|
1. Unde et quaeritur et cetera. Postquam philosophus ostendit
quomodo diversae opiniones concordant definitioni felicitatis
suprapositae, hic inquirit ex consequenti de causa felicitatis. Et
primo movet quaestionem. Secundo determinat eam, ibi, siquidem
igitur et cetera. Circa primum considerandum est quod necesse est
felicitatem procedere, vel a causa per se et determinata, vel a causa
per accidens et indeterminata, quae est fortuna. Si autem a causa
determinata et per se, aut hoc erit a causa humana, aut a causa
divina. A causa autem humana fit aliquid in nobis tripliciter. Uno
modo addiscendo, sicut scientia. Alio modo assuescendo, sicut virtus
moralis. Tertio modo exercitando, sicut militaris industria, et alia
huiusmodi.
2. Proponit igitur quaestionem trium membrorum: quorum primum
pertinet ad causam humanam. Et hoc est quod quaerit: utrum felicitas
sit aliquid discibile, sicut scientia, vel assuescibile, sicut virtus
moralis, vel aliqualiter exercitabile, sicut industria artificialium
operum. Secundum membrum pertinet ad causam divinam; et hoc est quod
quaerit: utrum felicitas sit in nobis secundum quandam divinam
particulam, id est secundum qualemcumque participationem alicuius
divinorum super hominem existentium. Tertium autem membrum pertinet ad
causam per accidens et indeterminatam; et hoc est quod quaerit: utrum
felicitas adveniat homini propter fortunam.
3. Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., determinat praedictam
quaestionem. Et primo quasi per modum divisivum considerando singula
membra quaestionis. Secundo per rationem communem sumptam ex
definitione felicitatis, ibi, manifestum est autem ex ratione et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod maxime
rationabile est quod felicitas sit ex causa divina. Secundo ostendit
quod tolerabile est quod sit ex causa humana, ibi, videtur autem et
cetera. Tertio ostendit quod inconveniens est quod sit ex causa
fortuita, ibi, si autem est ita et cetera. Dicit ergo primo, quod
si aliquid aliud ex dono deorum, id est substantiarum separatarum quas
antiqui deos vocabant, datur hominibus, rationabile est quod felicitas
sit donum Dei supremi, quia ipsa est optimum inter bona humana.
Manifestum est enim quod ad altiorem finem aliquid perducitur ab
altiori virtute; sicut ad altiorem finem perducit ars militaris quam
frenefactiva. Unde rationabile est quod ultimus finis, scilicet
felicitas, proveniat homini ex suprema omnium virtute, scilicet Dei
summi.
4. Quod autem a substantiis separatis aliquid detur hominibus,
evidens fit ex ipsa convenientia hominum ad substantias separatas
secundum intellectualem virtutem. Sicut enim corpora inferiora
recipiunt suas perfectiones a corporibus superioribus, ita intellectus
inferiores ab intellectibus superioribus. Circa hoc autem non diutius
immoratur, sed dicit hoc esse magis proprium alterius perscrutationis,
scilicet metaphysicae.
5. Deinde cum dicit: videtur autem etc., ostendit tolerabiliter
dici quod felicitas sit ex causa humana, quia, etiam si sit a Deo
principaliter, tamen adhuc homo aliquid cooperatur. Hoc autem
ostendit dupliciter. Primo quidem per hoc quod si est a causa humana,
non removetur id quod est proprium felicitati, scilicet quod sit
aliquid optimum et divinum. Et dicit quod si felicitas non sit aliquod
donum missum immediate a Deo, sed adveniat homini propter virtutem,
sicut aliquid assuescibile, vel propter aliquam disciplinam, sicut
aliquid discibile, vel propter aliquam exercitationem sicut aliquid
exercitabile, nihilominus videtur felicitas esse aliquid divinissimum,
quia cum sit praemium et finis virtutis, sequitur quod sit optimum et
divinum aliquid et beatum. Non enim dicitur aliquid divinum propter
hoc solum quia est a Deo, sed etiam quia nos Deo assimulat propter
excellentiam bonitatis.
6. Secundo ibi: erit autem etc., ostendit idem per hoc quod haec
positio conservat felicitati id quod pertinet ad finem alicuius
naturae, ut scilicet sit commune aliquid his quae habent naturam
illam. Non enim natura deficit ab eo quod intendit, nisi in
paucioribus. Et ita si felicitas est finis humanae naturae, oportet
quod possit esse communis omnibus vel pluribus habentibus humanam
naturam; et istud salvatur si sit ex causa humana, quia sic per
quandam disciplinam et studium, poterit provenire omnibus non
habentibus aliquod impedimentum ad operandum opera virtutis, vel per
defectum naturae, sicut qui sunt naturaliter stulti, vel per malam
consuetudinem quae imitatur naturam. Ex quo patet, quod felicitas de
qua philosophus loquitur non consistit in illa continuatione ad
intelligentiam separatam, per quam homo intelligat omnia, ut quidam
posuerunt. Hoc enim non provenit multis, immo nulli in hac vita.
7. Deinde cum dicit: si autem est ita etc., ostendit intolerabile
esse quod felicitatis causa sit fortuna. Et hoc duabus rationibus.
Quarum prima talis est. Ea quae sunt secundum naturam optime se
habent, sicut apta nata sunt. Et idem est etiam de omnibus quae fiunt
secundum artem vel secundum quamcumque causam; et maxime secundum
optimam causam a qua videtur felicitas dependere, cum sit quiddam
optimum; huius autem ratio est quia et ars et omnis causa agens agit
propter bonum. Unde consequens est quod unumquodque agens optime
disponat id quod agit quanto melius potest et praecipue hoc videtur de
Deo, qui est totius naturae causa. Et ideo ea quae sunt secundum
naturam, videntur se habere quanto melius nata sunt esse. Sed melius
est quod felicitas sit ex aliqua causa per se vel divina vel humana,
quam a fortuna, quae est causa per accidens. Quia semper quod est per
se, potius est eo quod est per accidens. Non ergo felicitas est a
fortuna.
8. Secundam rationem ponit ibi, maximum autem et optimum et cetera.
Quae talis est. Felicitas est maximum omnium bonorum humanorum.
Quia omnia alia ad ipsam ordinantur, sicut ad finem. Esset autem
maxime perniciosum, si hoc a fortuna dependeret; quia multo magis alia
humana bona essent fortuita; et ita cessaret humanum studium circa
humana bona exequenda, quod esset periculosissimum. Non ergo
felicitas est a fortuna.
9. Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., solvit praedictam
quaestionem ex diffinitione felicitatis supra posita. Et dicit
manifestum esse ex diffinitione felicitatis quid sit verum circa id quod
quaeritur in quaestione praemissa. Dictum est enim supra, quod
felicitas est operatio animae rationalis secundum virtutem. Id autem
quod est secundum virtutem, est secundum rationem motam ab aliqua causa
divina. Quod autem est secundum fortunam est praeter rationem.
Felicitas igitur non est a fortuna, sed ab aliqua causa humana
proxima, a causa autem divina principaliter et primo. Concurrunt
autem ad felicitatem quaedam alia bona, in quibus fortuna aliquid
operatur. In eis tamen non principaliter consistit felicitas. Sed
eorum quaedam necessarium est existere ad decorem quemdam felicitatis.
Quaedam vero instrumentaliter cooperantur ad felicitatem, ut supra
dictum est. Unde propter ista bona secundaria, non oportet
felicitatem fortunae attribuere.
10. Deinde cum dicit: confessa autem haec utique erunt etc.,
ostendit quod praedicta felicitatis definitio non solum consonat
opinionibus aliorum de felicitate, sed etiam aliis quae sunt secundum
suam opinionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod consonat
his quae ab eo supra de felicitate sunt dicta. Secundo concludit quid
secundum hanc sententiam recte dicendum sit, ibi, decenter igitur
neque bovem et cetera. Dicit ergo primo quod haec, scilicet
felicitatem esse operationem secundum virtutem confessa sunt, idest
consona his quae in prooemio diximus. Posuimus enim ibi quod optimum
humanorum bonorum, scilicet felicitas, sit finis politicae, cuius
finis manifeste est operatio secundum virtutem. Politica enim ad hoc
praecipuum studium adhibet ferendo leges et praemia, et poenas
adhibendo, ut faciat cives bonos et operatores bonorum. Quod est
operari secundum virtutem.
11. Deinde cum dicit: decenter igitur etc., concludit ex
praemissa ratione, a quibus felicitas sit subtrahenda secundum ea quae
convenienter dicuntur. Et primo dicit, quod nullum animal irrationale
dicitur esse felix. Et hoc convenienter quia nullum eorum potest
communicare in operatione virtutis, quae est secundum rationem, quam
diximus esse felicitatem.
12. Secundo ibi: propter hanc autem causam etc., excludit a
felicitate etiam pueros. Et dicit quod propter eamdem causam, etiam
puer non potest dici felix. Quia propter defectum aetatis nondum habet
plenum usum rationis ut possit esse operator virtuosarum operationum.
Et si aliquando dicuntur beati, hoc est propter spem futurae
perfectionis, quae ex aliquibus indiciis de eis concipitur. Ideo
autem in praesenti non sunt felices, quia felicitas, ut supra dictum
est, indiget et virtute perfecta, ad hoc quod sit, non solum bona,
sed optima operatio et vita perfecta ad hoc quod sit bona operatio
continua et diuturna.
|
|