|
1. Sed forte haec quidem et cetera. Postquam philosophus ostendit
quod non est una communis idea boni, nunc ostendit quod etiam si
esset, non pertineret ad propositum, ut scilicet secundum ipsam esset
quaerenda felicitas. Et circa hoc tria facit. Primo probat
propositum. Secundo ponit quandam responsionem, ibi: forte autem
alicui videbitur et cetera. Tertio excludit eam, ibi, probabilitatem
quidem igitur, et cetera. Dicit ergo primo quod haec, scilicet
qualiter bonum dicatur secundum unam vel diversas rationes de bonis,
oportet nunc relinquere, quia per certitudinem determinare de hoc
pertinet magis ad aliam philosophiam, scilicet ad metaphysicam. Et
similiter etiam consideratio de idea boni, non est propria praesenti
intentioni. Et horum rationem assignat: quia si esset unum bonum
univoce de omnibus praedicatum, vel etiam si esset per seipsum
separatum existens, manifestum est, quod non erit tale aliquid quod
sit vel operatum, vel possessum ab homine. Nunc autem tale aliquid
quaerimus.
2. Quaerimus enim felicitatem, quae est finis humanorum actuum.
Finis autem hominis, vel est ipsa eius operatio, vel est aliqua res
exterior. Quae quidem potest esse finis hominis vel quia est operata
ab ipso, sicut domus est finis aedificationis, vel quia est possessa,
sicut ager est finis emptionis. Manifestum est autem quod illud bonum
commune vel separatum non potest esse ipsa hominis operatio, nec etiam
est aliquid per hominem factum. Nec etiam videtur aliquid ab homine
possessum sicut possidentur res quae veniunt in usum huius vitae. Unde
manifestum est, quod illud bonum commune vel separatum non est bonum
humanum, quod nunc quaerimus.
3. Deinde cum dicit: forte autem alicui videbitur etc., ponit
quamdam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod illud bonum
separatum, quamvis non sit operatum vel possessum ab homine, est tamen
exemplar omnium operatorum et possessorum bonorum. Expedit autem
intueri exemplar ei qui vult pervenire ad exemplata. Et ideo videtur
expedire, quod aliquis ipsum bonum separatum cognoscat propter bona
possessa et operata. Quia habentes illud bonum separatum sicut quoddam
exemplar, magis poterimus cognoscere, et per consequens melius
adipisci ea quae sunt nobis bona, sicut inspicientes ad hominem aliquem
magis proprie possunt depingere eius effigiem.
4. Deinde cum dicit probabilitatem quidem igitur etc., excludit
praemissam responsionem duabus rationibus. Quarum prima sumitur ex eo
quod communiter observatur. Et dicit, quod sermo praedictae
responsionis videtur esse probabilis, sed tamen videtur dissonare ab eo
quod observatur in omnibus scientiis. Omnes enim scientiae et artes
appetunt quoddam bonum, ut supra habitum est, et unaquaeque inquirit
illud quod est necessarium sibi ad consequendum finem intentum. Nulla
autem utitur cognitione illius boni separati. Quod non esset
rationabile si ex hoc eis aliquod auxilium praeberetur; non ergo
aliquid confert ad operata et possessa bona cognitio illius boni
separati.
5. Secundam rationem ponit ibi inutile autem et cetera. Quae
sumitur ab ipsa natura rei. Et dicit quod illud bonum separatum est
omnino inutile ad scientias et artes, et quantum ad earum exercitium,
quia textor vel faber in nullo iuvatur ad operationem suae artis ex
cognitione illius boni separati. Et etiam quantum ad acquisitionem
scientiae vel artis. Nullus enim efficitur magis medicus vel magis
miles per hoc quod contemplatur ideam separatam boni. Cuius rationem
assignat: quia oportet exemplar, ad quod necesse est inspicere, esse
conforme operato. Ars autem non operatur aliquod bonum commune aut
abstractum, sed concretum et in singulari, medicus enim non intendit
sanitatem in abstracto, sed in concreto, eam scilicet, quae est
hominis, et in singulari, eam scilicet quae est huius hominis, quia
medicatur non hominem universalem sed singularem. Unde relinquitur
quod cognitio boni universalis et separati non sit necessaria, neque ad
acquisitionem scientiarum neque ad exercitium earum.
6. Ultimo autem concludit epilogando tantum dictum esse de
opinionibus felicitatis.
|
|