|
1. Dicetur autem utique sufficienter et cetera. Postquam
philosophus ostendit quid sit bonum, quod principaliter intenditur in
hac scientia, hic determinat modum huic scientiae convenientem. Et
primo ex parte doctoris; secundo ex parte auditoris, ibi: eodem
utique modo et cetera. Circa primum ponit talem rationem. Modus
manifestandi veritatem in qualibet scientia, debet esse conveniens ei
quod subiicitur sicut materia in illa scientia. Quod quidem manifestat
ex hoc, quod certitudo non potest inveniri, nec est requirenda
similiter in omnibus sermonibus, quibus de aliqua re ratiocinamur.
Sicut etiam neque in conditis, id est his quae fiunt per artem, non
est similis modus operandi in omnibus; sed unusquisque artifex operatur
ex materia, secundum modum ei convenientem aliter quidem ex cera aliter
ex luto, aliter ex ferro. Materia autem moralis talis est, quod non
est ei conveniens perfecta certitudo. Et hoc manifestat per duo genera
rerum quae videntur ad materiam moralem pertinere.
2. Primo namque et principaliter ad materiam moralem pertinent opera
virtuosa, quae vocat hic iusta, de quibus principaliter intendit
civilis scientia. Circa quae non habetur certa sententia hominum, sed
magna differentia est in hoc quod homines de his iudicant. Et in hoc
multiplex error contingit. Nam quaedam sunt quae a quibusdam
reputantur iusta et honesta, a quibusdam autem iniusta et inhonesta,
secundum differentiam temporum et locorum et personarum. Aliquid enim
reputatur vitiosum uno tempore aut in una regione, quod in alio tempore
aut in alia regione non reputatur vitiosum. Et ex ista differentia
contingit quosdam opinari quod nihil esset naturaliter iustum vel
honestum, sed solum secundum legispositionem; de qua quidem opinione
ipse plenius aget in V huius.
3. Secundo autem ad materiam moralem pertinent bona exteriora,
quibus homo utitur ad finem, et circa ista etiam bona contingit
invenire praedictum errorem, quia non semper eodem modo se habent in
omnibus. Quidam enim per ea iuvantur, quibusdam vero ex ipsis
proveniunt detrimenta. Multi enim homines occasione suarum divitiarum
perierunt, utpote a latronibus interfecti. Quidam vero occasione suae
fortitudinis corporalis, ex cuius fiducia incaute se periculis
exposuerunt. Et sic manifestum est, quod materia moralis est varia et
deformis, non habens omnimodam certitudinem.
4. Et quia secundum artem demonstrativae scientiae, oportet
principia esse conformia conclusionibus, amabile est et optabile, de
talibus, idest tam variabilibus, tractatum facientes, et ex similibus
procedentes ostendere veritatem, primo quidem grosse idest applicando
universalia principia et simplicia ad singularia et composita, in
quibus est actus. Necessarium est enim in qualibet operativa scientia
ut procedatur modo compositivo, e contrario autem in scientia
speculativa necesse est ut procedatur modo resolutivo, resolvendo
composita in principia simplicia. Deinde oportet ostendere veritatem
figuraliter, idest verisimiliter; et hoc est procedere ex propriis
principiis huius scientiae. Nam scientia moralis est de actibus
voluntariis: voluntatis autem motivum est, non solum bonum, sed
apparens bonum. Tertio oportet ut cum dicturi simus de his quae ut
frequentius accidunt, idest de actibus voluntariis, quos voluntas non
ex necessitate producit, sed forte inclinata magis ad unum quam ad
aliud, ut etiam ex talibus procedamus, ut principia sint
conclusionibus conformia.
5. Deinde cum dicit: eodem utique modo etc., ostendit quod
auditorem oportet acceptare in moralibus praedictum modum determinandi.
Et dicit, quod debitum est, quod unusquisque recipiat unumquodque
(eorum) quae sibi ab alio dicuntur eodem modo, id est secundum quod
convenit materiae. Quia ad hominem disciplinatum, idest bene
instructum, pertinet, ut tantum certitudinem quaerat in unaquaque
materia, quantum natura rei patitur. Non enim potest esse tanta
certitudo in materia variabili et contingenti, sicut in materia
necessaria, semper eodem modo se habente. Et ideo auditor bene
disciplinatus nec debet maiorem certitudinem requirere, nec minori esse
contentus, quam sit conveniens rei de qua agitur. Propinquum enim
peccatum esse videtur, si aliquis auditor acceptet aliquem mathematicum
persuasionibus rhetoricis utentem, et si expetat a rhetorico
demonstrationes certas, quales debet proferre mathematicus. Utrumque
enim contingit ex hoc, quod non consideratur modus materiae
conveniens. Nam mathematica est circa materiam, in qua invenitur
omnimoda certitudo. Rhetorica autem negotiatur circa materiam
civilem, in qua multiplex variatio accidit.
6. Deinde cum dicit unusquisque autem iudicat bene etc., ostendit
qualis debeat esse auditor huius scientiae. Et primo ostendit quis sit
insufficiens auditor. Secundo quis sit inutilis, ibi, amplius autem
passionum et cetera. Tertio ostendit quis sit auditor conveniens,
ibi, secundum rationem autem et cetera. Circa primum duo facit.
Primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum
ostendendum. Et dicit, quod unusquisque non potest habere bonum
iudicium nisi de his quae cognoscit. Et sic ille qui est instructus
circa unum quodlibet genus bene potest iudicare de his quae pertinent ad
illud genus. Sed ille qui est bene instructus circa omnia, potest
simpliciter bene iudicare de omnibus.
7. Secundo ibi: idcirco politicae etc., concludit propositum,
scilicet quod iuvenis non est conveniens auditor politicae et totius
moralis scientiae, quae sub politica comprehenditur; quia sicut dictum
est, nullus potest bene iudicare nisi ea quae novit. Omnis autem
auditor oportet quod bene iudicet de his quae audit, ut scilicet bene
dicta recipiat, non autem ea quae male dicuntur. Ergo oportet, quod
nullus sit auditor conveniens nisi habeat aliquam notitiam eorum quae
debet audire. Sed iuvenis non habet notitiam eorum quae pertinent ad
scientiam moralem, quae maxime cognoscuntur per experientiam. Iuvenis
autem est inexpertus operationum humanae vitae propter temporis
brevitatem, et tamen rationes moralis scientiae procedunt ex his quae
pertinent ad actus humanae vitae, et etiam sunt de his; sicut si
dicatur quod liberalis minora sibi reservat, et maiora aliis tribuit,
hoc iuvenis propter inexperientiam forte non iudicabit esse verum, et
idem est in aliis civilibus. Unde manifestum est, quod iuvenis non
est conveniens auditor politicae.
8. Deinde cum dicit: amplius autem passionum etc., ostendit quis
sit inutilis auditor huius scientiae. Ubi considerandum est, quod
scientia moralis docet homines sequi rationem, et discedere ab his in
quae passiones animae inclinant, quae sunt concupiscentia, ira et
similia. In quae quidem aliqui tendunt dupliciter. Uno modo ex
electione: puta cum aliquis hoc proponit, ut concupiscentiae suae
satisfaciat. Et hos vocat sectatores passionum; alio modo cum aliquis
proponit quidem a noxiis delectationibus abstinere, vincitur tamen
interdum impetu passionis, ut contra suum propositum, impetum
passionis sequatur. Et talis vocatur incontinens.
9. Dicit ergo, quod ille qui est sectator passionum, inaniter,
idest sine aliqua efficacia audiet hanc scientiam, et inutiliter,
idest absque consecutione debiti finis. Finis enim huius scientiae non
est sola cognitio, ad quam forte pervenire possent passionum
sectatores. Sed finis huius scientiae est actus humanus, sicut et
omnium scientiarum practicarum. Ad actus autem virtuosos non
perveniunt, qui passiones sectantur. Et sic nihil differt quantum ad
hoc quod arceantur ab auditu huius scientiae iuvenis aetate vel iuvenis
moribus, scilicet passionum sectator, quia, sicut iuvenis aetate
deficit a fine huius scientiae, qui est cognitio, ita ille qui est
iuvenis moribus deficit a fine, qui est actio: non enim est defectus
eius propter tempus, sed propter hoc quod vivit secundum passiones, et
sequitur singula, ad quae passiones inclinant. Talibus autem fit
inutilis cognitio huius scientiae; sicut etiam incontinentibus, qui
non sequuntur scientiam, quam de moralibus habent.
10. Deinde cum dicit: secundum rationem autem etc., ostendit quis
sit conveniens auditor huius scientiae. Et dicit, quod multum est
utile scire de moralibus illis, qui secundum ordinem rationis implent
omnia sua desideria et exterius operantur.
11. Ultimo autem epilogat ea quae dicta sunt in hoc prooemio,
dicens quod tanta sint dicta prooemialiter de auditore, quod fuit
ultimum; et quis sit modus demonstrandi, quod fuit medium; et quid
proponimus, idest quid sit illud, de quo ista scientia principaliter
intendit.
|
|