|
1. Vel fortunas quidem sequi et cetera. Praemissa dubitatione, hic
philosophus dubitationem solvit. Et primo solvit principalem
dubitationem. Secundo secundariam, ibi, pronepotum autem fortunas et
cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit quiddam quod est
necessarium ad quaestionis solutionem. Secundo applicat ad solutionem
praesentis quaestionis, ibi, testatur autem sermoni et cetera. Circa
primum considerandum est, quod felicitas essentialiter consistit in
operatione virtutis. Bona autem exteriora, quae subiacent fortunae
pertinent secundario et quasi instrumentaliter ad felicitatem. Et ideo
dicit quod non debemus sequi fortunas in iudicando aliquem esse miserum
vel felicem, quia bonum vel malum hominis, quod attenditur secundum
rationem, non consistit principaliter in his. Sed humana vita indiget
his instrumentaliter, sicut dictum est. Sed operationes secundum
virtutem sunt principales et dominium habentes in hoc, quod est aliquem
esse felicem, ut scilicet ex hoc principaliter dicatur aliquis felix
quod operatur secundum virtutem; et contrariae operationes, scilicet
vitiosae, habent principalitatem et dominium in contrario, scilicet in
miseria; ut scilicet ille vere sit miser, qui vitiosis operationibus
insistit.
2. Deinde cum dicit: testatur autem sermoni etc., adaptat quod
dictum est, ad solutionem quaestionis. Et primo ostendit, quod
operationes secundum virtutem, maxime inveniuntur permanentes inter
omnes res humanas. Secundo ostendit quod secundum praedicta poterit
felicitas permanere per totam vitam, ibi, existet autem utique et
cetera. Tertio ostendit, quod secundum praedicta evitantur omnia
inconvenientia, ibi: si autem sunt operationes dominae vitae et
cetera. Dicit ergo primo, quod huic sermoni, quo scilicet dicimus
operationes secundum virtutem esse principales in felicitate,
attestatur illud, quod parum supra quaesitum est de permanentia
felicitatis. Nihil enim humanorum invenitur esse ita constanter
permanens, sicut operationes secundum virtutem. Manifestum est enim
quod exteriora bona, et etiam interiora ad corpus pertinentia, cum
sint materialia et corporalia, per se subiecta sunt mutationi; ea vero
quae ad animam pertinent, solum per accidens, unde minus subiacent
mutationi. Eorum vero, quae ad animam humanam pertinent, quaedam
pure pertinent ad intellectum, sicut scientiae; quaedam vero ad
operationes vitae, sicut virtutes, quae quidem sunt permanentiores
etiam ipsis disciplinis, id est scientiis demonstrativis.
3. Quod quidem intelligendum est, non quantum ad materiam. Nam
scientiae demonstrativae sunt circa necessaria, quae impossibile est
aliter se habere. Sed est intelligendum quantum ad exercitium actus.
Non enim imminet nobis ita continuum exercitium speculationis
scientiarum, sicut operationum secundum virtutem. Continue enim
occurrunt nobis ea in quibus oportet nos agere secundum virtutem, vel
contra virtutem; sicut usus ciborum, consortia mulierum,
collocutiones hominum adinvicem, et alia huiusmodi, in quibus continue
versatur vita humana. Unde oportet quod habitus virtutis magis per
consuetudinem firmetur in homine, quam habitus scientiae.
4. Et inter ipsas virtutes illae, quae sunt honorabilissimae
videntur esse permanentiores, tum quia magis intensae, tum etiam quia
magis continue operantur ad hoc quod secundum eas vivatur, et tales
sunt operationes virtutum, in quibus consistit felicitas, quia sunt
perfectissimae, ut dictum est. Et istud videtur esse causa quare homo
non obliviscitur esse virtuosus; quia scilicet continue in his homo
exercitatur. Est et alia causa: quia scilicet virtus consistit
principaliter in inclinatione appetitus, quae per oblivionem non
tollitur.
5. Deinde cum dicit: existet autem utique etc., ostendit quod,
secundum praedicta, felicitas poterit per totam vitam durare. Et
dicit quod, cum operationes secundum virtutem sint permanentissimae,
ut dictum est; si in eis principaliter ponatur felicitas, ut diximus,
sequetur quod felici inerit id quod quaesitum est in praecedenti
quaestione, scilicet quod erit talis per totam vitam suam. Et hoc
primo probat per ipsas operationes, ibi, semper enim et cetera.
6. Ille enim qui habet habitum perfectum, semper potest operari
secundum illum habitum vel maxime continue inter omnes; sed felix habet
perfectam virtutem, ut supra habitum est. Ergo ipse semper vel maxime
poterit operari in vita activa quae sunt secundum virtutem, et
speculari in vita contemplativa.
7. Secundo ibi: et fortunas feret etc., ostendit idem ex bonis
fortunae, quae sunt secundaria in felicitate. Et dicit quod felix
optime feret omnes fortunas, et in omnibus se habebit omnino
prudenter, utpote qui est vere bonus, non secundum apparentiam solam,
et est tetragonus sine vituperio, idest perfectus quatuor virtutibus
cardinalibus, ut quidam exponunt. Sed hoc non videtur esse secundum
intentionem Aristotelis, qui nunquam invenitur talem enumerationem
facere. Sed tetragonum nominat perfectum in virtute ad similitudinem
corporis cubici, habentis sex superficies quadratas, propter quod bene
stat in qualibet superficie. Et similiter virtuosus in qualibet
fortuna bene se habet. Quia igitur ad virtutem pertinet omnes fortunas
bene ferre, patet quod propter nullam fortunae mutationem, desistet
felix ab operatione virtutis. Et hoc consequenter in speciali ostendit
quasi per modum divisionis cum subdit: multis autem factis et cetera.
8. Et dicit quod, cum multa bona et mala secundum fortunam
eveniant, quae differunt magnitudine et parvitate, manifestum est quod
parvae prosperitates et similiter parva infortunia, non inclinant vitam
de felicitate in miseriam vel e converso. Si autem fuerint multa et
magna, aut erunt bona aut mala. Si bona, conferent ad hoc quod vita
hominis sit beatior. Quia sicut supra dictum est, felicitas indiget
exterioribus bonis, vel ad decorem, vel inquantum sunt instrumenta
operationis secundum virtutem. Et quantum ad primum dicit quod nata
sunt simul decorare vitam felicis. Quantum autem ad secundum dicit
quod usus exteriorum bonorum est bonus et virtuosus, inquantum scilicet
virtus utitur eis, ut quibusdam instrumentis ad bene agendum.
9. Si autem accidant e converso, ut scilicet sint multa et magna
mala, inferunt quidem felici quamdam tribulationem exterius et
conturbationem interius; quia interius inferunt tristitias, et
exterius impediunt a multis bonis operationibus. Non tamen per ea
tollitur totaliter operatio virtutis; quia etiam ipsis infortuniis
virtus bene utitur. Et sic refulget in eis bonum virtutis, inquantum
scilicet aliquis faciliter sustinet multa et magna infortunia: non
propter hoc quod non sentiat dolorem seu tristitiam, sicut Stoici
posuerunt; sed quia tamquam virilis et magnanimus, huiusmodi
tristitiis eius ratio non succumbit.
10. Haec enim fuit diversitas inter Stoicos et Peripateticos,
quorum princeps fuit Aristoteles, quod Stoici posuerunt tristitiam
nullo modo cadere in virtuosum, quia in corporalibus et exterioribus
rebus nullum bonum hominis consistere ponebant; Peripatetici autem
ponebant in homine virtuoso tristitiam ratione moderatam, non autem
quae rationem subverteret. Ponebant enim quod in corporalibus et
exterioribus rebus, aliquod hominis bonum consistat, non quidem
maximum, sed minimum, in quantum scilicet adiuvat et decorat
virtutem.
11. Videtur tamen aliqua transmutatio virtuoso posse accidere, quae
omnino auferat eius felicitatem impediendo totaliter operationem
virtutis, puta si per aegritudinem, maniam vel furiam seu quamcumque
amentiam incurrat. Sed cum felicitas non quaeratur nisi in vita
humana, quae est secundum rationem, deficiente usu rationis deficit
talis vita. Unde status amentiae reputandus est quantum ad vitam
humanam, sicut status mortis. Et ideo idem videtur esse dicendum de
eo qui permansit in operatione virtutis usque ad amentiam, sicut si
permansisset usque ad mortem.
12. Deinde cum dicit: si autem sunt operationes etc., ex
praemissis excludit inconvenientia, quae sequi videbantur. Et dicit
quod, si operationes virtuosae habent dominium in felicitate, ut
dictum est, non sequitur quod beatus fiat miser propter infortunia,
propter quae non operabitur aliqua odibilia et mala, scilicet virtuti
contraria. Sed possumus existimare de eo probabiliter, quod propter
virtutem perfectam, quam habet tamquam vere bonus et sapiens omnes
fortunas feret decenter, quod est secundum virtutem operari in qualibet
fortuna. Etsi non easdem operationes faciet in qualibet, sed secundum
ea quae existunt, scilicet prospera vel adversa, semper operabitur
optime, quasi utens his quae affert fortuna sicut quibusdam datis;
prout etiam ad bonum ducem pertinet ut exercitu sibi dato maxime utatur
bellicose secundum exercitus condicionem, aliter tamen faciet si habeat
in exercitu milites expertos et aliter si habeat exercitum tironum. Et
similiter ad incisorem coriorum pertinet, quod ex datis coriis optimum
calceamentum faciat. Meliora tamen calceamenta faciet ex uno corio
quam ex alio. Et idem etiam est in omnibus aliis artificibus.
13. Et si ita est, nunquam miser per aliqua prospera supervenientia
efficietur felix. Quia illis prosperis male utetur, et operans
vitiose semper miser remanebit. Et similiter ille qui est felix, non
incidet in infortunia Priami. Primo quidem, quia prudenter ea
praecavebit. Secundo, quia si superveniant ex improviso, optime ea
feret, ut dictum est. Et ita non facile transmutabitur a felicitate
ad miseriam neque per quaecumque infortunia, sed per multa et magna
quae eum ab operatione rationis abducent, et si sic sit factus
infelix, non rursus de facili fiet felix, sed in multo tempore
abundantiam accipiet magnorum et bonorum, tum per exercitium virtuosi
actus, tum etiam per reparationem exterioris fortunae.
14. Deinde cum dicit: quid igitur prohibet etc., concludit suam
sententiam de felicitate. Et dicit quod nihil prohibet dicere illum
esse felicem qui operatur secundum virtutem perfectam, et habet
exteriora bona sufficientia ad operationem virtutis, non quidem in
aliquo parvo tempore, sed in vita perfecta, idest per longum tempus.
Et hoc quidem sufficit ad hoc, quod aliquis possit dici felix in hac
vita.
15. Sed si volumus accipere felicitatem secundum optimum quod esse
potest, sic apponendum est ad rationem felicitatis quod sit victurus
sicut dictum est per totam suam vitam et finiturus, id est moriturus,
secundum quod convenit rationi. Ratio autem quare videtur haec
condicio apponenda est quia futurum ignotum est nobis. Ad rationem
autem felicitatis, cum sit finis ultimus, videtur pertinere omne illud
quod est perfectum et optimum. Et hoc secundo modo loquebatur Solon
de felicitate. Et si ita est, ut dictum est, (beatos dicemus)
illos de numero viventium in hac vita quibus existunt in praesenti et
existent in futuro ea quae dicta sunt.
16. Sed quia ista videntur non usquequaque attingere ad conditiones
supra de felicitate positas, subdit quod tales dicimus beatos sicut
homines, qui in hac vita mutabilitati subiecta non possunt perfectam
beatitudinem habere. Et quia non est inane naturae desiderium, recte
aestimari potest quod reservatur homini perfecta beatitudo post hanc
vitam. Ultimo epilogat dicens, quod de his in tantum dictum sit.
|
|