|
1. Pronepotum autem fortunas et cetera. Postquam philosophus solvit
principalem dubitationem, quae erat de transmutatione fortunae circa
felicem, hic determinat dubitationem super inductam, scilicet de
mutatione fortunae circa amicos. Et circa hoc duo facit. Primo
comparat fortunia et infortunia circa amicos contingentia his quae
contingunt circa ipsum hominem. Secundo comparat ea quae contingunt
circa mortuum his quae contingunt circa vivum, ibi: differt autem
passionum et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod ea
quae circa amicos contingunt, redundant in ipsum hominem. Secundo
ostendit quae et qualia, ibi multis autem et omnimodas et cetera.
Dicit ergo primo, quod si aliquis vellet dicere quod fortunae bonae
vel malae pronepotum vel quorumcumque posterorum et omnium amicorum
nequaquam conferrent ad felicitatem hominis viventis seu mortui,
videretur hoc esse inconveniens, duplici ratione. Primo quidem, quia
hoc esset contra rationem amicitiae quae est quaedam unio amicorum, ita
quod unus eorum reputat ea quae sunt alterius quasi sua. Secundo,
quia hoc esset contrarium opinioni communi, quae non potest totaliter
esse falsa.
2. Deinde cum dicit: multis autem etc., ostendit quae et qualia
amicorum accidentia conferant ad felicitatem amici. Et dicit quod,
cum ea quae accidunt secundum fortunia bona vel mala sint multa et
omnibus modis differentia, puta secundum speciem, secundum
quantitatem, secundum tempus, et secundum alia huiusmodi, quorum
quaedam magis redundant et quaedam minus, si aliquis vellet omnia
singillatim determinare, quid scilicet redundet ex his in hominem et
quid non, esset valde longum, immo potius infinitum, quia huiusmodi
diversitas infinitis modis contingit.
3. Sed sufficit quod determinetur in universali et in typo, idest
figuraliter, idest superficialiter vel similitudinarie, si scilicet
dicatur quod fortunarum, quae sunt circa ipsum hominem, quaedam,
scilicet magnae, habent aliquod pondus idest vim immutandi conditionem
vitae humanae, et conferunt auxilium ad vitam felicem, quaedam autem
sunt leviores, ex quibus non multum immutatur vita hominis; ita etiam
contingit in his quae eveniunt circa quoscumque amicos; ita tamen quod
magis redundant ea quae accidunt circa propinquiores, licet sint minora
in quantitate.
4. Deinde cum dicit: differt autem passionum etc., ostendit ex quo
accidentia amicorum redundant ad hominem; et hoc magis manifestum est
quantum ad hominem dum vivit, qualiter circa hoc se habeat erga
mortuum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo differenter
se habeat quantum ad hoc circa vivos et mortuos. Secundo inquirit
utrum accidentia amicorum redundant ad mortuos, cum manifestum sit quod
redundant ad vivos. Et hoc ibi: magis autem fortassis et cetera.
Circa primum considerandum est quod mortui positi sunt extra vitam
praesentem, cuius felicitatem Aristoteles hic inquirere intendit, ut
ex praemissis patet. Attingunt autem mortui hanc vitam solum secundum
quod remanent in memoriis hominum viventium. Et ideo hoc modo se
habent mortui ad viventes secundum considerationem huius vitae, sicut
se habent ea quae nunc actu contingunt ad ea quae olim fuerunt et nunc
recitantur, puta bella Troiana vel aliquid huiusmodi.
5. Dicit ergo quod hoc, quod quaecumque passionum, idest
accidentium fortuitorum, contingat circa vivos vel circa mortuos,
multo magis differt quam quod aliqua iniusta, puta homicidia vel
rapinae, et mala, idest infortunia quaecumque, praeexistant in
tragoediis, idest a poetis recitentur ut olim existentia, vel quod
nunc fiant. Quia in primo sumitur idem ex parte fortuiti eventus, et
differentia ex parte personarum, quarum quaedam sunt actu in rebus
humanis, quaedam autem sunt solum in memoria. In secundo autem e
converso accipitur idem ex parte personarum, quae sunt actu in rebus
humanis, sed attenditur differentia ex parte fortuitorum eventuum,
quorum quidam sunt actu in rebus humanis, quidam autem solum secundum
commemorativam recitationem. Et quia felicitas ad personas pertinet
magis, quam ad res exterius contingentes, ideo philosophus dicit quod
prima differentia, quantum pertinet ad propositum, scilicet ad
mutationem felicitatis maior est, quam secunda. Et ex isto simili
inducto de differentia eventuum, dicit esse syllogizandum differentiam
in proposito.
6. Manifestum est enim quod praeterita mala recitata, etsi
quodammodo pertineant ad hominem audientem, qui aliquo modo ad ea
afficitur, non tamen ita quod immutent conditionem ipsius, unde multo
minus fortunia vel infortunia immutant conditionem mortui. Et hoc
quidem induxit philosophus quasi solvens rationem supra positam, quae
concludebat quod si aliquid redundat ad vivos non sentientes, quod
redundet etiam ad mortuos.
7. Deinde cum dicit: magis autem fortassis etc., inquirit ulterius
utrum aliquo modo redundent ad mortuos, quae contingunt circa amicos.
Et primo inquirit propositum. Secundo concludit principale intentum,
ibi, conferre quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod magis
videtur esse inquirendum circa eos qui mortui sunt, si aliquo modo
communicant vel bonis vel malis quae accidunt in hac vita: quia quod
non immutentur ex eis a felicitate in miseriam vel e converso, satis
videtur esse manifestum. Quia si aliquid ex his quae hic aguntur ad
eos redundat, sive bonum sive malum, erit aliquid fragile et parum vel
simpliciter vel quantum ad ipsos. Si autem hoc ita est, non erit
tantum et tale ut faciat felices eos qui non sunt, neque his qui sunt
auferat beatitudinem. Dictum est enim, quod parva accidentia non
faciunt immutationem vitae, si ergo ex his quae aguntur parvum aliquid
redundat ad mortuos, sequitur quod ex hoc eorum conditio circa
felicitatem non immutetur.
8. Deinde cum dicit: conferre quidem igitur etc., concludit suam
sententiam. Et dicit, quod bona amicorum, quae agunt vel quae eis
accidunt, conferre videntur aliquid mortuis, et similiter infortunia
in eos redundare; tamen sub tali modo, et tanta quantitate, ut neque
felices faciant non felices, neque non felices faciant felices, neque
etiam transmutent eos secundum aliquid talium, puta secundum sapientiam
et virtutem, vel aliquid huiusmodi. Potest autem esse constructio
suspensiva ab illo loco si autem non tantum et tale etc.: et tunc
consequens condicionalis erit: conferre quidem igitur etc., et
superabundabit illativa coniunctio.
9. Videtur autem secundum intentionem Aristotelis ea quae hic
dicuntur esse intelligenda de mortuis, non secundum quod sunt in
seipsis, sed secundum quod vivunt in memoriis hominum. Sic enim
videntur redundare in eos ea quae amicis eorum contingunt post mortem,
prout ex hoc redditur eorum memoria et gloria magis celebris vel magis
obscura. Sed hoc quidem dicit esse fragile quiddam, quia nihil est
fragilius eo quod in sola opinione hominum consistit. Dicit autem esse
parvum quiddam et maxime quoad ipsos, quia non pertinet ad eos nisi
secundum quod sunt in memoriis hominum.
10. Quaerere autem, utrum homines post mortem aliqualiter vivant
secundum animam, et utrum cognoscant ea quae hic aguntur, aut si ex
his aliquo modo immutantur, non pertinet ad propositum, cum
philosophus hic agat de felicitate praesentis vitae, sicut ex
supradictis patet. Et ideo huiusmodi quaestiones, quae longa
discussione indigerent, hic praetermittendae sunt, ne in hac scientia
quae est operativa, plures sermones extra opera fiant, quod supra
philosophus reprobavit. Alibi autem haec plenius disseruimus.
|
|