|
1. Tribus autem dispositionibus existentibus et cetera. Postquam
philosophus ostendit in communi quid est virtus et diffinitionem
communem applicavit ad speciales virtutes, hic determinat de
oppositione virtutum et vitiorum. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit in his esse duplicem contrarietatem: unam quidem vitiorum
adinvicem, aliam autem vitiorum ad virtutem. Secundo ostendit quod
maior est contrarietas vitiorum ad invicem quam ad virtutem, ibi: sic
autem oppositis adinvicem et cetera. Tertio ostendit quomodo unum
vitiorum magis opponitur virtuti quam reliquum, ibi, ad medium autem
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit.
Secundo probat propositum, ibi quemadmodum enim aequale et cetera.
Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: propter quod et
proiciunt et cetera. Dicit ergo primo quod, cum sint tres
dispositiones quarum duae sunt vitiosae, una scilicet secundum
superabundantiam, alia vero secundum defectum; una vero est secundum
virtutem, quae est in medio; quaelibet harum aliqualiter opponitur
cuilibet; quia extremae dispositiones et adinvicem sunt contrariae, et
etiam eis contrariatur media dispositio.
2. Deinde cum dicit quemadmodum enim aequale etc., probat quod
dixerat. Non fuit autem necesse probare, quod duo vitia, quae se
habent secundum superabundantiam et defectum, sint contraria, eo quod
maxime distant; sed hoc videbatur esse dubium quod dictum est virtutem
contrariari vitiis: quia cum virtus sit in medio vitiorum, non distat
maxime ab utroque eorum, cum tamen contrarietas sit maxima distantia,
ut dicitur in X metaphysicae, et ideo hoc specialiter hic philosophus
ostendit, quod virtus contrarietur utrique vitiorum.
3. Circa quod considerandum est, quod cum medium participet
aliqualiter utrumque extremum, inquantum participat unum eorum
contrariatur alteri, sicut aequale quod est medium inter magnum et
parvum, est quidem in comparatione ad magnum parvum, et in
comparatione ad parvum est magnum. Et ideo aequale et magno opponitur
secundum rationem parvi, et parvo secundum rationem magni. Et propter
hoc est motus a contrario in medium, sicut et in contrarium, ut
dicitur in quinto physicorum.
4. Sic igitur medii habitus, constituti tam in passionibus quam in
operationibus, se habent ut superabundantes ad eum qui est in defectu
et se habent ut deficientes ad eum qui superabundat. Sicut fortis in
comparatione ad timidum est audax, in comparatione autem ad audacem est
timidus. Et similiter temperatus in comparatione ad insensibilem est
intemperatus, in comparatione ad intemperatum est insensibilis. Ita
etiam est et de liberali, qui est prodigus in comparatione ad
illiberalem, illiberalis autem in comparatione ad prodigum. Et sic
patet, quod virtus contrariatur utrique extremorum.
5. Deinde cum dicit propter quod et proiciunt etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Quia enim habitus medius se habet in
comparatione ad unum extremum secundum rationem alterius, inde est quod
extremi proiiciunt medium alter ad alterum: idest uterque in
extremitate existens aestimat medium, quasi alterum extremum sibi
oppositum. Sicut timidus fortem vocat audacem, et audax vocat eum
timidum. Quod etiam signum est eius quod dictum est; scilicet quod
virtus contrarietur utrique extremorum.
6. Deinde cum dicit: sic autem oppositis etc., ostendit quod maior
est contrarietas vitiorum adinvicem, quam ad virtutem: et hoc duabus
rationibus. Quarum prima est quia, quanto magis aliqua a se distant,
tanto magis sunt contraria, quia contrarietas est quaedam distantia.
Magis autem distant extrema ab invicem quam a medio: sicut magnum et
parvum magis distant abinvicem quam ab aequali, quod est medium inter
ea. Ergo vitia magis opponuntur adinvicem, quam ad virtutem. Est
autem hic considerandum quod loquitur hic de oppositione virtutis ad
vitia, non secundum rationem boni et mali, quia secundum hoc ambo
vitia continerentur sub uno extremo; sed loquitur prout virtus secundum
propriam speciem est in medio duorum vitiorum.
7. Secundam rationem ponit ibi adhuc ad medium quidem et cetera.
Quae talis est. Virtutis ad unum extremorum est aliqua similitudo:
sicut inter fortitudinem et audaciam, et inter prodigalitatem et
liberalitatem. Sed inter duo vitia extrema, est omnimoda
dissimilitudo; ergo maxime contrariantur ad invicem, quia contrarietas
est.
8. Deinde cum dicit: ad medium autem etc., ostendit quod virtuti
unum extremorum magis contrariatur quam aliud. Et circa hoc duo
facit. Primo proponit quod intendit. Secundo rationem assignat,
ibi: propter duas autem causas et cetera. Dicit ergo primo, quod in
quibusdam magis contrariatur medio virtutis vitium quod est in defectu,
in quibusdam autem magis vitium quod est in excessu. Sicut fortitudini
non maxime contrariatur audacia, quae pertinet ad superabundantiam,
sed timiditas quae pertinet ad defectum. E contrario autem
temperantiae non maxime contrariatur insensibilitas ad quam pertinet
indigentia et defectus, sed intemperantia ad quam pertinet
superabundantia.
9. Deinde cum dicit propter duas autem causas etc., assignat duas
rationes eius quod dixerat. Quarum una sumitur ex parte ipsius rei,
idest ex ipsa natura virtutum et vitiorum. Dictum est enim supra quod
est quaedam similitudo alterius extremi ad medium virtutis. Et ex hoc
ipso quod unum extremorum est propinquius et similius medio virtutis
quam aliud, sequitur quod non ipsum, quod est similius, sit magis
contrarium virtuti, sed illud quod ei opponitur. Sicut si audacia est
similior fortitudini et proximior, sequitur quod timiditas sit
dissimilior, et per consequens magis contraria, quia illa quae sunt
magis distantia a medio videntur ei esse magis contraria. Horum autem
rationem oportet accipere ab ipsa natura passionum.
10. Contingit enim hoc quod hic dicitur in virtutibus moralibus quae
sunt circa passiones, ad quas pertinet conservare bonum rationis contra
motus passionum. Passio autem dupliciter corrumpere potest bonum
rationis. Uno modo vehementia sui motus, impellendo ad plus faciendum
quod ratio dictat, quod praecipue contingit in concupiscentiis
delectationum et aliis passionibus quae pertinent ad prosecutionem
appetitus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime
intendit passiones tales reprimere. Et propter hoc, vitium quod est
in defectu magis ei assimilatur; et quod est in superabundantia magis
ei contrariatur, sicut patet de temperantia. Quaedam vero passiones
corrumpunt bonum rationis retrahendo in minus ab eo quod est secundum
rationem, sicut patet de timore et de aliis passionibus ad fugam
pertinentibus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones,
maxime intendit firmare animum in bono rationis contra defectum. Et
propter hoc, vitium, quod est in defectu magis ei contrariatur, sicut
patet circa fortitudinem.
11. Aliam autem rationem assignat ex parte nostra. Cum enim ad
virtutem pertineat repellere vitia, intentio virtutis est ad illa vitia
potius repellenda ad quae maiorem etiam inclinationem habemus. Et ideo
illa vitia ad quae sumus qualitercumque magis nati, ipsa sunt magis
contraria virtuti. Sicut magis sumus nati ad prosequendum
delectationes quam ad fugiendum eas, propter hoc facillime movemur ad
intemperantiam, quae importat excessum delectationum. Sic igitur illa
vitia magis dicimus esse contraria virtuti, quae magis nata sunt
crescere in nobis, propter hoc quod naturaliter inclinamur ad ipsa.
Et ideo intemperantia, ad quam pertinet superabundantia
delectationum, magis est contraria temperantiae quam insensibilitas,
ut dictum est.
|
|