|
1. Est autem et vita ipsorum et cetera. Postquam philosophus
ostendit de prima opinione quae posuit felicitatem esse virtutem, in
quo conveniat cum definitione supra posita, et in quo ab ea deficiat,
ostendit nunc idem circa secundam opinionem, quae posuit felicitatem
esse virtutem cum delectatione. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit in quo conveniat haec positio cum sua sententia. Secundo
ostendit in quo deficiat, ibi, nihil autem indiget voluptate et
cetera. Circa primum duo facit: primo proponit quod intendit.
Secundo manifestat propositum, ibi, delectari quidem enim et cetera.
Dicit ergo primo, quod vita eorum, qui operantur secundum virtutem,
est secundum se delectabilis. Et ita felicitati, quam ponimus in
operatione virtutis, non deest delectatio, quam secundum istos
felicitas requirit.
2. Deinde cum dicit: delectari quidem enim etc., probat
propositum. Et primo ostendit, quod in operatione virtutis sit
delectatio. Secundo ostendit, quod haec delectatio est potior aliis,
ibi, multis quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod
delectari est proprium animalium. Quamvis enim appetitum aliquem,
scilicet naturalem, attribuamus rebus inanimatis, delectationem tamen
non attribuimus nisi cognitionem habentibus; ex quo datur intelligi,
quod delectatio proprie pertinet ad operationes animae, in quibus
ponitur felicitas. In huiusmodi autem operationibus unicuique est
delectabile id cuius dicitur esse amicus; sicut enim amans desiderat
rem amatam si fuerit absens, ita delectatur in ea si fuerit praesens.
Sicut equus est delectabilis amanti equum, et spectaculum amanti
spectaculum. Manifestum est autem quod unusquisque virtuosus amat
operationem propriae virtutis, utpote sibi convenientem. Unde iusto,
inquantum amat iustitiam, delectabile est operari iusta. Et
universaliter operationes, quae secundum virtutem sunt delectabiles
virtuosis virtutem amantibus.
3. Deinde cum dicit: multis quidem igitur etc., ostendit hanc
delectationem esse potiorem aliis. Et proponit quod ea quae sunt
delectabilia multitudini vulgarium hominum, sunt contraria ad invicem,
quia, sicut prodigus delectatur in effusione, ita illiberalis in
superflua retentione; et hoc ideo est quia delectationes tales non sunt
secundum naturam hominis, quae est omnibus communis: non enim sunt
secundum rationem, sed secundum corruptionem appetitus a ratione
deficientis. Sed illis, qui amant bonum virtutis sunt delectabilia ea
quae sunt secundum naturam delectabilia, quia scilicet conveniunt
homini secundum rationem, quae est perfectiva naturae ipsius, et
propter hoc omnes virtuosi in eisdem delectantur. Tales autem sunt
operationes secundum virtutem, scilicet naturaliter delectabiles
homini, eo quod sunt secundum rationem rectam. Et ideo non solum sunt
delectabiles quoad ipsos homines, sed etiam sunt delectabiles secundum
seipsas. Operationes autem vitiosae sunt delectabiles quoad ipsos
homines, quibus sunt conformes, secundum habitus corruptos quos
habent. Cum igitur id quod est secundum se et naturaliter tale sit
potius, consequens est delectationem quae est secundum operationem
virtutis esse delectabiliorem.
4. Deinde cum dicit: nihil autem indiget etc., ostendit in quo
praedicta positio deficiat a veritate. Et circa hoc duo facit. Primo
proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, cum
dictis enim et cetera. Est ergo considerandum circa primum, quod
dicentes virtutem cum voluptate esse felicitatem, videbantur innuere
quod virtus ad complementum felicitatis indigeat extrinseca voluptate.
Sed ipse hoc excludit; dicens, quod vita eorum qui operantur secundum
virtutem, non indiget voluptate, quasi aliquo extrinseco adiuncto;
sed habet voluptatem in seipsa.
5. Deinde cum dicit: cum dictis enim etc., manifestat quod
dixerat. Et circa hoc tria facit. Primo probat quod vita virtuosa
habet delectationem in seipsa. Secundo ostendit quod insuper habet
pulchritudinem et bonitatem secundum excellentiam, ibi, quinimmo et
pulchrae et cetera. Tertio excludit circa hoc quandam sententiam
falsam, ibi: et non divisa sunt haec et cetera. Dicit ergo primo
quod cum dictis rationibus quibus ostensum est operationes secundum
virtutem esse naturaliter delectabiles, etiam addendum est haec quod
delectatio est de necessitate virtutis et pertinet ad rationem ipsius;
nullus enim est bonus vel virtuosus qui non gaudet in bonis
operationibus. Et hoc manifestat per inductionem, quia nullus diceret
illum esse iustum qui non gaudet de hoc quod operatur iusta. Et idem
est in liberalitate, et in qualibet alia virtute. Cuius ratio est
quia unicuique virtuoso operatio propriae virtutis est ei conveniens
secundum proprium habitum, et per consequens fit ei delectabilis. Ex
quo patet quod operationes secundum virtutem sunt secundum seipsas
delectabiles. Et sic non requirunt delectationem extrinsecam.
6. Deinde cum dicit: quin immo etc., ostendit quod operationes
secundum virtutem non solum sunt delectabiles, sed etiam pulchrae et
bonae. Delectabiles quidem sunt in ordine ad operantem cui conveniunt
secundum proprium habitum; pulcrae autem sunt secundum ordinem debitum
circumstantiarum quasi quarumdam partium. Nam in debita
commensuratione partium, pulchritudo consistit. Bonae autem sunt
secundum ordinem ad finem.
7. Addit autem, quod unumquodque horum trium maxime convenit eis.
Et hoc probat per iudicium studiosi. Qui, cum habeat rectum sensum
circa operabilia humana, verum habet iudicium circa ea; sicut ille qui
habet gustum sanum verum habet iudicium circa sapores. Sed studiosus
iudicat operationes secundum virtutem esse maxime delectabiles et
pulchras et bonas, utpote pro quibus omnia delectabilia et pulchra et
bona praetermittit. Cum igitur in operationibus virtutum consistat
felicitas, consequens est quod felicitas sit optimum et pulcherrimum et
delectabilissimum.
8. Deinde cum dicit: et non divisa sunt haec etc., excludit a
proposito quamdam opinionem. Ad cuius evidentiam considerandum est,
quod apud Delos vel Deluos in templo Apollinis erat superscriptum
quod optimum est id quod est iustissimum: desideratissimum autem est
sanum esse, delectabilissimum autem est id quo quis optat frui. Sed
philosophus dicit, quod ista tria non conveniunt diversis, sed omnia
conveniunt operationibus quae sunt secundum virtutem, in quibus vel in
quarum optima consistit felicitas. Unde unum et idem est, scilicet
felicitas, quod est optimum et desideratissimum sive pulcerrimum et
delectabilissimum.
9. Deinde cum dicit: videtur tamen et eorum etc., accedit ad
tertiam opinionem, quae ponebat quod ad felicitatem requiruntur
exteriora bona. Et circa hoc tria facit. Primo proponit in quo haec
opinio veritati conveniat. Secundo manifestat propositum, ibi,
impossibile enim et cetera. Tertio inducit conclusionem ex dictis,
ibi, unde in idem et cetera. Dicit ergo primo, quod tertia opinio
supra posita quantum ad hoc videtur vera esse, quod felicitas indiget
exterioribus bonis, ut supra dictum est.
10. Deinde cum dicit impossibile enim etc., manifestat
propositum. Circa quod considerandum est, quod exteriorum bonorum
quibusdam indiget felicitas, sicut instrumentis quibus indigemus ad
exercendum opera virtutis, in quibus consistit felicitas. Et quantum
ad hoc dicit quod est impossibile vel difficile quod homo qui non habet
divitias ex quibus possit donare et expendere, operetur quaedam
virtuosa opera; multa enim operum virtuosorum facimus per amicos et per
divitias et per civilem potentiam, puta per hoc quod aliquis est rex
vel proconsul. Quaedam vero exteriorum bonorum sunt quae faciunt ad
quandam pulchritudinem felicitatis, inquantum scilicet reddunt hominem
placitum in oculis aliorum, quod pertinet ad rationem pulchritudinis.
Et quantum ad hoc subdit, quod denudari quibusdam exteriorum bonorum,
coinquinat beatitudinem, inquantum scilicet reddit hominem aliqualiter
contemptibilem in oculis aliorum, sicut patet de eo qui caret
nobilitate, vel bona prole, aut etiam pulchritudine corporali. Non
enim est omnino felix, qui est turpis specie; quia ex hoc redditur in
oculis aliorum contemptibilis et despectus. Et eadem ratio est de eo
qui est ignobilis, vel qui caret bona prole et aliis secundum carnem
coniunctis quasi solitarius existens, quia propter omnia ista homo
contemnitur. Et multo magis minus est felix si habeat pessimos filios
vel amicos, quia per eos impeditur ab operatione virtutis. Et
similiter etiam repugnat felicitati si aliquando habuerit bonos et
mortui sunt, quia ex hoc aliqua causa tristitiae remanet in corde
eius. Sic igitur videtur quod felicitas indigeat exteriori
prosperitate.
11. Deinde cum dicit: unde in idem etc., infert conclusionem ex
dictis. Quia enim felicitas principaliter consistit in operatione
virtutis, indiget tamen aliqualiter exterioribus bonis, quae dicuntur
bona fortunae, quia multoties fortuito adveniunt homini vel recedunt,
inde est quod quidam idem posuerunt esse bonam fortunam et felicitatem.
Quidam vero dixerunt idem esse felicitatem et virtutem, ut supra
dictum est.
|
|