|
1. Quoniam quidem igitur et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtute quid sit, hic ostendit quomodo aliquis possit
virtutem acquirere: quia, sicut supra dictum est, finis huius
doctrinae non est cognitio veritatis, sed ut boni efficiamur. Circa
hoc autem duo facit. Primo ostendit quod difficile est hominem fieri
virtuosum. Secundo ostendit qualiter ad hoc possit perveniri, ibi,
propter quod oportet coniectantem medium et cetera. Circa primum duo
facit. Primo resumit ea quae dicta sunt. Et dicit quod sufficienter
supra dictum est quod virtus moralis est medietas et qualiter sit
medietas, quia scilicet non secundum rem, sed quoad nos: et quorum
sit medietas: quia scilicet est medietas duarum malitiarum, quarum una
se habet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum.
Dictum est etiam quare virtus sit medietas; quia scilicet est
coniectatrix medii, inquirendo scilicet et eligendo medium tam in
passionibus quam in actionibus.
2. Secundo ibi: ideo et difficile est etc., concludit ex
praeostensis, quod difficile est esse studiosum, idest virtuosum.
Quia in omnibus hoc videmus quod accipere medium est difficile,
declinare autem a medio est facile, sicut accipere medium in circulo
non est cuiuslibet, sed scientis, scilicet geometrae, declinare autem
a centro quilibet potest; ita etiam irasci qualitercumque quilibet
potest et de facili, et similiter dare pecuniam et consumere eam, sed
quod aliquis det cui oportet dare et quantum oportet et quando oportet
et cuius gratia oportet et qualiter oportet, per quod intelligitur bene
dare, non est cuiuslibet, nec est facile, sed propter suam
difficultatem est rarum et est laudabile et virtuosum, inquantum est
secundum rationem.
3. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit modos
quibus aliquis potest pertingere ad hoc quod fiat virtuosus. Et circa
hoc duo facit: primo docet qualiter aliquis possit ad medium inventum
pervenire. Secundo agit de ipsa inventione medii, ibi, difficile
autem forsitan et cetera. Circa primum ponit tria documenta. Quorum
primum sumitur ex ipsa natura rei. Et dicit quod, quia fieri
virtuosum et accipere medium est difficile. Propter hoc oportet eum
qui coniectat medium, qui scilicet intendit ad medium pervenire,
principaliter ad hoc intendere, ut recedat ab extremo quod magis
contrariatur virtuti. Sicut si aliquis vult pervenire ad medium
fortitudinis, debet principale studium adhibere ad hoc quod recedat a
timiditate, quae magis opponitur fortitudini, quam audacia, ut dictum
est.
4. Et ponit exemplum cuiusdam nautae vel poetae qui admonebat
navigantes ut principaliter caverent maxima maris pericula quae sunt
undae subvertentes navem et fumositates nebularum impedientes aspectum
nautarum. Et hoc est quod dicit: extra fumum et undam custodi navem,
quasi dicat: ita navem custodias ut sic praetereas fumositates et
undas.
5. Et rationem praedicti documenti assignat dicens quod unum
extremorum vitiorum, illud scilicet quod est magis contrarium virtuti,
est maius peccatum; illud autem extremum quod est virtuti similius est
minus peccatum. Et ideo, quia valde difficile est contingere medium
virtutis, ideo debet homo niti ut saltem maiora pericula vitet, quae
scilicet sunt magis virtuti contraria, sicut navigantes dicunt quod
post primam navigationem in qua homo nihil periculi sustinet, secunda
navigatio est, ut homo sumat minima periculorum. Et simile accidit
circa vitam humanam eo modo quo dictum est, ut scilicet homo
principaliter vitet vitia quae maxime contrariantur virtuti.
6. Secundum documentum ponit ibi tendere autem oportet et cetera.
Et sumitur ex parte nostra; quantum scilicet ad ea quae sunt propria
unicuique. Et dicit quod oportet eum qui vult fieri virtuosus
attendere quid sit illud ad quod magis appetitus eius natus est moveri:
diversi enim ad diversa naturaliter magis inclinantur. Ad quid autem
naturaliter unusquisque inclinetur, cognoscere potest ex delectatione
et tristitia quae circa ipsum fit; quia unicuique est delectabile id
quod est sibi conveniens secundum naturam.
7. Unde si aliquis in aliqua actione vel passione multum delectetur,
signum est quod naturaliter inclinetur in illud. Homines autem
vehementer tendunt ad ea ad quae naturaliter inclinantur. Et ideo de
facili circa hoc homo transcendit medium. Et propter hoc oportet quod
in contrarium nos attrahamus quantum possumus. Quia quando damus
studium ad hoc quod multum recedamus a peccato, ad quod proni sumus,
sic tandem vix perveniemus ad medium. Et ponit similitudinem de illis
qui dirigunt ligna distorta; qui dum volunt ea dirigere, torquent in
aliam partem et sic tandem reducuntur ad medium.
8. Et est considerandum quod haec via acquirendi virtutes est
efficacissima; ut, scilicet homo nitatur ad contrarium eius ad quod
inclinatur vel ex natura vel ex consuetudine; via tamen quam Stoici
posuerunt, est facilior, ut scilicet homo paulatim recedat ab his in
quae inclinatur, ut Tullius narrat in libro de Tusculanis
quaestionibus. Via etiam quam hic Aristoteles ponit, competit his
qui vehementer desiderant recedere a vitiis et ad virtutem pervenire.
Sed via Stoicorum magis competit his qui habent debilem et tepidam
voluntatem.
9. Tertium modum ponit ibi in omni autem maxime et cetera. Et hoc
etiam documentum sumitur ex parte nostra, non quidem secundum id quod
est proprium unicuique, ut dictum est de secundo documento; sed
secundum id quod est commune omnibus. Omnes enim naturaliter
inclinantur ad delectationes. Et ideo dicit quod universaliter maxime
debent tendentes in virtutem cavere sibi a delectabilibus et
delectationibus. Propter hoc enim quod homo maxime inclinatur in
delectationem, delectabilia apprehensa de facili movent appetitum. Et
ideo dicit quod non de facili possumus diiudicare delectationem,
immorando scilicet circa considerationem eius, quin appetitus accipiat
eam, prosiliendo scilicet in concupiscentiam eius. Et ideo illud quod
seniores plebis Troianae patiebantur ad Helenam, iudicantes scilicet
eam esse abiciendam, hoc oportet nos pati ad delectationem, et in
omnibus respectu delectationis dicere vocem illorum, ut scilicet,
abiiciamus a nobis corporales delectationes. Et sic abiicientes
delectationem minus peccabimus, quia concupiscentia delectationum ducit
homines in plurima peccata.
10. Concludit ergo quod facientes ea quae in capitulo, id est
summarie, dicta sunt, maxime poterunt adipisci medium virtutis.
11. Deinde cum dicit: difficile autem forsitan etc., ostendit
qualiter sit determinandum medium virtutis. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit huius difficultatem; secundo ostendit quid sufficiat ad
medii determinationem, ibi: sed qui quidem parum et cetera. Tertio
respondet tacitae quaestioni, ibi, hic autem usquequo et cetera.
Dicit ergo primo, quod hoc, scilicet invenire medium, est difficile
et maxime considerando singulas circumstantias in singularibus
operabilium. Quia non est facile determinare qualiter aliquid sit
faciendum et respectu quorum et in qualibus rebus et quantum tempus sit
determinandum. Et huius difficultatis signum ostendit; quia illos qui
deficiunt, puta in irascendo, quandoque laudamus et dicimus
mansuetos. Et quandoque laudamus illos qui magis aggravant puniendo
vel resistendo, et vocamus illos viriles.
12. Deinde cum dicit: sed qui quidem etc., ostendit quid
sufficiat ad medium virtutis. Et dicit, quod ille qui parum
transgreditur ab eo quod bene fit secundum medium virtutis non
vituperatur, neque si declinet ad maius neque si declinet ad minus,
quia modicus recessus a medio virtutis latet propter difficultatem
medii. Sed ille qui multum recedit, vituperatur, quia non latet.
13. Deinde cum dicit: hic autem usque quo etc., respondet cuidam
tacitae quaestioni. Posset enim aliquis quaerere, quantus recessus a
medio vituperatur et quantus non. Sed ipse respondens dicit quod non
potest de facili determinari aliquo sermone usque ad quantum terminum,
et quantum aliquis recedens a medio vituperetur. Sicut nec aliquid
aliud sensibilium, quae magis sensu discernuntur quam ratione
determinari possunt. Huiusmodi autem quae ad operationes virtutum
pertinent, in singularibus consistunt. Et propter hoc eorum iudicium
consistit in sensu, etsi non in exteriori, saltem in interiori, per
quem aliquis bene aestimat de singularibus, ad quem pertinet iudicium
prudentiae, ut infra dicetur in VI. Sed hoc tantum hic sufficit,
ut ostendatur quod medius habitus in omnibus est laudabilis, sed
quandoque oportet declinare ad superabundantiam, quandoque autem ad
defectum; vel propter ipsam naturam virtutis, vel propter
inclinationem nostram, ut ex supradictis patet. Et per hunc modum
facile adipiscemur medium secundum quod aliquid bene fit. Et in hoc
terminatur secundus liber.
|
|