|
1. Multae autem transmutationes et cetera. Postquam philosophus
ostendit quid est felicitas, hic movet quamdam dubitationem de
felicitate: utrum scilicet in hac vita possit aliquis dici felix. Et
circa hoc tria facit. Primo ponit dubitationis motivum. Secundo
ponit dubitationem, ibi, utrum igitur nullum alium hominem etc.;
tertio ponit solutionem, ibi, vel fortunas quidem sequi et cetera.
Dicit ergo primo quod multae fiunt transmutationes fortunae, raro enim
et in paucis stabilis est, et huiusmodi transmutationes fiunt omnibus
modis, puta et de bono in alium et de malo in bonum. Quandoque quidem
secundum aliquid parvum, quandoque autem secundum aliquid magnum:
quandoque autem secundum aliquid mediocriter se habens. Huiusmodi
autem mutationes fieri possunt secundum totam hominis vitam, puta in
adolescentia, iuventute vel senectute.
2. Contingit enim quandoque quod aliquis, qui per totam vitam suam
habuit maximam abundantiam exteriorum bonorum, in senectute incidat in
maximas calamitates, sicut de Priamo narrat Homerus in versibus
heroicis. Nullus autem dicet eum esse felicem qui talibus usus est
bonis fortunis et postea finit miserabiliter. Quia hoc ad augmentum
miseriae pertinere videtur, quod aliquis de magna prosperitate in
magnam miseriam deveniat.
3. Deinde cum dicit: utrum igitur nullum etc., movet dubitationem
intentam. Et primo proponit quaestionem. Secundo obiicit ad eam,
ibi, si autem utique et cetera. Tertio excludit quamdam
responsionem, ibi, si autem non dicimus et cetera. Proponitur ergo
primo quaestio de opinione Solonis, qui fuit unus de septem
sapientibus et condidit Atheniensium leges. Qui considerans humanam
vitam fortunae mutationibus esse obnoxiam, dixit quod nullus debet dici
felix quamdiu vivit: sed solum in fine vitae suae. Est ergo
quaestio, utrum propter id quod accidit circa Priamum, nullus alius
homo sit dicendus beatus quamdiu vivit, sed secundum sententiam
Solonis optimum est considerare finem vitae, si scilicet felicitas
perseveret usque in finem, ut sic aliquis felix dicatur; vel non
oporteat hoc observare.
4. Deinde cum dicit: si autem utique etc., obiicit ad quaestionem
praedictam, improbando dictum Solonis. Si enim aliquis ita ponat
sicut Solon dixit, sequitur quod homo sit felix tunc quando moritur.
Sed hoc videtur inconveniens, et propter alias rationes, utputa quia
mors est maximus defectus cum felicitas sit summa perfectio, et iterum
propter hoc quod supra diximus, quod felicitas est operatio quaedam;
mortui autem non videntur habere operationem aliquam; non igitur
possunt dici felices. Et est notandum quod philosophus non loquitur
hic de felicitate futurae vitae, sed de felicitate praesentis vitae,
utrum attribui possit homini dum vivit vel solum in morte.
5. Deinde cum dicit: si autem non dicimus mortuum felicem etc.,
excludit quandam responsionem. Et hoc duabus rationibus, quarum
secundam ponit, ibi, sed revertendum ad prius quaesitum et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit responsionem et improbat eam.
Secundo ex hoc movet quamdam quaestionem, ibi, quaestionem autem et
haec tribuunt et cetera. Circa primum considerandum est, quod
praecedens Aristotelis ratio ostendebat quod aliquis non est felix in
morte. Concedet autem hoc aliquis, dicens mortuum non esse felicem,
nec Solon hoc dicere voluit, quod scilicet aliquis cum moritur sit
felix. Sed voluit dicere quod aliquis tunc cum homo moritur potest
firmam sententiam dare de eo quod fuerit beatus, quia iam est extra
periculum malorum et infortuniorum, ut de cetero non possit dubitari de
felicitate ipsius. Sed hanc responsionem excludit dicens quod hoc
habet quamdam dubitationem.
6. Mortuus enim a vivo differt in hoc quod caret sensu. Contingit
autem quod homini viventi proveniat aliquod bonum vel malum, etiam si
illud non sentiat; puta si eo ignorante infametur aut filii eius
occidantur aut divitiae eius diripiantur: ergo pari ratione videtur
quod mortuo possit bonum vel malum accidere, quamvis non sentiat. Et
loquitur de bono vel malo vitae civilis, ut patet per exempla quae
subdit, dicens: puta honores et inhonorationes. Quandoque enim
mortuis aliqui honores exhibentur, sicut quod laudantur et memoria
eorum celebratur. Et similiter fiunt eis quaedam exhonorationes, puta
cum extumulantur et eorum ossa comburuntur. Similiter etiam videntur
aliqua bona vel mala eis posse accidere secundum prosperitates et
infortunia filiorum et nepotum. Sic igitur videtur quod nec etiam
mortui omnino sunt extra mala et infortunia et ita (nec) etiam in
morte posset dici quod essent felices.
7. Deinde cum dicit quaestionem autem et haec tribuunt etc.,
interponit quamdam quaestionem occasione praemissorum. Et dicit quod
ista, scilicet prosperitates et infortunia filiorum et nepotum,
afferunt quaestionem. Contingit enim quandoque quod aliquis feliciter
vivit usque ad senectutem et moritur feliciter secundum rationem
felicitatis assignatam, et tamen postea fiunt multae transmutationes
circa filios eius, quorum quidam sunt boni et vivunt secundum
dignitatem patris, quidam autem e contrario se habent. Manifestum est
enim quod secundum omnem modum contingit diversificari filios a
parentibus, utpote quod bonorum parentum sint mali filii, et divitum
pauperes. Hac autem positione facta, inconveniens ex utraque parte
sequi videtur.
8. Nam inconveniens est si etiam mortuus transmutetur propter
huiusmodi infortunia, ut qui aliquando fuerit felix rursum fiat miser,
et ex alia parte inconveniens videtur si ad minus in aliquo vicino
tempore, illa quae contingunt filiis in nullo pertineant ad parentes
etiam mortuos, ut ex hoc eorum felicitas impediatur.
9. Deinde cum dicit: sed revertendum etc., ponit secundam rationem
ad excludendum responsionem praemissam. Et dicit, quod praetermissa
secunda quaestione, revertendum est ad primam quaestionem, ex cuius
solutione videri poterit veritas quaestionis secundae. Videtur autem
quod praedicta responsio non sit conveniens. Si enim oportet respicere
ad finem vitae humanae et tunc dicere aliquem felicem, non quod tunc
vere beatus sit sed quod prius beatus erat, hoc videtur esse
inconveniens quod quando aliquis est felix non vere dicatur quod sit
felix, sed postea vere dicatur de eo quod fuit felix, veritas autem
propositionis de praeterito dependet ex veritate propositionis de
praesenti. Ideo enim aliquid verum est fuisse, quia verum fuit esse.
10. Sed aliqui nolebant dicere hominem esse felicem quando est,
propter transmutationes praesentis vitae, et propter hoc, quod
existimabant felicitatem esse quiddam permanens et non de facili
transmutabile, alioquin non quietaret desiderium naturae. Desiderat
enim unusquisque naturaliter firmiter permanere in bono quod habet.
Sed fortunae multoties circulariter revolvuntur circa eosdem, ut
scilicet de bonis deveniant in mala et e converso. Et sic manifestum
est, quod si in iudicando de felicitate, sequamur considerationem
fortunae, et dicamus in hac vita de aliquo quod sit felix, multoties
de uno et eodem dicemus quod sit felix et rursus quod sit miser. Et
sic annunciabimus aliquem esse felicem ad modum camaleontis, qui
scilicet est animal mutans colorem, secundum colores diversorum
corporum appositorum. Et annuntiabimus felicem esse debiliter
firmatum, quod est contra rationem felicitatis.
|
|