|
1. Determinatis autem his et cetera. Postquam philosophus ostendit
quid est felicitas, hic inquirit de quadam proprietate felicitatis.
Et primo movet quaestionem. Secundo determinat veritatem, ibi:
videtur autem omne laudabile et cetera. Dicit ergo quod post
determinationem praedictorum necesse est perscrutari utrum felicitas sit
de numero bonorum laudabilium vel magis de numero bonorum honorabilium.
Et quod necesse sit felicitatem contineri sub altero genere horum
bonorum, probat per hoc quod felicitas non est de genere potentiarum.
Non enim aliquis laudatur vel honoratur ex eo solum quod habet
potentiam ad bonum, sed ex eo quod aliqualiter est ad bonum
dispositus.
2. Ad huius autem quaestionis evidentiam considerandum, quod honor
et laus dupliciter differunt. Primo quidem ex parte eius in quo
consistit honor vel laus. Sic enim honor in plus se habet quam laus.
Honor enim importat quoddam testimonium manifestans excellentiam
alicuius, sive hoc fiat per verba sive per facta, utpote cum aliquis
genuflectit alteri vel assurgit ei. Sed laus consistit solum in
verbis. Secundo differunt quantum ad id cui exhibetur laus et honor.
Utrumque enim exhibetur alicui excellentiae. Est autem duplex
excellentia: una quidem absoluta et secundum hoc debetur ei honor;
alia autem est excellentia in ordine ad aliquem finem, et sic debetur
ei laus.
3. Deinde cum dicit: videtur autem omne laudabile etc., determinat
motam quaestionem. Et primo ostendit felicitatem esse bonorum
honorabilium, ex hoc quod est quiddam perfectum et optimum; in secunda
parte ex hoc, quod habet rationem principii, ibi, videtur autem ita
habere et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualium sit
laus. Secundo concludit quod optimorum non est laus, sed aliquid
melius. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit.
Secundo manifestat propositum, ibi, iustum enim et cetera. Dicit
ergo primo, quod omne quod laudatur, videtur esse laudabile ex duobus
simul: ex hoc scilicet quod in se habet aliqualem dispositionem, et ex
hoc quod habet aliqualem habitudinem ad aliquid aliud.
4. Deinde cum dicit iustum enim et virilem etc., manifestat
propositum. Et primo ex laudibus humanis. Secundo ex laudibus
divinis, ibi, manifestum autem est hoc et ex his et cetera. Circa
primum considerandum est, quod homo laudatur et propter virtutem
animi, et propter virtutem corporis. Secundum virtutem autem animi
laudatur et ipse homo habens virtutem animi, puta iustus et virilis et
communiter bonus secundum quamcumque virtutem. Et etiam laudatur ipsa
virtus; et hoc propter aliquid aliud, scilicet propter opera et
actus; ex hoc enim laudatur virtuosus et ipsa virtus, inquantum
ordinatur ad exequendum opus virtutis. Secundum vero virtutem corporis
laudatur aliquis, quia est fortis ad pugnandum et agilis ad currendum
et de aliis similibus, ex hoc, quod homo aliqualiter ordinatur ad
aliquid quod est bonum in se et studiosum quasi studio dignum.
5. Et est attendenda differentia inter virtutes animi et corporis,
nam ad laudem virtutis animae sufficit quod aliquis bene se habeat ad
proprium actum virtutis. Quia bonum hominis consistit in ipso actu
virtutis, sed in virtutibus corporalibus non sufficit quod aliquis bene
se habeat ad actum illius virtutis, puta ad currendum vel luctandum.
In his enim non consistit bonum hominis. Potest enim aliquis currere
vel luctare vel pugnare et propter bonum, et propter malum. Et ideo
loquens de laude virtutum animae, dixit quod laudantur propter opera et
actus. Sed loquens de virtutibus corporalibus, determinavit, quod
laudantur in ordine ad aliquod bonum et studiosum.
6. Deinde cum dicit manifestum autem est hoc etc., manifestat quod
dixerat per laudes divinas. Si enim aliquid esset laudabile absolute,
et non secundum habitudinem ad aliquid aliud, sequeretur quod idem in
omnibus esset laudabile. Hoc autem manifeste falsum apparet si quis
consideret laudes quibus laudamus substantias separatas quas deos
nominat. Si quis enim laudes eorum referret ad ea quae in hominibus
laudantur, derisibile videretur; puta si quis laudaret Deum de hoc
quod non vincatur a concupiscentia seu timore. Et hoc ideo contingit,
quia laudes sunt per relationem ad aliquid, ut dictum est.
7. Deinde cum dicit: si autem est laus talium etc., ex praemissis
concludit propositum. Et primo ponit conclusionem in hunc modum.
Laus est eorum quorum bonitas consideratur in ordine ad aliquid aliud.
Sed optima non ordinantur ad aliquid aliud, quinimmo alia ordinantur
in ipsa. Ergo optimorum non est laus, sed aliquid melius laude;
sicut etiam in speculativis principiorum non est scientia, sed aliquid
scientia altius, scilicet intellectus. Scientia vero est conclusionum
quae cognoscuntur propter principia. Et similiter laus est eorum
quorum bonitas est propter alia. Honor autem quasi aliquid melius
laude est eorum ad quae alia ordinantur.
8. Secundo ibi: quemadmodum videtur etc., manifestat conclusionem
praemissam per ea quae communiter dicuntur. Et primo quantum ad ea
quorum est aliquid melius laude. Secundo quantum ad ea quorum est
laus, ibi: laus quidem enim et cetera. Circa primum duo facit.
Primo inducit ad propositum manifestandum id quod communiter videtur.
Secundo id quod visum fuit Eudoxo, ibi, videtur autem et Eudoxus et
cetera. Dicit ergo primo, quod optimorum esse aliquid melius laude
videtur communiter omnibus. Quod manifestum est ex hoc quod diis quasi
aliquid melius laude attribuentes, dicimus eos beatos et felices; et
similiter optimos virorum, in quibus apparet quaedam divina similitudo
propter eorum excellentiam. Et sicut optimis personarum attribuimus
aliquid melius laude, ita etiam et optimis de numero bonorum, sicut
felicitati; nullus enim laudat felicitatem per modum quo laudat hominem
iustum vel virtuosum, sed attribuit ei aliquid maius, dum dicimus eam
esse beatitudinem.
9. Deinde cum dicit: videtur autem et Eudoxus etc., inducit ad
idem dictum Eudoxi. Qui in voluptate constituebat primitias bonorum,
ponens scilicet voluptatem esse summum bonum. Et hoc denunciari
existimat, quod cum sit de numero bonorum, non tamen aliquis laudatur
propter voluptatem, eo quod est aliquid melius laudabilibus. Et tale
est Deus et quicquid aliud est per se bonum. Quia ad huiusmodi quae
sunt per se bona etiam alia referuntur, quorum scilicet bonitas
laudatur in hoc quod se aliqualiter habent ad ea quae sunt per se bona.
10. Deinde cum dicit: laus quidem enim etc., manifestat quod
dixerat quantum ad ea quorum est laus. Et dicit quod laus est virtutis
per quam sumus operatores bonorum. Laudatur enim aliquis propter actus
corporis vel animae, ut supra dictum est. Sed considerare ea de
quibus consueverunt homines laudari magis proprie pertinet ad rhetores,
quorum studium insudat circa laudes. Pertinet enim hoc ad
demonstrativum genus causarum, quod est unum de tribus, quae cadunt
sub consideratione rhetoricae ut patet per philosophum in I rhetoricae
et per Tullium in rhetorica sua. Sed quantum ad nos manifeste apparet
ex praedictis; quod felicitas est de numero honorabilium, eo quod est
quoddam bonum perfectum.
11. Deinde cum dicit: videtur autem ita habere etc., probat
propositum ex ratione principii. Illud enim quod est principium et
causa bonorum, ponimus honorabile, quasi quiddam divinum existens.
Nam Deus est primum principium omnis boni. Sed felicitas est
principium omnium bonorum humanorum, quia propter ipsam omnes homines
operantur omnia quae agunt. Finis autem in operabilibus et
appetibilibus habet rationem principii, quia ex fine sumitur ratio
eorum quae sunt ad finem. Unde sequitur quod felicitas sit quoddam
bonum honorabile.
|
|