|
1. Nos autem dicamus unde discessimus et cetera. Postquam
philosophus recitavit opiniones aliorum diversas de felicitate, hic
inquirit veritatem de praedictis opinionibus. Et primo inquirit de
opinione loquentium de felicitate moraliter, qui scilicet ponebant in
aliquo bonorum huius vitae felicitatem. Secundo inquirit de opinione
loquentium de felicitate non moraliter, ponentium scilicet felicitatem
in quodam bono separato, ibi, quod autem universale et cetera. Circa
primum duo facit: primo proponit id quod est commune omnibus huiusmodi
opinionibus; secundo inquirit de diversitate opinionum. Quia ergo
videbatur philosophus digressionem fecisse a principali proposito, dum
modum procedendi determinavit, redit ad principale propositum, unde
discesserat, id est ad opiniones de felicitate. Et dicit, quod non
irrationabiliter aliqui videntur existimare quod finale bonum quod
felicitas dicitur sit aliquid ex his quae pertinent ad hanc vitam,
scilicet humanam. Est enim finis omnium operum vitae. Ea vero quae
sunt ad finem proportionantur fini; unde probabile est quod felicitas
sit aliquid de numero bonorum pertinentium ad hanc vitam. Sed de hoc
infra dicetur quid verum sit.
2. Deinde cum dicit: multi quidem et gravissimi etc., inquirit
veritatem circa ea in quibus diversificantur. Et circa hoc duo facit.
Primo inquirit de opinionibus, quae magis videntur accedere ad
veritatem. In secunda de opinione recedente magis a veritate, ibi,
pecuniosus autem violentus quis et cetera. Circa primum tria facit.
Primo inquirit de opinione ponente felicitatem in his quae pertinent ad
vitam voluptuosam; in secunda de opinionibus ponentium felicitatem in
his quae pertinent ad vitam civilem, ibi, qui autem excellentes et
operativi et cetera. In tertia facit mentionem de vita contemplativa,
ibi, tertia autem est et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit opinionem. Secundo ex incidenti distinguit vitas, ibi, tres
enim sunt et cetera. Tertio inquirit de veritate propositae
opinionis, ibi: multi quidem igitur et cetera.
3. Dicit ergo primo, quod inter bona huius vitae, quidam eligunt
voluptatem, in ea felicitatem ponentes. Et hi quidem sunt non solum
multi, idest populares homines, qui fere omnes ad voluptates
declinant; sed etiam quidam qui sunt gravissimi, vel propter
auctoritatem scientiae et doctrinae, vel etiam propter vitae
honestatem. Nam etiam Epicuri, qui voluptatem summum bonum
aestimabant, diligenter colebant virtutes, sed tamen propter
voluptatem, ne scilicet per contraria vitia eorum voluptas
impediretur. Gula enim per immoderantiam cibi corporis dolores
generat, propter furtum aliquis carceri mancipatur. Et ita diversa
vitia diversimode voluptatem impediunt. Et quia ultimus finis est
maxime diligibilis, ideo illi qui ponunt voluptatem summum bonum,
maxime diligunt vitam voluptuosam.
4. Deinde cum dicit: tres enim sunt maxime etc., distinguit
triplicem vitam: scilicet voluptuosam quae nunc dicta est, et civilem
et contemplativam, et has dicit esse maxime excellentes. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod sicut infra in IX dicetur, unusquisque
id ad quod maxime afficitur reputat vitam suam, sicut philosophus
philosophari, venator venari, et sic de aliis. Et quia homo maxime
afficitur ad ultimum finem, necesse est, quod vitae diversificentur
secundum diversitatem ultimi finis. Finis autem habet rationem boni.
Bonum autem in tria dividitur, scilicet in utile, delectabile et
honestum. Quorum duo, scilicet delectabile et honestum, habent
rationem finis, quia utrumque est appetibile propter seipsum.
Honestum autem dicitur, quod est bonum secundum rationem, quod quidem
habet aliquam delectationem annexam. Unde delectabile, quod contra
honestum dividitur, est delectabile secundum sensum. Ratio autem est
et speculativa et practica.
5. Vita igitur voluptuosa dicitur quae finem constituit in voluptate
sensus, vita vero civilis dicitur, quae finem constituit in bono
practicae rationis, puta in exercitio virtuosorum operum. Vita autem
contemplativa, quae constituit finem in bono rationis speculativae,
scilicet in contemplatione veritatis.
6. Deinde cum dicit: multi quidem igitur etc., inquirit de
praedicta opinione. Et circa hoc duo facit. Primo improbat eam.
Secundo inducit rationem inducentem ad ipsam, ibi, adipiscuntur autem
et cetera. Circa primum considerandum est, quod vita voluptuosa,
quae ponit finem circa delectationem sensus, necesse habet ponere finem
circa maximas delectationes, quae sequuntur naturales operationes,
quibus scilicet natura conservatur secundum individuum per cibum et
potum et secundum speciem per commixtionem sexuum. Huiusmodi autem
delectationes sunt communes hominibus et bestiis: unde multitudo
hominum ponentium finem in huiusmodi voluptatibus videntur esse omnino
bestiales, quasi eligentes talem vitam quasi optimam vitam in qua
pecudes nobiscum communicant. Si enim in hoc felicitas hominis
consisteret, pari ratione bestiae felices essent fruentes delectatione
cibi et coitus. Si igitur felicitas est proprium bonum hominis,
impossibile est quod in his consistat felicitas.
7. Deinde cum dicit adipiscuntur autem etc., ponit rationem
inducentem ad hanc opinionem. Et dicit, quod illi qui ponunt hanc
opinionem, accipiunt pro ratione quod multi illorum qui sunt in maximis
potestatibus constituti, sicut reges et principes, qui felicissimi
apud vulgus reputantur, similia patiuntur cuidam regi Assyriorum
nomine Sardanapalo, qui fuit totaliter voluptatibus deditus, et ex
hoc reputant voluptatem esse optimum, utpote quae ab optimatibus maxime
diligitur.
8. Deinde cum dicit: qui autem excellentes etc., inquirit de
opinionibus pertinentibus ad vitam activam sive civilem. Et primo
quantum ad honorem. Secundo quantum ad virtutem, ibi, forsitan autem
et magis et cetera. Et hoc rationabiliter. Nam vita civilis sive
activa, intendit bonum honestum. Dicitur autem honestum, quasi
honoris status, unde ad hoc pertinere videtur et ipse honor, et
virtus, quae est honoris causa. Circa primum tria facit. Primo
proponit opinionem. Et dicit quod illi qui sunt excellentes, idest
virtuosi et operativi, idest dediti vitae activae, ponunt felicitatem
in honore.
9. Secundo ibi: civilis enim etc., inducit ad hoc rationem. Quia
fere totius civilis vitae finis videtur esse honor, qui redditur bene
operantibus in vita civili quasi summum praemium. Et ideo colentibus
civilem vitam probabile videtur felicitatem in honore consistere.
10. Tertio ibi: videtur autem magis etc., improbat hanc opinionem
duabus rationibus. Quarum primam ponit dicens, quod ante assignatam
veram rationem felicitatis divinamus, id est coniicimus felicitatem
esse quoddam bonum, quod est proprium ipsi felici, utpote ad ipsum
maxime pertinens, et quod difficile ab eo aufertur. Hoc autem non
convenit honori, quia honor magis videtur consistere in actu quodam
honorantis et in eius potestate, quam ipsius etiam qui honoratur.
Ergo honor est quiddam magis extrinsecum et superficiale quam bonum
quod quaeritur, scilicet felicitas.
11. Secundam rationem ponit ibi, amplius autem videntur et cetera.
Quae talis est. Felicitas est quiddam optimum quod non quaeritur
propter aliud. Sed honore est aliquid melius propter quod quaeritur.
Ad hoc enim homines videntur honorem quaerere ut ipsi firmam opinionem
accipiant de se ipsis quod sint boni et quod ab aliis hoc credatur, et
ideo quaerunt homines honorari a prudentibus, qui sunt recti iudicii,
et apud eos a quibus cognoscuntur, qui melius possunt de eis iudicare.
Et quaerunt honorari de virtute, per quam aliquis est bonus, ut in
secundo dicetur. Et sic virtus est aliquid melius honore propter quam
honor quaeritur. Non ergo in honore consistit felicitas.
12. Deinde cum dicit: forsitan autem etc., inquirit de opinione
ponentium felicitatem in virtute. Et circa hoc duo facit. Primo
proponit opinionem. Et dicit, quod forsitan aliquis existimabit magis
esse finem civilis vitae virtutem quam honorem, ratione praedicta.
13. Secundo ibi: videtur autem imperfectior etc., improbat eam
duplici ratione. Quarum prima talis est. Felicitas videtur esse
quoddam perfectissimum bonum. Sed virtus non est talis. Invenitur
enim quandoque sine operatione quae est perfectio secunda, ut patet in
his qui dormiunt et tamen habitum virtutis habent, et in his qui habent
habitum virtutis et in tota vita sua non occurrit eis facultas operandi
secundum illam virtutem, ut maxime patet in magnanimitate et
magnificentia, quia scilicet aliquis pauper habet habitum huiusmodi,
qui tamen nunquam potest magnifica facere. Non ergo virtus est idem
felicitati.
14. Secundam rationem ponit ibi et cum his mala pati et cetera.
Quae talis est. Contingit aliquem habentem habitum virtutis (mala
pati) et infortunatum esse. Sed nullus dicet talem esse felicem,
nisi aliquis, qui velit pertinaciter positionem suam defendere contra
rationes manifestas; ergo felicitas non est idem virtuti. Et hoc
dicit ad propositum satis esse. Sed de his sufficienter dictum est in
encycliis, idest in quibusdam circularibus versibus quos de felicitate
composuit.
15. Deinde cum dicit: tertia autem etc., facit mentionem de vita
contemplativa. Et dicit quod de tertia vita, scilicet contemplativa,
perscrutabitur inferius, scilicet in decimo.
16. Deinde cum dicit: pecuniosus autem etc., inquirit de quadam
alia opinione minus rationabili, quae ponit felicitatem in aliquo,
quod habet rationem boni utilis, scilicet in pecunia. Et hoc repugnat
rationi ultimi finis. Nam utile dicitur aliquid ex hoc, quod
ordinatur ad finem. Quia tamen pecunia habet universalem utilitatem
respectu omnium bonorum temporalium, ideo probabilitatem quamdam habet
haec opinio, quae in pecuniis ponit felicitatem.
17. Improbat autem eam Aristoteles duplici ratione. Quarum prima
talis est. Pecunia per violentiam acquiritur et per violentiam
perditur. Sed hoc non convenit felicitati, quae est finis
voluntariarum operationum, ergo felicitas non consistit in pecuniis.
18. Secundam rationem ponit ibi et divitiae non sunt et cetera.
Quae talis est. Nos quaerimus felicitatem tamquam aliquod bonum quod
non quaeritur propter aliud. Sed pecunia quaeritur propter aliud,
quia habet rationem boni utilis, ut dictum est. Ergo in ipsa non
consistit felicitas.
19. Concludit autem ulterius quod illa quae supra dicta sunt,
scilicet voluptas, honor et virtus, possunt existimari ultimi fines:
quia propter se requiruntur, ut dictum est, et tamen neque etiam illa
sunt ultimus finis ut ostensum est, quamvis a diversis sint multi
sermones compositi, ad asserendum felicitatem in praedictis bonis
consistere. Sed istae opiniones sunt de cetero relinquendae.
|
|