|
1. Si itaque est aliquis finis operabilium et cetera. Praemissis
his quae sunt necessaria ad propositum ostendendum, hic accedit
philosophus ad manifestandum propositum, scilicet ad ostendendum ad
quid principaliter respiciat huius scientiae intentio. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit ex praemissis, esse aliquem finem optimum
in rebus humanis. Secundo ostendit, quod necessarium est habere
cognitionem de ipso, ibi, igitur ad vitam et cetera. Tertio ostendit
ad quam scientiam pertineat eius cognitio ibi. Videbitur autem utique
principalissimae et cetera. Circa primum utitur triplici ratione.
Quarum principalis talis est. Quicumque finis est talis quod alia
volumus propter illum et ipsum volumus propter se ipsum et non aliquid
aliud, iste finis non solum est bonus, sed etiam est optimus, et hoc
apparet ex hoc quod semper finis cuius gratia alii fines quaeruntur est
principalior, ut ex supra dictis patet; sed necesse est esse aliquem
talem finem. Ergo in rebus humanis est aliquis finis bonus et
optimus.
2. Minorem probat secunda ratione ducente ad impossibile, quae talis
est. Manifestum est ex praemissis quod unus finis propter alium
desideratur. Aut ergo est devenire ad aliquem finem, qui non
desideratur propter alium, aut non. Si sic, habetur propositum. Si
autem non est invenire aliquem talem finem, consequens est quod omnis
finis desideretur propter alium finem. Et sic oportet procedere in
infinitum. Sed hoc est impossibile, quod procedatur in finibus in
infinitum: ergo necesse est esse aliquem finem qui non sit propter
alium finem desideratus.
3. Quod autem sit impossibile in finibus procedere in infinitum,
probat tertia ratione quae est etiam ducens ad impossibile, hoc modo.
Si procedatur in infinitum in desiderio finium, ut scilicet semper
unus finis desideretur propter alium in infinitum, nunquam erit
devenire ad hoc quod homo consequatur fines desideratos. Sed frustra
et vane aliquis desiderat id quod non potest assequi; ergo desiderium
finis esset frustra et vanum. Sed hoc desiderium est naturale: dictum
enim est supra quod bonum est, quod naturaliter omnia desiderant; ergo
sequetur quod naturale desiderium sit inane et vacuum. Sed hoc est
impossibile. Quia naturale desiderium nihil aliud est quam inclinatio
inhaerens rebus ex ordinatione primi moventis, quae non potest esse
supervacua; ergo impossibile est quod in finibus procedatur in
infinitum.
4. Et sic necesse est esse aliquem ultimum finem propter quem omnia
alia desiderantur et ipse non desideratur propter alia. Et ita necesse
est esse aliquem optimum finem rerum humanarum.
5. Deinde cum dicit: igitur ad vitam etc., ostendit quod huius
finis cognitio, est homini necessaria. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit, quod necessarium est homini cognoscere talem finem.
Secundo ostendit quid de eo cognoscere oporteat, ibi, si autem sic,
tentandum est, et cetera. Concludit ergo primo ex dictis, quod ex
quo est aliquis optimus finis rerum humanarum, cognitio eius, habet
magnum incrementum ad vitam, idest multum auxilium confert ad totam
vitam humanam. Quod quidem apparet tali ratione. Nihil quod in
alterum dirigitur potest homo recte assequi nisi cognoscat illud ad quod
dirigendum est. Et hoc apparet per exemplum sagittatoris, qui directe
emittit sagittam, attendens ad signum ad quod eam dirigit. Sed tota
humana vita oportet quod ordinetur in ultimum et optimum finem humanae
vitae; ergo ad rectitudinem humanae vitae necesse est habere
cognitionem de ultimo et optimo fine humanae vitae. Et huius ratio
est, quia semper ratio eorum quae sunt ad finem, sumenda est ab ipso
fine, ut etiam in secundo physicorum probatur.
6. Deinde cum dicit: si autem sic etc., ostendit quid circa istum
finem sit cognoscendum. Et dicit quod ex quo sic est, quod cognitio
optimi finis necessaria est ad vitam humanam: oportet accipere quis sit
iste optimus finis et ad quam scientiam speculativam vel practicam
pertineat eius consideratio. Per disciplinas enim intelligit scientias
speculativas, per virtutes autem scientias practicas, quia sunt
aliquarum operationum principia. Dicit autem quod tentandum est de his
determinare ad insinuandum difficultatem, quae est in accipiendo
ultimum finem in humana vita sicut et in considerando omnes causas
altissimas. Dicit autem quod oportet illud accipere figuraliter, id
est verisimiliter, quia talis modus accipiendi convenit rebus humanis,
ut infra dicetur. Horum autem duorum, primum quidem pertinet ad
tractatum huius scientiae, quia talis consideratio est circa rem de qua
haec scientia considerat. Sed secundum pertinet ad prooemium: in quo
manifestatur intentio huius doctrinae.
7. Et ideo statim consequenter cum dicit: videbitur autem utique
etc., ostendit ad quam scientiam pertineat huius finis consideratio.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ad propositum
ostendendum. Secundo probat quiddam quod supposuerat, ibi: quas enim
esse est debitum et cetera. Primo ergo ponit rationem ad propositum,
quae talis est. Optimus finis pertinet ad principalissimam scientiam,
et maxime architectonicam. Et hoc patet ex his, quae supra praemissa
sunt. Dictum est enim quod sub scientia vel arte quae est de fine
continentur illae quae sunt circa ea quae sunt ad finem. Et sic
oportet quod ultimus finis pertineat ad scientiam principalissimam,
tamquam de principalissimo fine existentem, et maxime architectonicae,
tamquam praecipienti aliis quid oporteat facere. Sed civilis scientia
videtur esse talis, scilicet principalissima, et maxime
architectonica. Ergo ad eam pertinet considerare optimum finem.
8. Deinde cum dicit: quas enim esse etc., probat quod
supposuerat; scilicet quod civilis sit talis. Et primo probat quod
sit maxime architectonica. Secundo quod sit principalissima, ibi: si
enim et idem est uni et cetera. Circa primum duo facit. Primo
attribuit politicae, sive civili, ea quae pertinent ad scientiam
architectonicam. Secundo ex his concludit propositum, ibi, utente
autem hac et cetera. Duo autem pertinent ad scientiam
architectonicam, quorum unum est, quod ipsa praecipit scientiae vel
arti quae est sub ipsa quid debeat operari, sicut equestris praecipit
frenifactivae. Aliud autem est, quod utitur ea ad suum finem.
Primum autem horum convenit politicae, vel civili, tam respectu
speculativarum scientiarum, quam respectu practicarum; aliter tamen et
aliter. Nam practicae scientiae praecipit politica, et quantum ad
usum eius ut scilicet operetur vel non operetur, et quantum ad
determinationem actus. Praecipit enim fabro non solum quod utatur sua
arte, sed etiam quod sic utatur, tales cultellos faciens. Utrumque
enim est ordinatum ad finem humanae vitae.
9. Sed scientiae speculativae praecipit civilis solum quantum ad
usum, non autem quantum ad determinationem operis; ordinat enim
politica, quod aliqui doceant vel addiscant geometriam. Huiusmodi
enim actus inquantum sunt voluntarii pertinent ad materiam moralem et
sunt ordinabiles ad finem humanae vitae. Non autem praecipit politicus
geometrae quid de triangulo concludat, hoc enim non subiacet humanae
voluntati, nec est ordinabile humanae vitae, sed dependet ex ipsa
rerum ratione. Et ideo dicit, quod politica praeordinat quas
disciplinarum debitum est esse in civitatibus, scilicet tam practicarum
quam speculativarum, et quis quam debeat addiscere, et usque ad quod
tempus.
10. Alia autem proprietas scientiae architectonicae, scilicet uti
inferioribus scientiis, pertinet ad politicam, solum respectu
practicarum scientiarum; unde subdit quod pretiosissimas, idest
nobilissimas virtutum idest artium operativarum videmus esse sub
politica, scilicet militarem, et oeconomicam et rhetoricam, quibus
omnibus utitur politica ad suum finem, scilicet ad bonum commune
civitatis.
11. Deinde cum dicit: utente autem hac etc., ex praemissis duobus
concludit propositum. Et dicit quod, cum politica, quae practica
est, utatur reliquis practicis disciplinis, sicut secundo dictum est,
et cum ipsa legemponat quid oporteat operari et a quibus abstinere, ut
primo dictum est, consequens est quod finis huius tamquam
architectonicae complectitur, idest sub se continet fines aliarum
scientiarum practicarum. Unde concludit quod hic, scilicet finis
politicae, est humanum bonum, id est optimum in rebus humanis.
12. Deinde cum dicit: si enim et idem est etc., ostendit quod
politica sit principalissima, ex ipsa ratione proprii finis.
Manifestum est enim quod unaquaeque causa tanto potior est quanto ad
plura effectus eius se extendit. Unde et bonum, quod habet rationem
causae finalis, tanto potius est quanto ad plura se extendit. Et
ideo, si idem est bonum uni homini et toti civitati: multo videtur
maius et perfectius suscipere, id est procurare, et salvare, id est
conservare, illud quod est bonum totius civitatis, quam id quod est
bonum unius hominis. Pertinet quidem enim ad amorem qui debet esse
inter homines quod homo quaerat et conservet bonum etiam uni soli
homini, sed multo melius est et divinius quod hoc exhibeatur toti genti
et civitatibus. Vel aliter: amabile quidem est quod hoc exhibeatur
uni soli civitati, sed multo divinius est, quod hoc exhibeatur toti
genti, in qua multae civitates continentur. Dicit autem hoc esse
divinius, eo quod magis pertinet ad Dei similitudinem, qui est
universalis causa omnium bonorum. Hoc autem bonum, scilicet quod est
commune uni vel civitatibus pluribus, intendit methodus quaedam, id
est ars, quae vocatur civilis. Unde ad ipsam maxime pertinet
considerare ultimum finem humanae vitae: tamquam ad principalissimam.
13. Sciendum est autem, quod politicam dicit esse
principalissimam, non simpliciter, sed in genere activarum
scientiarum, quae sunt circa res humanas, quarum ultimum finem
politica considerat. Nam ultimum finem totius universi considerat
scientia divina, quae est respectu omnium principalissima. Dicit
autem ad politicam pertinere considerationem ultimi finis humanae
vitae; de quo tamen in hoc libro determinat, quia doctrina huius libri
continet prima elementa scientiae politicae.
|
|