|
1. Irrationabilis autem et cetera. Postquam philosophus divisit
partes animae per rationale et irrationale, hic subdividit partem
irrationalem. Et primo ponit unum membrum divisionis. Secundo ponit
aliud, ibi, videtur utique et alia quaedam et cetera. Circa primum
duo facit: primo proponit quandam partem animae irrationalem. Secundo
ostendit quod illa pars animae non est proprie humana, ibi: haec
quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod inter irrationales
partes animae una est, quae assimilatur animae plantarum, quae est
communis omnibus viventibus hic inferius. Et huiusmodi pars est illa
quae est causa nutrimenti et augmenti in hominibus. Et talis pars
animae ponitur in omnibus quae nutriuntur, non solum in animalibus,
sed in plantis; in animalibus autem invenitur non solum iam natis, sed
etiam antequam nascantur, idest in embryonibus, qui manifeste
nutriuntur et crescunt.
2. Similiter etiam invenitur haec pars animae in animalibus non solum
perfectis, idest habentibus omnes sensus et motis motu progressivo,
sed etiam in animalibus imperfectis, quae habent solum sensum tactus et
manent immobilia in eodem loco, sicut sunt conchilia. Manifestum est
enim quod omnia praedicta vivunt, et habent aliquam partem animae.
Rationabilius autem in eis omnibus ponitur haec pars animae quam
quaevis alia, quia opera huius partis manifestius in eis apparent.
3. Deinde cum dicit: haec quidem igitur etc., ostendit quod
praedicta pars animae non est humana. Et primo concludit hoc ex
praedictis. Humanum enim dicimus, quod est proprium homini. Si ergo
haec pars animae maxime est communis, consequens est quod non sit
humana.
4. Secundo ibi: videtur enim etc., addit manifestationem ex quodam
evidenti signo. Haec enim pars animae efficacissime invenitur operari
in somnis: recurrente enim calore naturali ad interiora, dum animal
dormit, digestio melius celebratur. Id autem quod est proprium
hominis, secundum quod homo dicitur bonus vel malus, non multum
operatur in somno. Nec secundum somnum manifestatur quis sit bonus vel
malus. Unde proverbialiter dicunt, quod felices non differunt a
miseris secundum somnum, qui est dimidium vitae, quia scilicet in
somno ligatur iudicium rationis et soporantur exteriores sensus,
operatur autem phantasia et vis nutritiva.
5. Hoc autem contingit rationabiliter, scilicet quod secundum somnum
non differat bonus et malus, felix et miser. Quia in somno quiescit a
sua operatione illa pars animae secundum quam homo dicitur bonus et
malus. Contingit tamen per accidens quod bonus et malus in somno
differunt non propter differentiam eorum quae sit in dormiendo, sed
propter differentiam quae fuit in vigilando, in quantum scilicet quidam
motus vigilantium paulatim pertranseunt ad dormientes, prout scilicet
ea quae homo vidit vel audivit vel cogitavit vigilando occurrunt
phantasiae dormientis. Et per hunc modum in dormiendo fiunt meliora
phantasmata virtuosorum, qui circa honesta se occupant in vigilando,
quam quorumlibet aliorum qui vanis et inhonestis vigilantes se
occupant. Et de his sufficiat quod dictum est. Relinquitur autem ex
praemissis, quod pars animae nutritiva non est nata esse particeps
humanae virtutis.
6. Deinde cum dicit: videtur utique etc., ponit aliud membrum
divisionis. Et primo proponit quod intendit. Secundo probat
propositum, ibi incontinentis enim et cetera. Dicit ergo primo quod
praeter nutritivam partem animae, videtur esse quaedam alia pars
animae, irrationalis quidem sicut et nutritiva, sed aliqualiter
participans rationem; in quo differt a nutritiva, quae omnino est
expers humanae virtutis, ut dictum est.
7. Deinde cum dicit incontinentis enim etc., probat propositum.
Et primo quod sit quaedam alia pars animae irrationalis; secundo quod
participet rationem, ibi, ratione autem et hoc videtur, et cetera.
Primum autem probat ratione sumpta ex parte continentis et
incontinentis, in quibus laudamus partem animae quae habet rationem,
eo quod ratio eorum recte deliberat et ad optima inducit quasi
deprecando vel persuadendo: uterque enim horum eligit abstinere ab
illicitis voluptatibus. Sed in utroque eorum videtur esse aliquid
naturaliter eis inditum praeter rationem, quod contrariatur rationi et
obviat ei, idest impedit ipsam in executione suae electionis, unde
patet quod est quiddam irrationale, cum sit rationi contrarium. Et
hoc est appetitus sensitivus, qui appetit id quod est delectabile
sensui, quod interdum contrariatur ei quod ratio iudicat esse bonum
simpliciter. Hoc autem in eo qui est continens vincitur a ratione,
nam continens habet quidem concupiscentias pravas, sed ratio eas non
sequitur. In incontinente autem vincit rationem, quae deducitur a
concupiscentiis pravis.
8. Et ideo subdit exemplum, quod sicut quando corporis membra sunt
dissoluta, quia scilicet non possunt omnino contineri a virtute
corporis regitiva, sicut accidit in paraliticis et ebriis, qui
moventur in partem sinistram, quando homines eligunt moveri in
dextram; ita etiam firmiter verum est ex parte animae in
incontinentibus quod moventur ad contraria eorum quae ratio eligit.
Sed hoc non ita apparet in partibus animae, sicut in partibus
corporis. Quia in partibus corporis manifeste videmus quando aliquid
inordinate movetur, sed in partibus animae non ita manifeste hoc
videmus. Nihilominus tamen existimandum est, quod aliquid sit in
homine quod contrariatur et obviat rationi. Sed qualiter hoc sit
alterum a ratione, utrum scilicet subiecto vel solum ratione, hoc non
differt ad propositum.
9. Deinde cum dicit: ratione autem et hoc etc., ostendit
secundum, scilicet quod huiusmodi irrationale participat rationem. Et
primo manifestat hoc ex his quae intra hominem aguntur. Secundo ex his
quae aguntur extra hominem, ibi, quoniam autem suadetur et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod hoc irrationale
participat rationem. Secundo quasi concludit differentiam huius
irrationalis partis ad eam quae supra posita est, ibi: videtur utique
et irrationabile duplex et cetera. Dicit ergo primo quod hoc
irrationale de quo nunc dictum est, videtur aliqualiter participare
ratione, sicut supra dictum est. Et hoc manifestum est in homine
continente, cuius appetitus sensitivus obedit rationi. Quamvis enim
habeat concupiscentias pravas, non tamen secundum eas operatur, sed
secundum rationem. Et multo amplius subiicitur huiusmodi pars animae
rationi in homine sobrio idest temperato, qui ita habet appetitum
sensitivum edomitum per rationem, quod non sunt in eo concupiscentiae
pravae vehementes. Et eadem ratio est de forti et de quolibet habente
habitum virtutis moralis. Quia in talibus fere omnia consonant
rationi; idest non solum exteriores actus, sed etiam interiores
concupiscentiae.
10. Deinde cum dicit: videtur utique etc., concludit ex
praemissis differentiam utriusque irrationalis. Et dicit, quod
videtur, secundum praemissa duplex esse irrationale. Nam nutritivum,
quod invenitur, in plantis, in nullo communicat cum ratione. Non
enim obedit imperio rationis. Sed vis concupiscibilis et omnis vis
appetitiva, sicut irascibilis et voluntas, participant aliqualiter
ratione, secundum quod exaudiunt rationem monentem et oboediunt ei ut
imperanti. Et ita rationem dicimus se habere in loco patris imperantis
et amicorum admonentium, et non se habet per modum speculantis tantum,
sicut ratio mathematicorum. Tali enim ratione haec pars animae
irrationalis in nullo participat.
11. Deinde cum dicit: quoniam autem suadetur etc., ostendit quod
hoc irrationale participet ratione per ea quae exterius aguntur.
Significat enim hoc, ut ipse dicit, et suasio quae est ab amicis, et
increpatio quae est a maioribus, et deprecatio quae est a minoribus,
ad hoc quod homo suas concupiscentias non sequatur. Haec autem omnia
frustra essent nisi huiusmodi pars animae irrationalis participare
possit ratione. Et ex hoc apparet, quod ratio non subditur motibus
passionum appetitus sensitivi, sed potest eos reprimere. Et ideo non
subditur motibus caelestium corporum, ex quibus per immutationem
corporis humani potest fieri aliqua immutatio circa appetitum animae
sensitivum. Cum enim intellectus vel ratio non sit potentia alicuius
organi corporalis, non subicitur directe actioni alicuius virtutis
corporeae; et eadem ratione nec voluntas, quae est in ratione, ut
dicitur in tertio de anima.
12. Deinde cum dicit: si autem oportet et hoc etc., subdividit
alium membrum divisionis primae, scilicet rationalem animae partem.
Et dicit, quod si oportet dicere illam partem animae, quae participat
ratione esse aliqualiter rationale, duplex erit rationale: unum quidem
sicut principaliter et in seipso rationem habens, quod est
essentialiter rationale. Aliud autem est, quod est natum obedire
rationi, sicut et patri, et hoc dicimus rationale per
participationem. Et secundum hoc, unum membrum continetur et sub
rationali et irrationali. Est enim aliquid irrationale tantum, sicut
pars animae nutritiva. Quaedam vero est rationalis tantum, sicut ipse
intellectus et ratio; quaedam vero est secundum se quidem
irrationalis, participative autem rationalis.
13. Deinde cum dicit determinatur autem virtus etc., dividit
virtutem secundum praedictam differentiam potentiarum animae. Et dicit
quod virtus determinatur, idest dividitur, secundum praedictam
differentiam partium animae. Cum enim virtus humana sit per quam bene
perficitur opus hominis quod est secundum rationem, necesse est quod
virtus humana sit in aliquo rationali; unde, cum rationale sit
duplex, scilicet per essentiam et per participationem, consequens est
quod sit duplex humana virtus. Quarum quaedam sit in eo quod est
rationale per seipsum, quae vocatur intellectualis; quaedam vero est
in eo quod est rationale per participationem, idest in appetitiva
animae parte, et haec vocatur moralis. Et ideo dicit quod virtutum
quasdam dicimus esse intellectuales, quasdam vero morales. Sapientia
enim et intellectus et prudentia dicuntur esse intellectuales virtutes,
sed liberalitas et sobrietas morales.
14. Et hoc probat per laudes humanas: quia cum volumus aliquem de
moribus suis laudare, non dicimus quod sit sapiens et intelligens, sed
quod sit sobrius et mitis. Nec solum laudamus aliquem de moribus, sed
etiam laudamus aliquem propter habitum sapientiae. Habitus autem
laudabiles dicuntur virtutes. Praeter ergo virtutes morales, sunt
aliquae intellectuales, sicut sapientia et intellectus et aliquae
huiusmodi. Et sic terminatur primus liber.
|
|