|
1. Signum autem oportet facere et cetera. Postquam philosophus
ostendit quales debeant esse operationes ex quibus causantur virtutes,
hic ostendit quid sit signum virtutis iam generatae. Et circa hoc duo
facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum,
ibi, propter voluptatem quidem enim et cetera. Circa primum
considerandum quod, cum virtus similia operetur his operationibus ex
quibus generata est, ut supra dictum est, differt executio huiusmodi
operationum post virtutem et ante virtutem. Nam ante virtutem facit
homo sibi quamdam violentiam ad operandum huiusmodi. Et ideo tales
operationes habent aliquam tristitiam admixtam. Sed post habitum
virtutis generatum, huiusmodi operationes fiunt delectabiliter. Quia
habitus inest per modum cuiusdam naturae. Ex hoc autem est aliquid
delectabile, quod convenit alicui secundum naturam.
2. Dicit ergo hic esse signum habituum iam generatorum, vel bonorum
vel malorum, quod accipitur ex delectatione vel tristitia, quae
supervenit operationibus. Et hoc manifestat per exempla. Ille enim,
qui in hoc gaudet quod recedit a voluptatibus corporalibus est
temperatus, qui autem in hoc tristatur est intemperatus, quia operatur
id quod est contrarium suo habitui. Et similiter ille qui sustinet
pericula delectabiliter, vel ad minus sine tristitia, est fortis.
Specialiter enim in actu fortitudinis sufficit non tristari, ut infra
dicetur in tertio. Ille autem qui cum tristitia pericula sustinet,
timidus est. Causam autem eius quod dictum est assignat ex hoc quod
omnis moralis virtus est circa voluptates et tristitias.
3. Quod quidem non est sic intelligendum quasi omnis virtus moralis
sit circa voluptates et tristitias, sicut circa propriam materiam.
Materia enim uniuscuiusque virtutis moralis est id circa quod modum
rationis imponit. Sicut iustitia circa operationes quae sunt ad
alterum, fortitudo circa timores et audacias, temperantia circa
quasdam delectationes et tristitias; sed sicut dicetur in septimo
huius, delectatio est principalis finis omnium virtutum moralium. Hoc
enim requiritur in omni virtute morali, ut aliquis delectetur et
tristetur in quibus oportet. Et secundum hoc, hic dicitur quod
moralis virtus est circa voluptates et tristitias, quia intentio
cuiuslibet virtutis moralis est ad hoc quod aliquis recte se habeat in
delectando et tristando.
4. Deinde cum dicit: propter voluptatem quidem enim etc., probat
propositum. Et primo rationibus sumptis ex his quae pertinent ad
virtutem. Secundo ex parte ipsius hominis virtuosi, ibi: fiet autem
utique nobis et cetera. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum
prima sumitur ex studio hominum tendentium in virtutem. Ostensum est
enim supra quod ex eisdem contrario modo factis, virtus generatur et
corrumpitur. Videmus autem quod propter voluptatem et tristitiam
virtus corrumpitur. Quia propter concupiscentiam delectationum
operamur mala, propter tristitiam autem quam timemus in laboribus
honestatis recedimus a bonis, idest virtuosis operibus. Et ideo,
sicut Plato dixit, oportet eum qui tendit ad virtutem, statim a
iuventute aliqualiter manuduci (ut) et gaudeat et tristetur de quibus
oportet. Haec est enim recta disciplina iuvenum ut assuescant (ut)
et delectentur in bonis operibus et tristentur de malis. Et ideo
instructores iuvenum cum bene faciunt applaudunt eis, cum autem male
agunt increpant eos.
5. Secundam rationem ponit ibi adhuc autem si virtutes et cetera.
Quae quidem sumitur ex materia virtutis moralis in hunc modum. Omnis
virtus moralis est circa actus, sicut iustitia, quae est circa
emptiones et venditiones et alia huiusmodi, vel circa passiones, sicut
mansuetudo, quae est circa iras: et sic de aliis. Sed ad omnem
passionem sequitur delectatio vel tristitia. Quia passio animae nihil
est aliud quam motus appetitivae virtutis in prosecutionem boni vel in
fugam mali; cum ergo pervenitur in bonum in quod appetitus tendit vel
cum vitat malum, quod refugiebat, sequitur delectatio. Quando autem
est e converso, sequitur tristitia. Sicut iratus quando consequitur
vindictam, laetatur, et similiter timidus quando evadit pericula,
quando autem e contrario se habet tristatur. Relinquitur ergo quod
modo praedicto omnis virtus moralis sit circa delectationes et
tristitias sicut circa quaedam finalia.
6. Tertiam rationem ponit ibi demonstrant autem et poenae et cetera.
Et sumitur ex medicina virtutis. Sicut enim medicinae ad sanitatem
restituendam sunt quaedam amarae potiones exhibitae et delectabiles
subtractae, ita etiam poenae sunt quaedam medicinae ad reparandam
virtutem. Quae quidem fiunt per subtractionem aliquarum delectationum
vel adhibitionem aliquarum tristitiarum. Medicinae autem natae sunt
fieri per contraria; sicut quando superabundat calor, medici adhibent
frigida. Ergo etiam virtus moralis est circa aliquas delectationes et
tristitias.
7. Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem, sicut prius et cetera.
Quae sumitur ex eo quod est contrarium et corruptivum virtutis. Et
dicit quod omnis habitus naturam habet ad haec et circa haec operanda a
quibus fit deterior et melior, id est a quibus augetur in bonitate si
sit habitus bonus, vel augetur in malitia, si sit habitus malus. Vel
potest intelligi, a quibus innatus est fieri deterior vel melior,
idest a quibus natus est generari vel augeri, quod est fieri meliorem,
sive corrumpi vel diminui, quod est fieri deteriorem. Videmus autem
quod homines fiunt pravi per corruptionem virtutis ex eo quod sequuntur
voluptates et fugiunt tristitias vel quas non oportet vel quando non
oportet, vel qualitercumque aliter deviet aliquis a ratione recta.
8. Et ex hac occasione fuerunt moti Stoici ut dicerent quod virtutes
sunt quaedam impassibilitates et quietes. Quia enim videbant quod
homines fiunt mali per delectationes et tristitias, consequens esse
putaverunt quod virtus in hoc consistat quod omnino transmutationes
passionum cessent. Sed in hoc non bene dixerunt quod totaliter a
virtuoso voluerunt excludere animae passiones. Pertinet enim ad bonum
rationis, ut reguletur per eam appetitus sensitivus, cuius motus sunt
passiones. Unde ad virtutem non pertinet quod excludat omnes
passiones, sed solum inordinatas, quae scilicet sunt ut non oportet et
quando non oportet, et quaecumque alia adduntur pertinentia ad alias
circumstantias. Ex his ergo concludit supponendum esse quod circa
voluptates et tristitias virtus optima operetur, malitia autem, quae
est habitus virtuti contrarius, mala.
9. Deinde cum dicit: fiet autem utique nobis etc., inducit ad
propositum alias quatuor rationes sumptas ex parte hominum quibus inest
virtus, et delectatio, et tristitia. Quarum prima sumitur ex
communitate delectationum. Dicit quod tria sunt quae cadunt sub
electione humana: scilicet bonum, idest honestum; conferens, idest
utile; et delectabile. Quibus tria contrariantur: scilicet malum,
idest vitium, quod opponitur honesto; nocivum, quod opponitur utili;
et triste, quod opponitur delectabili. Circa omnia autem haec bonus
recte se habet, malus autem homo peccat: et praecipue circa
delectationem, quae est communior inter praedicta, duplici
communitate.
10. Primo quidem quantum ad ea quae delectantur. Delectatio enim
invenitur in omnibus animalibus, quia non solum est secundum partem
intellectivam sed est etiam secundum sensitivam. Sed utile et honestum
pertinent ad solam partem intellectivam. Nam honestum est, quod fit
secundum rationem; utile autem importat ordinationem alicuius in
alterum, ordinare autem est proprium rationis.
11. Alia autem communitas est ex parte ipsarum rerum; delectatio
enim consequitur ad omnia quae cadunt sub electione. Honestum enim est
delectabile homini secundum quod est conveniens rationi: utile autem
est delectabile propter spem finis. Non autem est e converso, quod
omne delectabile sit utile vel honestum, ut patet in delectabilibus
secundum sensum.
12. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem ex puero et cetera.
Quae sumitur ex connaturalitate delectationis. Simul enim cum omnibus
hominibus nutritur a pueritia ipsa delectatio, quia puer mox natus
delectatur in lacte. Et ideo difficile est, quod homo possit
subiugare hanc passionem, quae comparatur vitae, in hoc scilicet quod
incepit cum homine a principio vitae. Et ideo circa delectationem
maxime est virtus moralis.
13. Tertiam rationem ponit ibi: regulamus autem et cetera. Quae
sumitur ex humano studio. Omnes enim homines regulant operationes suas
delectatione et tristitia, illis scilicet operationibus intendentes in
quibus delectantur et ab illis abstinentes de quibus tristantur. Et
ideo necesse est quod circa delectationem et tristitiam sit totum
negotium moralis virtutis quae scilicet ordinatur ad bene operandum.
Non enim parum pertinet ad operationes, quod aliquis bene vel male
gaudeat vel tristetur. Quia si gaudet de bonis, bene operabitur, si
autem de malis, male.
14. Quartam rationem ponit ibi adhuc autem difficilius et cetera.
Quae sumitur ex comparatione eius ad iram: quia, ut dixit
Heraclitus, difficilius est pugnare contra voluptatem, quam contra
iram; quum tamen pugnare contra iram videatur difficillimum propter
eius impetum. Sed concupiscentia delectationis, et communior est et
naturalior et magis durat. Ars autem et virtus est circa difficilius,
in quo magis requiritur quod aliquis bene operetur, ad quod ordinatur
ars et virtus; nam in facilibus quilibet potest bene operari. Sed
bene operari in difficilibus est solum habentis virtutem et artem. Et
ideo manifestum est ex praedictis, quod totum negotium virtutis et
politicae, idest civilis conversationis, consistit circa delectationes
et tristitias; quibus qui bene utitur, bonus erit; qui male autem
utitur, erit malus.
15. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., epilogat quae
dicta sunt: scilicet, quod virtus sit circa delectationes et
tristitias; et quod eadem sunt ex quibus virtus generatur et augetur,
et ex quibus etiam corrumpitur contrario modo factis, et quod eadem
sunt ex quibus generatur virtus, et quae operatur virtus iam generata.
|
|