|
1. Duplici autem virtute existente et cetera. Postquam philosophus
determinavit ea quae sunt praeambula ad virtutem, hic incipit de
virtutibus determinare. Et dividitur in partes duas. In prima
determinat de ipsis virtutibus. In secunda de quibusdam, quae
consequuntur ad virtutes vel concomitantur eas, in septimo libro,
ibi, post haec autem dicendum aliud facientes principium et cetera.
Prima autem pars dividitur in partes duas: in prima determinat de
virtutibus moralibus. In secunda de intellectualibus, in sexto
libro, ibi: quia autem existimus prius dicentes et cetera. Et ratio
ordinis est, quia virtutes morales sunt magis notae, et per eas
disponimur ad intellectuales. Prima autem pars dividitur in partes
duas: in prima determinat ea quae pertinent ad virtutes morales in
communi. In secunda determinat de virtutibus moralibus in speciali.
Et hoc, ibi: quoniam quidem igitur medietas est et cetera. Prima
autem pars dividitur in duas: in prima determinat de virtute morali in
communi. In secunda determinat de quibusdam principiis moralium
actuum, in tertio libro, ibi, virtute itaque et circa passiones et
cetera. Prima autem pars dividitur in partes tres. In prima inquirit
de causa virtutis moralis. In secunda inquirit quid sit virtus
moralis, ibi: post haec autem quid est virtus et cetera. In tertia
parte ostendit quomodo aliquis possit fieri virtuosus, ibi: quoniam
quidem igitur est virtus moralis et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ostendit quod virtus moralis causatur in nobis ex operibus;
secundo ostendit ex qualibus operibus causetur in nobis, ibi, quoniam
igitur praesens negotium et cetera. In tertia parte movet quamdam
dubitationem circa praedicta, ibi, quaeret autem utique aliquis et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quae sit causa
generationis virtutis. Secundo quae sit causa corruptionis ipsius,
ibi: adhuc ex eisdem et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit quod virtus moralis sit in nobis ex consuetudine operum.
Secundo ostendit quod non est in nobis a natura, ibi: ex quo et
manifestum et cetera. Tertio manifestat quod dixerat, per signum,
ibi: testatur autem et quod fit et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, cum duplex sit virtus, scilicet
intellectualis et moralis, intellectualis virtus secundum plurimum et
generatur et augetur ex doctrina. Cuius ratio est, quia virtus
intellectualis ordinatur ad cognitionem, quae quidem acquiritur nobis
magis ex doctrina quam ex inventione. Plures enim sunt, qui possunt
cognoscere veritatem ab aliis addiscendo quam per se inveniendo. Plura
etiam unusquisque inveniens ab alio didicit quam per seipsum inveniat.
Sed quia in addiscendo non proceditur in infinitum, oportet quod multa
cognoscant homines inveniendo. Et quia omnis cognitio nostra ortum
habet a sensu et ex multotiens sentire aliquid fit experimentum. Ideo
consequens est quod intellectualis virtus indigeat experimento longi
temporis.
3. Sed moralis virtus fit ex more, idest ex consuetudine. Virtus
enim moralis est in parte appetitiva. Unde importat quamdam
inclinationem in aliquid appetibile. Quae quidem inclinatio vel est a
natura quae inclinat in id quod est sibi conveniens, vel est ex
consuetudine quae vertitur in naturam. Et inde est quod nomen virtutis
moralis sumitur a consuetudine, parum inde declinans. Nam in Graeco
ethos per e breve scriptum significat morem sive moralem virtutem,
ythos autem scripta per y Graecum quod est quasi e longum significat
consuetudinem. Sicut etiam apud nos nomen moris quandoque significat
consuetudinem, quandoque autem id quod pertinet ad vitium vel
virtutem.
4. Deinde cum dicit: ex quo et manifestum etc., probat ex
praemissis, quod virtus moralis non sit a natura, per duas rationes.
Quarum prima talis est. Nihil eorum quae sunt a natura variatur
propter assuetudinem; et hoc manifestat per exemplum: quia cum lapis
naturaliter feratur deorsum, quantumcumque proiciatur sursum, nullo
modo assuescet sursum moveri, et eadem ratio est de igne et de quolibet
eorum quae naturaliter moventur. Et huius ratio est quia ea quae
naturaliter agunt, aut agunt tantum aut agunt et patiuntur. Si agunt
tantum, ex hoc non immutabitur in eis principium actionis et ideo,
manente eadem causa, semper remanet inclinatio ad eumdem effectum. Si
autem sic agant quod etiam patiantur, nisi sit talis passio quae
removeat principium actionis, non tolletur inclinatio naturalis quae
inerat. Si vero sit talis passio quae auferat principium actionis,
iam non erit eiusdem naturae. Et sic non erit sibi naturale quod
fuerat prius. Et ideo per hoc quod naturaliter aliquid agit, non
immutatur circa suam actionem. Et similiter etiam si moveatur contra
naturam; nisi forte sit talis motio quae naturam corrumpat; si vero
naturale principium actionis maneat, semper erit eadem actio; et ideo
neque in his quae sunt secundum naturam neque in his quae sunt contra
naturam consuetudo aliquid facit. In his autem quae pertinent ad
virtutes consuetudo aliquid facit.
5. Cuius ratio est, quia virtus moralis pertinet ad appetitum, qui
operatur secundum quod movetur a bono apprehenso. Et ideo simul cum
hoc quod multoties operatur oportet quod multoties moveatur a suo
obiecto. Et ex hoc consequitur quamdam inclinationem ad modum
naturae, sicut etiam multae guttae cadentes lapidem cavant. Sic
igitur patet quod virtutes morales neque sunt in nobis a natura neque
sunt nobis contra naturam. Sed inest nobis naturalis aptitudo ad
suscipiendum eas, in quantum scilicet vis appetitiva in nobis nata est
obedire rationi. Perficiuntur autem in nobis per assuetudinem,
inquantum scilicet ex eo quod multoties agimus secundum rationem,
imprimitur forma rationis in vi appetitiva, quae quidem impressio nihil
aliud est quam virtus moralis.
6. Secundam rationem ponit ibi adhuc quaecumque natura quidem et
cetera. Quae talis est. In omnibus illis, quae nobis insunt ex
natura, prius inest nobis potentia quam operatio. Et hoc patet in
sensibus. Non enim ex hoc, quod multoties vidimus vel audivimus,
accepimus sensum visus et auditus. Sed e converso ex hoc, quod
habuimus hos sensus, uti eis coepimus, non autem ex hoc quod eis usi
sumus factum est, ut eos haberemus. Sed operando secundum virtutem
accepimus virtutes, sicut etiam contingit in artibus operativis, in
quibus homines faciendo addiscunt ea quae oportet eos facere postquam
didicerint, sicut aedificando fiunt aedificatores et cytharizando
cytharistae. Et similiter operando iusta, aut temperata, aut
fortia, fiunt homines iusti, aut temperati, aut fortes. Ergo
huiusmodi virtutes non sunt in nobis a natura.
7. Deinde cum dicit: testatur autem etc., manifestat quod
dixerat, per signum. Et dicit quod ei quod dictum est, quod operando
efficimur virtuosi, attestatur hoc quod fit in civitatibus; quia
legislatores assuefaciendo homines per praecepta, praemia et poenas ad
opera virtutum, faciunt eos virtuosos. Et ad hoc debet fieri intentio
cuiuslibet legislatoris, qui vero hoc non bene faciunt, peccant in
legislatione. Et horum civilitas differt a recta civilitate secundum
differentiam boni et mali.
8. Deinde cum dicit: adhuc ex eisdem etc., ostendit quod ex
operibus corrumpitur virtus. Et primo ostendit propositum. Secundo
infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod oportet, et
cetera. Dicit ergo primo, quod eadem sunt principia ex quibus
diversimode acceptis, fit et corrumpitur virtus. Et similiter est de
qualibet arte. Et manifestat hoc primo in artibus, quia ex hoc quod
citharizant aliqualiter homines fiunt et boni et mali cytharistae, si
proportionaliter accipiatur. Et eadem ratio est de aedificatoribus et
de omnibus aliis artificibus, quia ex hoc quod frequenter bene
aedificant fiunt boni aedificatores, et ex male aedificando mali. Et
si hoc non esset verum, non indigerent homines ad addiscendum huiusmodi
artes aliquo docente qui dirigeret eorum actiones, sed omnes,
qualitercumque operarentur, fierent vel boni vel mali artifices. Et
sicut se habet in artibus, ita se habet in virtutibus.
9. Qui enim in commutationibus quae sunt ad homines bene operantur,
fiunt iusti, qui autem male, iniusti; et similiter qui operantur in
periculis et assuescunt timere vel confidere, si hoc bene faciunt fiunt
fortes; si autem male, timidi. Et ita est etiam de temperantia et
mansuetudine circa concupiscentias et iras. Et universaliter, ut uno
sermone dicatur, ex similibus operationibus fiunt similes habitus.
10. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., concludit ex
praemissis quod oportet studium adhibere quales operationes aliquis
faciat; quia secundum harum differentiam sequuntur differentiae
habituum. Et ideo ulterius concludit quod non parum differt, quod
aliquis statim a iuventute assuescat vel bene vel male operari; sed
multum differt; quin potius totum ex hoc dependet. Nam ea quae nobis
a pueritia imprimuntur, firmius retinemus.
|
|