|
1. Quaeret autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod virtutes causantur ex operibus, hic movet quamdam
dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem.
Secundo solvit eam, ibi, vel neque in artibus et cetera. Tertio ex
determinatione quaestionis inducit conclusionem principaliter intentam,
ibi, bene igitur dicitur, et cetera. Est ergo dubitatio, quam primo
movet, talis: ita se habet in virtutibus sicut et in artibus: sed in
artibus ita se habet, quod nullus operatur opus artis nisi habens
artem; sicut nullus facit opera grammaticalia nisi grammaticus
existens, neque opera musicalia nisi musicus existens; ergo etiam ita
se habebit in virtutibus, quod quicumque facit opera iusta est iam
iustus, et quicumque facit opera (iam) temperata est iam temperatus;
non ergo videtur verum esse quod dictum est, quod homines faciendo
iusta fiunt iusti, et faciendo temperata fiunt temperati.
2. Deinde cum dicit: vel neque in artibus etc., solvit
dubitationem praedictam. Et primo interimendo id quod assumebatur de
artibus. Secundo interimendo similitudinem, quae proponebatur inter
virtutes et artes, ibi, adhuc autem neque simile, et cetera. Dicit
ergo primo, quod in artibus non ita se habet sicut assumebatur,
scilicet, quod quicumque facit grammaticalia iam sit grammaticus.
Contingit enim quandoque quod aliquis facit opus grammaticale non per
artem, sed quandoque quidem a casu, puta si aliquis idiota a casu
pronunciet congruam locutionem: quandoque autem hoc contingit alio
supposito, ad cuius scilicet exemplar operetur: puta si aliquis mimus
repraesentet locutionem congruam, quam aliquis grammaticus profert.
Sed tunc aliquis est iudicandus grammaticus, quando facit opus
grammaticale et grammaticaliter, idest secundum scientiam grammaticae,
quam habet.
3. Deinde cum dicit: adhuc autem neque simile etc., ponit secundam
solutionem. Circa quam duo facit. Primo interimit similitudinem
artium ad virtutem. Secundo concludit solutionem, ibi, res quidem
igitur iustae et cetera. Dicit ergo primo, quod non est simile in
artibus et virtutibus. Quia opera quae fiunt ab artibus habent in se
ipsis id quod pertinet ad bene esse artis. Cuius ratio est quia ars
est ratio recta factibilium, ut dicetur in sexto huius. Facere autem
est operatio transiens in exteriorem materiam. Talis autem actio est
perfectio facti. Et ideo in huiusmodi actionibus, bonum consistit in
ipso facto. Et ideo ad bonum artis sufficit, quod ea quae fiunt bene
se habeant. Sed virtutes sunt principia actionum, quae non transeunt
in exteriorem materiam, sed manent in ipsis agentibus. Unde tales
actiones sunt perfectiones agentium. Et ideo bonum harum actionum in
ipsis agentibus consistit.
4. Et ideo dicit, quod ad hoc quod aliqua fiant iuste vel
temperate, non sufficit, quod opera quae fiunt bene se habeant; sed
requiritur, quod operans debito modo operetur. In quo quidem modo
tria dicit esse attendenda. Quorum primum pertinet ad intellectum sive
ad rationem, ut scilicet ille qui facit opus virtutis non operetur ex
ignorantia vel a casu, sed sciat quid faciat. Secundum accipitur ex
parte virtutis appetitivae. In quo duo attenduntur. Quorum unum
est, ut non operetur ex passione, puta cum quis facit ex timore
aliquod opus virtutis, sed operetur ex electione; aliud autem est ut
electio operis virtuosi non sit propter aliquid aliud, sicut cum quis
operatur opus virtutis propter lucrum, vel propter inanem gloriam, sed
sit propter hoc, id est propter ipsum opus virtutis, quod secundum se
placet ei qui habet habitum virtutis, tamquam ei conveniens. Tertium
autem accipitur secundum rationem habitus, ut scilicet aliquis firme
idest constanter quantum ad seipsum, et immobiliter, id est a nullo
exteriori ab hoc removeatur, quin habeat electionem virtuosam, et
operetur secundum eam.
5. Sed ad artes non requiritur nisi primum horum, quod est scire.
Potest enim aliquis esse bonus artifex, etiam si nunquam eligat
operari secundum artem, vel si non perseveret in suo opere; sed
scientia parvam vel nullam virtutem habet ad hoc quod homo sit
virtuosus, sed totum consistit in aliis, quae quidem adveniunt homini
ex frequenti operatione virtuosorum operum, quia ex hoc generatur
habitus per quem aliquis eligit ea quae conveniunt illi habitui et
immobiliter in eis perseverat.
6. Deinde cum dicit: res quidem igitur etc., concludit solutionem
praedictae dubitationis. Et dicit, quod res quae fiunt, dicuntur
iustae et temperatae quando sunt similes illis quas iustus et temperatus
operatur: sed non oportet, quod quicumque haec operatur sit iustus et
temperatus; sed ille qui sic ea operatur, sicut operantur iusti et
temperati secundum tria praemissa, dicitur iustus et temperatus. Sic
igitur homines primo operantur iusta et temperata, non eodem modo quo
iusti et temperati utuntur, et ex talibus operationibus causatur
habitus.
7. Si quis autem quaerat quomodo hoc est possibile, cum nihil
reducat se de potentia in actum? Dicendum est, quod perfectio
virtutis moralis, de qua nunc loquimur, consistit in hoc, quod
appetitus reguletur secundum rationem. Prima autem rationis principia
sunt naturaliter nobis indita, ita in operativis sicut in
speculativis. Et ideo sicut per principia praecognita facit aliquis
inveniendo se scientem in actu: ita agendo secundum principia rationis
practicae, facit aliquis se virtuosum in actu.
8. Deinde cum dicit: bene igitur dicitur etc., concludit
conclusionem principaliter intentam. Et primo concludit propositum.
Secundo arguit quorumdam errorem, ibi, sed multi haec quidem et
cetera. Concludit ergo primo, quod bene supra dictum est, quod homo
fit iustus ex eo quod iusta operatur et temperatus ex eo quod temperata
operatur. Ex hoc autem quod non operatur, nullus nec studium apponit
ad hoc quod fiat bonus.
9. Deinde cum dicit: sed multi haec quidem etc., arguit quorumdam
errorem, qui non operantur opera virtutis, sed confugiendo ad
ratiocinandum de virtutibus aestimant se fieri bonos philosophando.
Quos dicit esse similes infirmis, qui sollicite audiunt ea quae
dicuntur sibi a medicis, sed nihil faciunt eorum quae sibi
praecipiuntur. Ita enim se habet philosophia ad curationem animae,
sicut medicina ad curationem corporis. Unde sicut illi qui audiunt
praecepta medicorum et non faciunt, nunquam erunt bene dispositi
secundum corpus, ita neque illi qui audiunt documenta moralium
philosophorum et non faciunt ea, nunquam habebunt animam bene
dispositam.
|
|