|
1. Post haec autem quid est virtus et cetera. Postquam philosophus
determinavit de causa virtutis, hic incipit inquirere quid sit virtus.
Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit virtus. In
secunda determinat de oppositione virtutis ad vitium, ibi, tribus
autem dispositionibus et cetera. Prima autem pars dividitur in partes
duas. In prima determinat quid est virtus in generali. In secunda
manifestat definitionem assignatam in singulis virtutibus, ibi,
oportet autem non solum universaliter dici et cetera. Prima autem
dividitur in partes duas. In prima investigat definitionem virtutis.
In secunda concludit definitionem, ibi, est ergo virtus habitus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat genus virtutis.
Secundo differentiam eius, ibi, oportet autem non solum et cetera.
Investigat autem genus virtutis per viam divisionis. Unde circa
primum tria facit. Primo proponit divisionem. Secundo exponit membra
eius, ibi, dico autem passiones etc.; tertio ex divisione posita
argumentatur, ibi: passiones quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod ad perscrutandum quid est virtus, oportet
assumere, quod tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae et
habitus, quorum alterum necesse est esse virtutem. Dixit enim supra,
quod virtus est principium quorundam operum animae. Nihil autem est in
anima, quod sit operationis principium, nisi aliquod horum trium.
Videtur enim homo aliquando agere ex passione, puta ex ira.
Quandoque vero ex habitu, sicut ille qui operatur ex arte. Quandoque
vero ex nuda potentia, sicut quando homo primo incipit operari. Ex
quo patet quod sub hac divisione, non comprehenduntur absolute omnia
quae sunt in anima; quia essentia animae nihil horum est neque etiam
operatio intelligibilis; sed solum hic tanguntur illa quae sunt
principia alicuius actionis.
3. Deinde cum dicit: dico autem passiones etc., manifestat membra
praemissae divisionis. Et primo manifestat quae sint passiones;
secundo quae sint potentiae, ibi: potentias autem etc.; tertio qui
sint habitus, ibi, habitus autem secundum quos et cetera. Circa
primum considerandum est, quod secundum vegetabilem animam non dicuntur
passiones animae, eo quod vires huius partis animae non sunt passivae,
sed activae. Vires autem apprehensivae et appetitivae sunt passivae
tam in parte sensitiva quam in parte intellectiva, praeter intellectum
agentem. Et quamvis sentire et intelligere sit pati quoddam, non
tamen dicuntur passiones animae secundum apprehensionem sensus vel
intellectus, sed solum secundum appetitum. Quia operatio potentiae
apprehensivae est secundum quod res apprehensa est in apprehendente per
modum apprehendentis. Et sic res apprehensa quodammodo trahitur ad
apprehendentem; operatio autem potentiae appetitivae est secundum quod
appetens inclinatur ad appetibile. Et quia de ratione patientis est
quod trahatur ad agentem et non e converso, inde est quod operationes
potentiarum apprehensivarum, non dicuntur proprie passiones, sed solum
operationes potentiarum appetitivarum.
4. Inter quas etiam operatio appetitus intellectivi non proprie
dicitur passio, tum quia non est secundum transmutationem organi
corporalis, quae requiritur ad rationem passionis proprie dictae, tum
etiam quia secundum operationem appetitus intellectivi qui est
voluntas, homo non agitur tamquam patiens, sed potius seipsum agit
tamquam dominus sui actus existens. Relinquitur ergo quod passiones
proprie dicantur operationes appetitus sensitivi, quae sunt secundum
transmutationem organi corporalis, et quibus homo quodammodo ducitur.
5. Appetitus autem sensitivus dividitur in duas vires: scilicet in
concupiscibilem, quae respicit absolute bonum sensibile, quod scilicet
est delectabile secundum sensum, et malum ei contrarium, et
irascibilem, quae respicit bonum sub ratione cuiusdam altitudinis;
sicut victoria dicitur esse quoddam bonum, quamvis non sit cum
delectatione sensus. Sic igitur quaecumque passiones respiciunt bonum
vel malum absolute, sunt in concupiscibili. Quae quidem respectu boni
sunt tres, scilicet amor, qui importat quandam connaturalitatem
appetitus ad bonum amatum, et desiderium, quod importat motum
appetitus in bonum amatum. Et delectatio, quae importat quietem
appetitus in bono amato; quibus tria opponuntur in ordine ad malum,
scilicet: odium amori; aversio sive fuga desiderio; et tristitia
delectationi. Illae vero passiones quae respiciunt bonum vel malum sub
ratione cuiusdam ardui, pertinent ad irascibilem: sicut timor et
audacia respectu mali; spes et desperatio respectu boni et quintum est
ira quae est passio composita, unde nec contrarium habet.
6. Et ideo enumerando passiones, dicit quod passiones sunt
concupiscentia, quam nominavimus desiderium, et ira et timor et
audacia, et invidia quae continetur sub tristitia, et gaudium quod
continetur sub delectatione (est enim delectatio non corporalis, sed
in interiori apprehensione consistens), et amicitia et odium, et
desiderium. Quod differt a concupiscentia: eo quod concupiscentia est
delectationis corporalis, desiderium autem cuiuscumque alterius
delectabilis.
7. Addit autem zelum et misericordiam quae sunt species tristitiae.
Nam misericordia est tristitia de malis alienis, zelus autem est
tristitia de hoc quod homo deficit ab his quae alii habent.
8. Addit autem quod universaliter ad omnia praedicta sequitur
delectatio et tristitia; quia omnia alia important motus quosdam in
bonum et malum, ex quorum superventu causatur delectatio vel
tristitia. Unde omnes aliae passiones terminantur ad delectationem vel
tristitiam.
9. Deinde cum dicit: potentias autem secundum quas etc.,
manifestat quae sint potentiae, non quidem in generali, sed circa
materiam moralem secundum differentiam ad passiones. Dicit enim quod
potentiae dicuntur secundum quas dicimur passibiles praedictarum
passionum, idest potentes pati passiones praedictas, puta potentia
irascibilis est secundum quam possumus irasci. Potentia autem
concupiscibilis est secundum quam possumus tristari vel misereri.
10. Deinde cum dicit: habitus autem secundum quos etc.,
manifestat qui sint habitus: et hoc etiam non in generali, sed in
materia morali per comparationem ad passiones. Et dicit quod habitus
dicuntur secundum quos nos habemus ad passiones bene vel male. Habitus
enim est dispositio quaedam determinans potentiam per comparationem ad
aliquid. Quae quidem determinatio, si sit secundum quod convenit
naturae rei, erit habitus bonus disponens ad hoc quod aliquid fiat
bene, alioquin erit habitus malus, et secundum ipsum aliquid fiet
male. Et exemplificat quod secundum aliquem habitum habemus nos ad hoc
ut irascamur vel male, si hoc fiat vehementer vel remisse, idest
secundum superabundantiam aut defectum, vel bene si hoc fiat medio
modo.
11. Deinde cum dicit: passiones quidem igitur etc., argumentatur
ex divisione praemissa. Et primo ostendit quod virtutes non sunt
passiones. Secundo, quod non sunt potentiae, ibi: propter haec
autem neque potentiae et cetera. Tertio concludit quod sunt habitus,
ibi, si igitur neque passiones et cetera. Circa primum ponit quatuor
rationes. Quarum prima talis est: secundum virtutes dicimur boni, et
secundum malitias oppositas dicimur mali. Sed secundum passiones
absolute consideratas non dicimur boni vel mali. Ergo passiones neque
sunt virtutes neque malitiae.
12. Secundam rationem ponit ibi et quoniam secundum passiones quidem
et cetera. Quae accipitur ex laude et vituperio, quae sunt testimonia
quaedam bonitatis vel malitiae. Dicit ergo quod secundum virtutes
laudamur, secundum autem malitias oppositas vituperamur. Sed secundum
passiones absolute consideratas neque laudamur neque vituperamur. Non
enim aliquis laudatur neque vituperatur ex hoc quod absolute timet vel
irascitur, sed solum ex hoc quod aliqualiter timet vel irascitur,
idest secundum rationem vel praeter rationem. Et idem est
intelligendum in aliis passionibus animae. Ergo passiones animae neque
sunt virtutes neque malitiae.
13. Tertiam rationem ponit ibi adhuc irascimur quidem et timemus et
cetera. Quae sumitur ex modo agendi secundum virtutem. Virtutes enim
vel sunt electiones, vel non sine electione; potest enim virtus dici
ipse actus virtutis. Et sic si accipiamus principales actus virtutum
qui sunt interiores, virtus est electio. Si autem exteriores, virtus
non est sine electione, quia exteriores actus virtutum ab interiori
electione procedunt; si autem accipiatur virtus pro ipso habitu
virtutis, sic etiam virtus non est sine electione, sicut causa non est
sine proprio effectu. Passiones autem adveniunt nobis sine electione,
quia interdum praeveniunt deliberationem rationis quae ad electionem
requiritur. Et hoc est quod dicit, quod irascimur et timemus non
sponte, id est non ex arbitrio rationis. Ergo passiones non sunt
virtutes.
14. Quartam rationem ponit ibi adhuc autem secundum passiones quidem
moveri et cetera. Quae sumitur secundum ipsam essentiam virtutis.
Passiones enim sunt motus quidam secundum quos moveri dicimur.
Virtutes autem et malitiae sunt quaedam qualitates secundum quas non
dicimur moveri, sed aliqualiter, idest bene vel male disponi ad hoc
quod moveamur. Ergo passiones non sunt virtutes neque malitiae.
15. Deinde cum dicit propter haec autem neque potentiae sunt etc.,
ostendit, quod virtutes non sunt potentiae, duabus rationibus.
Quarum prima sumitur secundum rationem boni et mali: sicut etiam et
supra probavit de passionibus. Et est ratio talis: nullus dicitur
bonus vel malus neque laudatur neque vituperatur ex hoc, quod potest
pati secundum aliquam passionem, puta ex hoc quod potest irasci vel
timere. Sed secundum virtutes et malitias dicimur boni vel mali,
laudamur vel vituperamur; ergo virtutes et malitiae non sunt
potentiae.
16. Secundam rationem ponit ibi et adhuc potentes sumus et cetera.
Quae sumitur ex causa. Et est talis. Potentiae insunt nobis a
natura, quia sunt naturales proprietates animae. Sed virtutes et
malitiae secundum quas dicimur boni vel mali, non sunt nobis a natura,
ut supra probatum est. Ergo virtutes et malitiae non sunt potentiae.
17. Deinde cum dicit: si igitur neque passiones sunt virtutes,
etc., concludit propositum, quia scilicet si virtutes non sunt
passiones neque potentiae, relinquitur quod sint habitus, secundum
divisionem praemissam. Et sic concludit, quod manifestum est, quid
sit virtus, secundum suum genus, quia scilicet est in genere habitus.
|
|