, ibi, dicentibus quidem igitur
etc.; tertio movet ex praemissis quamdam quaestionem, et solvit,
ibi, unde et quaeritur, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit quod intendit; scilicet quod omnia quae sunt a diversis
diversimode circa felicitatem quaesita, videntur existere dicto, idest
salvari cum praedicta opinione.
9. Secundo ibi: his quidem enim etc., ponit diversas opiniones de
felicitate. Quarum prima est quod felicitas sit virtus. Et haec
subdividitur in tres positiones: quidam enim posuerunt quod
universaliter quaelibet virtus sit felicitas, vel specialiter virtus
moralis, quae est perfectio appetitus rectificati per rationem.
Quibusdam vero videtur quod felicitas sit prudentia, quae est
perfectio practicae rationis; aliis autem videtur, quod felicitas sit
sapientia, quae est perfectio summa rationis speculativae.
10. Secunda opinio est quod omnia ista vel aliquod horum sit
felicitas, sed oporteat adiungi voluptatem; et haec subdividitur in
duas: nam quidam posuerunt virtutem cum voluptate quasi ex aequo esse
felicitatem, alii vero posuerunt, quod felicitas est virtus non sine
voluptate, quasi secundario se habente ad felicitatem.
11. Tertia opinio est, quod quidam cum his comprehenderunt ad
complementum felicitatis abundantiam exteriorum bonorum, puta
divitiarum, honorum et aliorum huiusmodi.
12. Tertio ibi: horum autem haec quidem etc., assignat
differentiam opinantium praedicta. Et dicit quod quaedam
praedictorum, scilicet quod voluptas et divitiae requirantur ad
felicitatem, dixerunt multi, idest vulgares homines, et antiqui
viri, qui scilicet minus erant in talibus exercitati; alia vero,
scilicet quod in bonis animae esset felicitas, dixerunt pauci et
gloriosi viri, idest in scientia famosi. Non est autem probabile,
quod aliqui eorum in omnibus erraverint, sed quilibet eorum in uno vel
in pluribus recte sensit.
13. Deinde cum dicit: dicentibus quidem igitur etc., ostendit
quod praedictae opiniones conveniunt cum praemissa assignatione
felicitatis. Et primo ostendit hoc de prima opinione, quae posuit
virtutem esse felicitatem. Secundo de secunda, quae addidit
voluptatem, ibi: est autem et vita ipsorum et cetera. Tertio de
tertia, quae addidit exteriora bona, ibi: videtur tamen et eorum et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit (in) quo prima
opinio conveniat cum sua sententia; secundo ostendit in quo sua
sententia melior sit. Dicit quod illis qui dicunt felicitatem esse
virtutem omnem vel aliquam concordat ratio felicitatis superius posita,
quod scilicet sit operatio secundum virtutem. Manifestum est enim quod
operatio secundum virtutem est aliquid virtutis.
14. Deinde cum dicit: differt autem etc., ostendit quod suum
dictum melius sit. Et primo per rationem. Secundo per humanam
consuetudinem, ibi: quemadmodum autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod sicut non parum differt in exterioribus rebus quod optimum ponatur
in possessione alicuius rei vel in usu eius, qui est manifeste melior
cum sit possessionis finis, ita etiam se habet circa habitum virtutis
et operationem, quae est usus eius qui melior est. Potest enim esse
habitus in eo qui nullum bonum facit, sicut in dormiente, vel in eo
qui qualitercumque est otiosus. Sed de operatione non est hoc
possibile. Ex necessitate enim sequitur, quod ille operetur cui inest
operatio et quod bene operetur si insit ei operatio secundum virtutem.
Unde operatio secundum virtutem est perfectior quam ipsa virtus.
15. Deinde cum dicit quemadmodum autem etc., manifestat idem per
consuetudines humanas. Circa quod sciendum est, quod in Macedonia
est quidam mons altissimus qui vocatur Olympus, in quo fiebant quidam
ludi ad exercitium pugnae, qui vocabantur Olympiades, in quibus non
coronabantur aliqui ex hoc quod essent optimi pugnatores et fortissimi,
sed solum illi qui agonizabant, quorum aliqui vincebant. Qui autem
non pugnabant non poterant vincere. Ita etiam de numero eorum qui sunt
boni et optimi in vita virtuosa illi soli illustres fiunt et felices qui
recte operantur. Unde melius dicitur, quod operatio secundum virtutem
sit felicitas quam ipsa virtus.
|
|