|
1. Si autem est felicitas et cetera. Postquam philosophus
determinavit de felicitate, hic incipit determinare de virtute. Et
primo praemittit quaedam quae exiguntur ad considerationem virtutis.
Secundo incipit determinare de virtute in principio secundi libri,
ibi, duplici autem virtute existente et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quod ad hanc scientiam pertineat de virtute
considerare. Secundo assumit quaedam quae oportet cognoscere de
partibus animae, ibi: de virtute autem perscrutandum etc.; tertio
secundum divisionem partium animae dividit virtutem, ibi, determinatur
autem virtus et cetera. Primum ostendit dupliciter. Primo quidem
ratione assumpta ex parte felicitatis. Dictum est enim supra, quod
felicitas est operatio quaedam secundum virtutem perfectam. Et sic per
cognitionem virtutis melius poterimus de felicitate considerare. Unde
et in X libro, determinato de omnibus virtutibus complet tractatum de
felicitate. Cum igitur haec scientia principaliter quaerat bonum
humanum quod est felicitas, consequens est quod ad hanc scientiam
pertineat de virtute scrutari.
2. Secundo ibi: videtur autem et secundum veritatem etc., probat
propositum ex propria ratione huius scientiae. Civilis enim scientia
secundum rei veritatem maxime videtur studere et laborare circa
virtutem. Intendit enim cives bonos facere et legibus obedientes,
sicut patet per legislatores Cretensium et Lacedaemoniorum, qui
habebant civilitatem optime ordinatam, vel si qui alii sunt similes
leges ponentes ad faciendum homines virtuosos. Sed consideratio
praesentis scientiae ad politicam pertinet, quia in hac scientia
traduntur principia politicae. Unde manifestum est quod quaestio de
virtute fiet conveniens huic scientiae, secundum id quod in prooemio
elegimus politicam prae omnibus aliis disciplinis, inquirentem ultimum
finem humanorum.
3. Deinde cum dicit: de virtute autem etc., assumit quaedam de
partibus animae necessaria ad cognitionem virtutum. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod necessarium est huiusmodi assumi in hac
scientia. Secundo assumit ea, ibi, dicuntur autem de hac et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod necesse est huic
scientiae quod considerat quaedam de partibus animae. Secundo ostendit
qualiter debeat ea considerare, ibi, contemplandum autem et cetera.
Dicit ergo primo quod, cum nos intendimus perscrutari de virtute,
intelligimus hoc de virtute humana. Dictum est enim supra, quod
quaerimus in hac scientia bonum humanum et felicitatem humanam. Et
ideo si virtutem quaerimus propter felicitatem, necesse est quod
virtutem humanam quaeramus. Virtus autem quae est proprie humana, non
est ea quae est corporis, in qua communicat cum aliis rebus, sed ea
quae est animae, quae est propria sibi. Sed et hoc etiam competit ei
quod supra diximus quod felicitas est operatio animae.
4. Sic ergo se habet politicus ad considerandum de anima cuius
virtutem quaerit, sicut medicus ad considerandum de corpore cuius
sanitatem inquirit. Unde manifestum est quod oportet politicum
aliqualiter cognoscere ea quae pertinent ad animam, sicut medicus qui
curat oculos et totum corpus oportet quod consideret de oculis et de
toto corpore, et tanto magis hoc pertinet ad politicam ut consideret
animam cuius virtutem inquirit, quanto est melior ipsa quam scientia
medicinae, ut ex supradictis patet. Et ideo oportet, quod eius
consideratio sit magis completa. Videmus autem quod excellentes medici
multa tractant circa cognitionem corporis, et non solum circa
medicinales operationes. Unde et politicus debet aliqua considerare de
anima.
5. Deinde cum dicit contemplandum autem etc., ostendit qualiter de
his debeat considerare. Et dicit quod in hac scientia contemplandum
est de anima gratia horum, idest virtutum et actuum hominis, de quibus
est hic principalis intentio. Et ideo intantum considerandum est de
anima, quantum sufficit ad ea quae principaliter quaerimus. Si autem
aliquis vellet plus certificare de anima, quam sufficit ad propositum,
requireret hoc maius opus quam ea quae in proposito quaeruntur. Et ita
est in omnibus aliis quae quaeruntur propter finem, quod eorum
quantitas est assumenda secundum quod competit fini.
6. Deinde cum dicit: dicuntur autem de hac etc., assumit ea quae
sunt hic consideranda de partibus animae. Et primo dividit partes
animae in rationale et irrationale; secundo subdividit irrationale,
ibi: irrationabilis autem etc.; tertio subdividit rationale, ibi:
si autem oportet et hoc et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit divisionem. Secundo dicit praetermittendam quamdam
dubitationem, ibi, haec autem utrum et cetera. Dicit ergo primo,
quod de anima sufficienter quaedam sunt dicta in libro de anima, quem
vocat exteriores sermones, vel quia scripsit librum illum per modum
epistolae ad aliquos longe existentes, libri enim quos scribebat docens
suos auditores vocabantur auditus, sicut liber physicorum dicitur de
physico auditu. Vel melius, exteriores sermones vocantur qui sunt
extra propositam scientiam. His autem quae ibi dicta sunt hic est
utendum; puta quod quaedam pars animae est rationalis, quaedam
irrationalis, ut dicitur in tertio de anima.
7. Deinde cum dicit: haec autem utrum determinata sint etc., movet
quandam dubitationem quam dicit esse in proposito praetermittendam,
scilicet utrum hae duae partes animae, rationale scilicet et
irrationale, sint distincta ab invicem subiecto, loco et situ, sicut
particulae corporis vel cuiuscumque alterius continui divisibilis,
sicut Plato posuit rationale esse in cerebro, concupiscibile in corde
et nutritivum in hepate; vel potius hae duae partes non dividantur
secundum subiectum sed solum secundum rationem, sicut in circumferentia
circuli curvum, idest convexum et concavum non dividuntur subiecto,
sed solum ratione. Et dicit quod quantum pertinet ad propositum non
differt quid horum dicatur. Et ideo praetermittit hanc quaestionem ut
ad propositum non pertinentem.
|
|