|
1. Rursus autem redeamus et cetera. Postquam philosophus
pertractavit opiniones aliorum de felicitate, hic determinat de ea
secundum propriam opinionem. Et dividitur in partes duas. In prima
ostendit quid sit felicitas. In secunda determinat de quadam
proprietate felicitatis, ibi, determinatis autem his, scrutemur de
felicitate et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas: in
prima ostendit quid sit felicitas. In secunda removet quamdam
dubitationem, ibi, multae autem transmutationes fiunt et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit felicitas. Secundo
ostendit quod praemissae sententiae concordant omnia, quae dicuntur de
felicitate, ibi, scrutandum ergo de ipso et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit quasdam communes condiciones felicitatis, quae
quasi sunt omnibus manifestae; secundo inquirit felicitatis essentiam,
ibi, sed forte felicitatem quidem et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit felicitatem esse ultimum finem. Secundo ponit
conditiones, quae competunt ultimo fini, ibi, hoc autem adhuc magis
explanare et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod expeditis his, quae pertinent ad
opiniones aliorum, rursus oportet redire ad bonum, circa quod nostra
versatur inquisitio, scilicet ad felicitatem, ut investigemus quid
sit. Circa quod primo considerandum est quod in diversis operationibus
et artibus videtur aliud et aliud esse bonum intentum. Sicut in
medicinali arte bonum intentum est sanitas, et in militari victoria et
in aliis artibus aliquod aliud bonum.
3. Et si quaeratur quid sit bonum intentum in unaquaque arte vel in
unoquoque negotio, sciendum est, quod hoc est illud cuius gratia omnia
alia fiunt in illa arte vel illo negotio, sicut in medicinali omnia
fiunt propter sanitatem, in militari omnia fiunt propter victoriam.
Et in aedificativa omnia fiunt propter domum construendam. Et
similiter in quolibet alio negotio aliquod aliud est bonum intentum,
cuius gratia omnia alia fiunt. Hoc autem bonum intentum in unaquaque
operatione vel electione dicitur finis, quia finis nihil est aliud quam
id cuius gratia alia fiunt.
4. Si ergo occurrat statim aliquis finis, ad quem ordinentur omnia
quae operantur omnes artes et operationes humanae, talis finis erit
operatum bonum simpliciter, idest quod intenditur ex omnibus
operationibus humanis. Si autem adhuc occurrant plura bona ad quae
ordinentur diversi fines diversarum artium, oportebit quod inquisitio
rationis nostrae transcendat ista plura, quousque perveniat ad hoc
ipsum, id est ad aliquod unum; necesse est enim unum esse ultimum
finem hominis inquantum est homo, propter unitatem humanae naturae,
sicut est finis unus medici inquantum est medicus propter unitatem
medicinalis artis; et iste unus ultimus finis hominis dicitur humanum
bonum, quod est felicitas.
5. Deinde cum dicit: hoc autem adhuc magis explanare etc., ponit
duas condiciones ultimi finis: primo quidem quod sit perfectum;
secundo quod sit per se sufficiens, ibi, videtur autem et ex per se
sufficientia et cetera. Ultimus enim finis est ultimus terminus motus
desiderii naturalis. Ad hoc autem quod aliquid sit ultimus terminus
motus naturalis, duo requiruntur. Primo quidem quod sit habens
speciem, non autem in via ad speciem habendam. Sicut generatio ignis
non terminatur ad dispositionem formae, sed ad ipsam formam. Quod
autem habet formam est perfectum, quod autem est dispositum ad formam
est imperfectum. Et ideo oportet, quod bonum quod est ultimus finis,
sit bonum perfectum. Secundo autem requiritur quod id quod est
terminus motus naturalis sit integrum, quia natura non deficit in
necessariis. Unde finis generationis humanae non est homo diminutus
membro sed homo integer; et similiter etiam finis ultimus, qui est
terminus desiderii, necesse est, quod sit per se sufficiens, quasi
integrum bonum.
6. Circa perfectionem autem finalis boni considerandum est quod,
sicut agens movet ad finem ita finis movet desiderium agentis; unde
oportet gradus finium proportionari gradibus agentis. Est autem
triplex agens. Unum quidem imperfectissimum, quod non agit per
propriam formam, sed solum inquantum est motum ab alio, sicut
martellus agit cultellum. Unde effectus secundum formam adeptam, non
assimilatur huic agenti, sed ei a quo movetur. Aliud autem est agens
perfectum, quod agit quidem secundum suam formam, unde assimilatur ei
effectus, sicut ignis calefacit, sed tamen indiget moveri ab aliquo
principali priori agente. Et quantum ad hoc habet aliquid
imperfectionis, quasi participans cum instrumento. Tertium autem
agens est perfectissimum, quod agit quidem secundum formam propriam,
et ab alio non movetur.
7. Et similiter est in finibus. Est enim aliquid quod appetitur non
propter aliquam formalem bonitatem in ipso existentem, sed solum
inquantum est utile ad aliquid, sicut medicina amara. Est autem
aliquid quod est quidem appetibile propter aliquid quod in se habet, et
tamen appetitur propter aliud, sicut medicina sapida, et hoc est bonum
perfectius. Bonum autem perfectissimum est, quod ita appetitur
propter se, quod nunquam appetitur propter aliud. Hos igitur tres
gradus bonorum distinguit hic philosophus. Et dicit, quod hoc quod
dictum est, de ultimo fine oportet adhuc magis explanare, inquirendo
scilicet conditiones, quae requiruntur ad ultimum finem.
8. Videntur autem esse plures gradus finium, quorum quosdam eligimus
solum propter aliud, sicut divitias, quae non appetuntur nisi in
quantum sunt utiles ad vitam hominis, et fistulas quibus canitur, et
universaliter omnia organa, quae non quaeruntur nisi propter usum
eorum. Unde manifestum est, quod omnes isti fines sunt imperfecti.
Optimus autem finis, qui est ultimus, oportet quod sit perfectus.
Unde si unum solum sit tale, oportet hoc esse ultimum finem quem
quaerimus. Si autem sint multi perfecti fines, oportet quod
perfectissimus horum sit optimus et ultimus. Manifestum est autem,
quod sicut id quod est secundum se appetibile, est magis perfectum eo
quod est appetibile propter alterum, ita illud quod nunquam appetitur
propter aliud, est perfectius his quae, etsi secundum se appetantur,
tamen appetuntur propter aliud.
9. Et ita simpliciter perfectum est, quod est semper secundum se
eligibile et nunquam propter aliud. Talis autem videtur esse
felicitas, quam numquam eligimus propter aliud, sed semper propter
seipsam. Honorem vero et voluptates et intelligentiam et virtutem
eligimus quidem propter seipsa. Eligeremus enim vel appeteremus ea
etiam si nihil aliud ex eis nobis proveniret. Et tamen eligimus ea
propter felicitatem, inquantum per ea credimus nos futuros felices.
Felicitatem autem nullus eligit propter haec nec propter aliquid
aliud. Unde relinquitur quod felicitas sit perfectissimum bonorum et
per consequens optimus et ultimus finis.
10. Deinde cum dicit: videtur autem et ex per se sufficientia
etc., agit de per se sufficientia felicitatis. Et primo quantum ad
id quod pertinet ad rationem sufficientiae; secundo quantum ad id quod
additur per se, ibi, amplius autem omnium et cetera. Dicit ergo
primo, quod idem videtur sequi ex per se sufficientia, sicut et ex
perfectione; scilicet quod felicitas sit optimus et ultimus finis:
haec enim duo se consequuntur. Nam bonum perfectum videtur esse per se
sufficiens. Si enim quantum ad aliquid non sufficit, iam non videtur
perfecte desiderium quietare; et ita non erit perfectum bonum.
Dicitur autem esse per se sufficiens bonum, non quia sit sufficiens
soli uni homini viventi vitam solitariam, sed parentibus et filiis et
uxori et amicis et civibus, ut scilicet sufficiat eis et in
temporalibus providere, necessaria auxilia ministrando, et etiam in
spiritualibus, instruendo vel consiliando. Et hoc ideo quia homo
naturaliter est animal civile. Et ideo non sufficit suo desiderio,
quod sibi provideat, sed etiam quod possit aliis providere. Sed hoc
oportet intelligere usque ad aliquem terminum.
11. Si enim aliquis velit hoc extendere non solum ad consanguineos
et amicos proprios sed etiam ad amicos amicorum, procedet hoc in
infinitum et sic nulli poterit talis sufficientia provenire, et ita
nullus posset esse felix, si felicitas hanc infinitam sufficientiam
requireret. Loquitur enim in hoc libro philosophus de felicitate,
qualis in hac vita potest haberi. Nam felicitas alterius vitae omnem
investigationem rationis excedit. Quis autem sit terminus usque ad
quem oporteat felicem esse sufficientem, rursus perscrutandum alibi
erit, scilicet in oeconomica, vel politica.
12. Et quia exposuerat cui debeat esse sufficiens bonum perfectum,
quod felicitas dicitur, quia scilicet non soli uni homini, sed sibi et
omnibus quorum cura ad ipsum spectat, consequenter exponit quid sit
quod dicitur per se sufficiens. Et dicit, quod per se sufficiens
dicitur illud, quod etiam si solum habeatur, facit vitam eligibilem et
nullo exteriori indigentem. Et hoc maxime convenit felicitati;
alioquin non terminaret motum desiderii, si extra ipsam remaneret
aliquid, quo homo indigeret. Omnis enim indigens desiderat adipisci
id quo indiget. Unde manifestum est, quod felicitas est bonum per se
sufficiens.
13. Deinde cum dicit: amplius autem omnium etc., exponit rationem
per se sufficientiae, quantum ad hoc quod dicit per se. Dicitur autem
aliquid per se sufficiens, ex eo quod seorsum ab aliis acceptum
sufficiens est. Quod quidem potest dupliciter contingere. Uno modo
sic, quod illud bonum perfectum quod dicitur per se sufficiens, non
possit recipere augmentum bonitatis ex alio bono addito, et haec quidem
est conditio eius, quod est totale bonum, scilicet Dei; sicut enim
pars connumerata toti non est aliquid maius quam totum, quia ipsa pars
in toto includitur, ita etiam quodcumque bonum connumeratum Deo non
facit aliquod augmentum bonitatis quia nihil est bonum nisi per hoc,
quod participat bonitatem divinam. Aliquid autem dicitur etiam
solitarium, vel nullo alio connumerato, esse sufficiens, inquantum
continet omne illud, quo indiget homo ex necessitate.
14. Et sic felicitas de qua nunc loquitur habet per se
sufficientiam, quia scilicet in se continet omne illud quod est homini
necessarium, non autem omne illud quod potest homini advenire. Unde
potest melior fieri aliquo alio addito; nec tamen remanet desiderium
hominis inquietum, quia desiderium ratione regulatum, quale oportet
esse felicis, non habet inquietudinem de his quae non sunt necessaria,
licet sint possibilia adipisci. Hoc est ergo quod dicit maxime inter
omnia convenire felicitati, quod ipsa etiam non connumerata aliis sit
eligibilis, sed tamen, si connumeretur alicui alteri etiam minimo
bonorum, manifestum est, quod erit eligibilior. Cuius ratio est quia
per appositionem fit superabundantia vel augmentum bonitatis, quanto
autem aliquid est magis bonum, tanto est magis eligibile.
15. Ultimo autem concludit epilogando quod dictum est, scilicet
quod felicitas, cum sit omnium operatorum ultimus finis, est perfectum
bonum et per se sufficiens.
|
|