|
1. Dicamus ergo resumentes et cetera. Praemisso prooemio, hic
Aristotiles accedit ad tractatum huius scientiae. Et dividitur in
partes tres. In prima determinat de felicitate, quae est summum inter
humana bona perducens ad hoc considerationem felicitatis quod est
operatio secundum virtutem. In secunda parte determinat de
virtutibus, ibi, si autem est felicitas operatio quaedam secundum
virtutem et cetera. In tertia complet suum tractatum de felicitate,
ostendens qualis et quae virtutis operatio sit felicitas. Et hoc in
decimo libro, ibi: post haec autem de delectatione et cetera. Circa
primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur
propositum, ibi: nomine quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo
resumendo quod supradictum est, quod cum omnis cognitio et electio
desideret aliquod bonum, idest ordinetur ad aliquod bonum desideratum
sicut in finem, dicendum est, quid sit illud bonum, ad quod ordinatur
civilis scientia; quod scilicet est summum omnium operatorum, idest
inter omnia ad quae opere humano perveniri potest. Haec enim duo supra
dictum est oportere considerari de ultimo fine humanorum bonorum:
scilicet quid sit, quod hic proponitur considerandum; et ad quam
scientiam pertineat, quod supra in prooemio tractatum est.
2. Deinde cum dicit: nomine quidem igitur etc., determinat de
felicitate. Et circa hoc duo facit. Primo prosequitur opiniones
aliorum de felicitate. Secundo determinat de ipsa secundum propriam
sententiam, ibi, rursus autem redeamus ad quaesitum bonum et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit opiniones aliorum de felicitate.
Secundo inquirit de eis, ibi, nos autem dicamus unde discessimus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit opiniones de ultimo fine
humanorum. Secundo determinat qualiter de huiusmodi opinionibus sit
inquirendum, ibi, omnes quidem igitur perscrutari et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit in quo omnes conveniant. Secundo in
quo differant, ibi, de felicitate autem, quae est et cetera.
3. Ponit ergo primo duo, in quibus omnes conveniunt secundum ultimum
finem. Primo quidem in nomine, quia tam multi, id est populares,
quam etiam excellentes, id est sapientes, nominant summum humanorum
bonorum felicitatem. Secundo quantum ad quamdam communem nominis
rationem; quia omnes existimant bene vivere et bene operari (idem esse
ei) quod est esse felicem.
4. Deinde cum dicit: de felicitate autem etc., ostendit in quo
differunt opiniones hominum circa felicitatem. Et dicit quod de
felicitate quid sit in speciali alterantur, idest diversificantur
homines. Et hoc triplici differentia. Quarum prima accipitur
secundum quod multitudo popularium non similiter in hoc sentit cum
sapientibus. Nam populares existimant felicitatem esse aliquid eorum
quae sunt in aperto et manifesto, ut sunt illa quae in sensibilibus
considerantur, quae sola manifesta sunt multitudini, et adeo aperta,
quod non indigent expositione reserante, sicut sunt voluptas, divitiae
et honor et alia huiusmodi. Quid autem sapientes super hoc sentiant,
ultimo ponet.
5. Secunda autem differentia est popularium adinvicem. Quorum alii
aliud sensibile bonum aestimant esse felicitatem, sicut avari
divitias, intemperati voluptates, ambitiosi honores.
6. Tertia autem differentia est eiusdem ad seipsum. Est enim
conditio ultimi finis, ut sit maxime desideratum. Unde illud quod
maxime desiderat homo aestimat esse felicitatem, indigentia autem
alicuius boni auget eius desiderium. Unde aeger, qui indiget
sanitate, iudicat ipsam summum bonum. Et pari ratione mendicus
divitias. Et similiter illi, qui recognoscunt suam ignorantiam,
admirantur quasi felices eos qui possunt dicere aliquid magnum, et quod
eorum intellectum excedat. Et omnia ista pertinent ad opiniones
multitudinis.
7. Sed quidam sapientes, scilicet Platonici, praeter haec diversa
bona sensibilia, aestimaverunt esse unum bonum quod est secundum
seipsum, idest quod est ipsa essentia bonitatis separata, sicut et
formam separatam hominis dicebant per se hominem, et quod omnibus bonis
est causa quod sint bona, inquantum scilicet participant illud summum
bonum.
8. Deinde cum dicit: omnes quidem igitur etc., ostendit qualiter
oporteat inquirere de praedictis opinionibus. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit de quibus harum opinionum oportet inquirere.
Secundo quo ordine, ibi, non lateat autem nos et cetera. Tertio
qualiter oporteat auditorem dispositum esse, ad hoc quod bene capiat ea
quae dicentur, ibi, propter quod oportet consuetudinibus et cetera.
Dicit ergo primo, quod perscrutari omnes opiniones quas aliqui habent
de felicitate esset aliquid magis vanum, quam deceat philosophum; quia
quaedam sunt omnino irrationabiles, sed sufficit illas opiniones maxime
perscrutari, quae in superficie habent aliquam rationem, vel propter
apparentiam aliquam, vel saltem propter opinionem multorum hoc
existimantium.
9. Deinde cum dicit: non lateat autem nos etc., ostendit quo
ordine ratiocinandum sit de huiusmodi opinionibus, et simpliciter in
tota materia morali. Et assignat differentiam in processu
ratiocinandi. Quia quaedam rationes sunt, quae procedunt a
principiis, id est a causis in effectus: sicut demonstrationes propter
quid. Quaedam autem e converso ab effectibus ad causas sive
principia, quae non demonstrant propter quid, sed solum quia ita est.
Et hoc etiam Plato prius distinxit, inquirens utrum oporteat
procedere a principiis vel ad principia. Et ponit exemplum de cursu
stadiorum. Erant enim quidam athlothetae, idest propositi athletis
currentibus in stadio, qui quidem athlothetae stabant in principio
stadiorum. Quandoque igitur athletae incipiebant currere ab
athlothetis et procedebant usque ad terminum, quandoque autem e
converso. Et sic etiam est duplex ordo in processu rationis, ut
dictum est.
10. Et ut accipiatur quo ordine oporteat procedere in qualibet
materia, considerandum est quod semper oportet incipere a magis
cognitis, quia per notiora devenimus ad ignota. Sunt autem aliqua
notiora dupliciter. Quaedam quidem quoad nos, sicut composita et
sensibilia, quaedam simpliciter et quoad naturam, scilicet simplicia
et intelligibilia. Et quia nobis ratiocinando notitiam acquirimus,
oportet quod procedamus ab his quae sunt magis nota nobis; et si quidem
eadem sint nobis magis nota et simpliciter, tunc ratio procedit a
principiis, sicut in mathematicis. Si autem sint alia magis nota
simpliciter et alia quoad nos, tunc oportet e converso procedere,
sicut in naturalibus et moralibus.
11. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit qualiter
oportet esse dispositum talium auditorem. Et dicit, quod quia in
moralibus oportet incipere ab his quae sunt magis nota quoad nos, id
est a quibusdam effectibus consideratis circa actus humanos, oportet
illum, qui sufficiens auditor vult esse moralis scientiae quod sit bene
manuductus et exercitatus in consuetudinibus humanae vitae, idest de
bonis exterioribus et iustis, idest de operibus virtutum, et
universaliter de omnibus civilibus, sicut sunt leges et ordines
politiarum et si qua alia sunt huiusmodi. Quia oportet in moralibus
accipere, ut principium, quia ita est. Quod quidem accipitur per
experientiam et consuetudinem; puta quod concupiscentiae per
abstinentiam superantur.
12. Et si hoc sit manifestum alicui, non multum necessarium est ei
ad operandum cognoscere propter quid, sicut et medico sufficit ad
sanandum scire quod haec herba curat talem aegritudinem. Cognoscere
autem propter quid requiritur ad sciendum, quod principaliter
intenditur in scientiis speculativis. Talis autem, qui scilicet est
expertus in rebus humanis, vel per seipsum habet principia
operabilium, quasi per se ea considerans, vel de facili suscipit ea ab
alio. Ille vero cui neutrum horum convenit, audiat sententiam
Hesiodi poetae qui dixit quod iste est optimus qui scilicet potest per
seipsum intelligere. Et ille etiam est bonus qui bene recipit quae ab
alio dicuntur. Ille autem, qui neque per seipsum potest intelligere,
neque alium audiens potest in animo reponere, est inutilis, quantum
scilicet ad acquisitionem scientiae.
|
|