|
1. Quoniam igitur praesens negotium et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod virtutes causantur in nobis ex operationibus, hic
inquirit quomodo hoc fiat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
quales sint operationes ex quibus virtus causatur in nobis. Secundo
ostendit quid sit signum virtutis iam generatae in nobis, ibi, signum
autem oportet facere, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit necessitatem praesentis inquisitionis. Secundo determinat
modum inquirendi, ibi, illud autem praeconfessum sit, et cetera.
Tertio ostendit ex qualibus operationibus causantur virtutes. Circa
primum duo facit. Primo ostendit necessitatem praesentis
inquisitionis. Secundo ostendit quid oporteat hic supponere, ibi,
secundum rectam quidem igitur et cetera. Circa primum considerandum
est, quod in speculativis scientiis in quibus non quaeritur nisi
cognitio veritatis, sufficit cognoscere quae sit causa talis effectus.
Sed in scientiis operativis, quarum finis est operatio, oportet
cognoscere qualibus motibus seu operationibus talis effectus a tali
causa sequatur.
2. Dicit ergo, quod praesens negotium, scilicet moralis
philosophiae, non est propter contemplationem veritatis, sicut alia
negotia scientiarum speculativarum, sed est propter operationem. Non
enim in hac scientia scrutamur quid est virtus ad hoc solum ut sciamus
huius rei veritatem; sed ad hoc, quod acquirentes virtutem, boni
efficiamur. Et huius rationem assignat: quia si inquisitio huius
scientiae esset ad solam scientiam veritatis, parum esset utilis. Non
enim magnum quid est, nec multum pertinens ad perfectionem
intellectus, quod aliquis cognoscat variabilem veritatem contingentium
operabilium, circa quae est virtus. Et quia ita est, concludit,
quod necesse est perscrutari circa operationes nostras, quales sint
fiendae. Quia, sicut supra dictum est, operationes habent virtutem
et dominium super hoc, quod in nobis generentur habitus boni vel mali.
3. Deinde cum dicit: secundum rectam quidem igitur etc., ostendit
quid oporteat in ista inquisitione supponere. Et dicit quod hoc debet
supponi tamquam quiddam commune circa qualitatem operationum causantium
virtutem, quod scilicet sint secundum rationem rectam. Cuius ratio
est, quia bonum cuiuslibet rei est in hoc quod sua operatio sit
conveniens suae formae. Propria autem forma hominis est secundum quam
est animal rationale. Unde oportet quod operatio hominis sit bona ex
hoc, quod est secundum rationem rectam. Perversitas enim rationis
repugnat naturae rationis. Posterius autem determinabitur, scilicet
in sexto libro, quid sit recta ratio, quae scilicet pertinet ad
virtutes intellectuales, et qualiter se habeat ad alias virtutes,
scilicet ad morales.
4. Deinde cum dicit: illud autem praeconfessum sit etc.,
determinat modum inquirendi de talibus. Et dicit, quod illud oportet
primo supponere, quod omnis sermo qui est de operabilibus, sicut est
iste, debet tradi typo, idest exemplariter, vel similitudinarie, et
non secundum certitudinem; sicut dictum est in prooemio totius libri.
Et hoc ideo, quia sermones sunt exquirendi secundum conditionem
materiae, ut ibi dictum est, videmus autem, quod ea quae sunt in
operationibus moralibus et illa quae sunt ad haec utilia, scilicet bona
exteriora, non habent in seipsis aliquid stans per modum necessitatis,
sed omnia sunt contingentia et variabilia. Sicut etiam accidit in
operationibus medicinalibus quae sunt circa sana, quia et ipsa
dispositio corporis sanandi et res quae assumuntur ad sanandum,
multipliciter variantur.
5. Et cum sermo moralium etiam in universalibus sit incertus et
variabilis, adhuc magis incertus est si quis velit ulterius descendere
tradendo doctrinam de singulis in speciali. Hoc enim non cadit neque
sub arte, neque sub aliqua narratione, quia casus singularium
operabilium variantur infinitis modis. Unde iudicium de singulis
relinquitur prudentiae uniuscuiusque, et hoc est quod subdit, quod
oportet ipsos operantes per suam prudentiam intendere ad considerandum
ea quae convenit agere secundum praesens tempus, consideratis omnibus
particularibus circumstantiis; sicut oportet medicum facere in
medicando, et gubernatorem in regimine navis. Quamvis autem hic sermo
sit talis, id est in universali incertus, in particulari autem
inenarrabilis, tamen attentare debemus, ut aliquod auxilium super hoc
hominibus conferamus, per quod scilicet dirigantur in suis operibus.
6. Deinde cum dicit: primum igitur hoc speculandum etc., ostendit
quales operationes sint quae causent virtutem. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit ex qualibus operationibus causatur virtus.
Secundo ostendit, quod virtus causata similes operationes producit,
ibi, sed non solum generationes, et cetera. Dicit ergo primo, hoc
esse primo considerandum, quod virtutes sive operationes causantes
virtutem natae sunt corrumpi ex superabundantia et defectu. Et ad hoc
manifestandum oportet assumere quaedam manifestiora signa et
testimonia; scilicet ea quae accidunt circa virtutes corporis, quae
sunt manifestiores quam virtutes animae.
7. Videmus enim quod fortitudo corporalis corrumpitur ex
superabundantibus gignasiis, id est exercitiis quibusdam corporalibus
(in) quibus aliqui nudi decertabant, eo quod per nimium laborem
debilitatur virtus naturalis corporis; similiter etiam defectus horum
exercitiorum corrumpit fortitudinem corporalem, quia ex defectu
exercitii membra remanent mollia et debilia ad laborandum. Et
similiter etiam est in sanitate. Nam sive aliquis sumat nimis de cibo
vel potu, sive etiam minus, quam oporteat, corrumpitur sanitas. Sed
si aliquis secundum debitam mensuram utatur exercitiis et cibis et
potibus, fiet in eo fortitudo corporalis et sanitas et augebitur et
conservabitur.
8. Et ita etiam se habet in virtutibus animae, puta fortitudine et
temperantia et aliis virtutibus. Ille enim qui omnia timet et fugit et
nihil sustinet terribilium, efficitur timidus. Et similiter qui nihil
timet, sed ad omnia pericula praecipitanter vadit, efficitur audax.
Et ita est etiam ex parte temperantiae; ille enim qui potitur qualibet
voluptate, et nullam vitat, efficitur intemperatus. Qui autem omnes
vitat, sicut homines agrestes absque ratione faciunt, iste efficitur
insensibilis.
9. Nec tamen ex hoc accipi potest quod virginitas, quae abstinet ab
omni delectatione venerea, sit vitium; tum quia per hoc non abstinet
ab omnibus delectationibus, tum quia ab his delectationibus abstinet
secundum rationem rectam: quemadmodum etiam non est vitiosum quod
aliqui milites abstinent ab omnibus delectationibus venereis, ut
liberius vacent rebus bellicis. Haec autem ideo dicta sunt quia
temperantia et fortitudo corrumpitur ex superabundantia et defectu, a
medietate autem salvatur; quae quidem medietas accipitur non secundum
quantitatem, sed secundum rationem rectam.
10. Deinde cum dicit: sed non solum generationes etc., ostendit
quod virtus similes operationes producit eis ex quibus generatur. Et
dicit quod ex eisdem operationibus fiunt generationes virtutum et
augmentationes et corruptiones si contrario modo accipiantur, sed etiam
operationes virtutum generatarum in eisdem consistunt. Et hoc patet in
corporalibus quae sunt manifestiora, sicut fortitudo corporalis
causatur ex hoc quod potest multum cibum sumere et multos labores
sustinere, et quando factus est fortis, potest ista maxime facere,
ita etiam se habet in virtutibus animae, quia ex hoc quod recedimus a
voluptatibus efficimur temperati; et quando facti sumus temperati,
maxime possumus recedere a voluptatibus. Et similiter se habet in
virtute fortitudinis: quia per hoc quod sumus assueti contemnere et
sustinere terribilia, efficimur fortes, et facti fortes maxime hoc
possumus facere: sicut etiam ignis generatus ex calefactione potest
maxime calefacere.
|
|