|
1. Oportet autem non solum sic dicere quoniam habitus, sed et qualis
quidam et cetera. Postquam philosophus ostendit quid sit genus
virtutis, hic inquirit quae sit propria differentia eius. Et primo
proponit quod intendit. Et dicit, quod ad hoc quod sciatur quid est
virtus, oportet non solum dicere quod sit habitus, per quod innotescit
genus eius, sed etiam qualis habitus sit, per quod manifestatur
differentia ipsius.
2. Secundo ibi: dicendum igitur quoniam virtus omnis etc.,
manifestat propositum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat in
communi quamdam conditionem virtutis. Secundo ex illa conditione
virtutis manifestat propriam differentiam eius, ibi, qualiter autem
hoc erit et cetera. Dicit ergo primo, quod omnis virtus subiectum
cuius est facit bene se habere et opus eius reddit bene se habens,
sicut virtus oculi est per quam et oculus est bonus, et per quam bene
videmus, quod est proprium opus oculi. Similiter etiam virtus equi
est, quae facit equum bonum, et per quam equus bene operatur opus
suum, quod est velociter currere, et suaviter ferre ascensorem, et
audacter expectare bellatores.
3. Et huius ratio est, quia virtus alicuius rei attenditur secundum
ultimum id quod potest, puta in eo, quod potest ferre centum libras,
virtus eius determinatur non ex hoc quod fert quinquaginta, sed ex hoc
quod fert centum, ut dicitur in I de caelo; ultimum autem ad quod
potentia alicuius rei se extendit, est bonum opus. Et ideo ad
virtutem cuiuslibet rei pertinet, quod reddat bonum opus. Et quia
perfecta operatio non procedit nisi a perfecto agente, consequens est,
quod secundum virtutem propriam unaquaeque res et bona sit, et bene
operetur. Et si hoc est verum in omnibus aliis, ut per exempla iam
patuit, sequitur quod virtus hominis erit habitus quidam, ut supra
habitum est, ex quo homo fit bonus, formaliter loquendo, sicut
albedine fit aliquid album, et per quem aliquis bene operatur.
4. Deinde cum dicit: qualiter autem hoc erit, iam diximus,
secundum praemissam conditionem virtutis inquirit differentiam propriam
virtutis. Et hoc tripliciter. Primo quidem secundum proprietatem
operationum. Secundo secundum naturam virtutis, ibi, adhuc autem et
hoc erit manifestum, et cetera. Tertio secundum propriam rationem
boni vel mali, ibi, adhuc peccare quidem, et cetera. Dicit ergo
primo, quod qualiter homo fiat bonus, et qualiter bene operetur, iam
supra dictum est. Dictum est enim supra, quod per operationes, quae
sunt in medio, efficimur boni secundum unamquamque virtutem. Et
effecti boni operamur similes operationes. Relinquitur ergo, si
virtus est, quae facit hominem bonum et bene operantem, quod sit in
medio.
5. Deinde cum dicit: adhuc autem et hoc erit manifestum etc.,
probat idem per naturam virtutis. Et circa hoc tria facit. Primo
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum.
Secundo concludit propositum, ibi, si utique omnis scientia, et
cetera. Tertio manifestat conclusionem, ibi: dico autem moralem, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit ea quae sunt
necessaria ad propositum ostendendum. Secundo manifestat quod
dixerat, ibi, dico utique, et cetera. Dicit ergo primo, quod adhuc
magis manifestum erit qualiter efficiamur boni et bene operantes, si
consideremus qualis sit natura virtutis. Ad cuius evidentiam oportet
praeaccipere, quod tria quaedam, idest plus et minus et aequale,
contingit accipere tam in quantitatibus continuis quam etiam in quolibet
alio divisibili, sive dividantur secundum numerum, sicut omnia
discreta, sive per accidens, puta per intensionem et remissionem
qualitatis in subiecto. Haec autem tria ita se habent, quod aequale
est medium inter plus, quod pertinet ad superabundantiam, et minus,
quod pertinet ad defectum. Et hoc quidem potest dupliciter accipi.
Uno modo secundum absolutam quantitatem rei. Alio modo secundum
proportionem eius ad nos.
6. Deinde cum dicit: dico utique rei quidem medium etc.,
manifestat quod dixerat de differentia secundum rem et quoad nos. Et
primo per rationem. Secundo per exempla, ibi: puta si decem et
cetera. Dicit ergo primo, quod medium secundum rem est, quod
aequaliter distat ab utroque extremorum. Et quia consideratur secundum
absolutam quantitatem rei, est idem quoad omnes. Sed medium quoad nos
est quod neque superabundat neque deficit a debita proportione ad nos.
Et propter hoc, istud medium non est idem quoad omnes. Sicut si
accipiamus in calceo medium quoad nos quod neque excedit mensuram
pedis, neque deficit. Et quia non omnes habent eamdem quantitatem
pedis, ideo hoc medium non est idem quoad omnes.
7. Deinde cum dicit: puta si decem multa etc., manifestat quod
dixerat per exempla. Et primo de medio rei, quod aequaliter distat ab
extremis: sicut sex media accipiuntur inter decem quae sunt multa, et
duo quae sunt pauca: quia aequaliter sex exceduntur a decem, et
excedunt duo, scilicet in quatuor. Medium autem, quod sic accipitur
in numeris secundum aequidistantiam a duobus extremis, dicitur esse
secundum arithmeticam proportionem, quae considerat ipsam numeri
quantitatem. Medium autem, quod accipitur secundum aequalitatem
proportionis dicitur esse secundum geometricam proportionem, ut infra
patebit in quinto.
8. Secundo ibi: quod autem ad nos etc., exemplificat de medio
quoad nos. Et dicit quod medium quod accipitur in comparatione ad
nos, non est ita sumendum, scilicet secundum aequidistantiam ab
extremis. Et hoc satis apparet in exemplo prius proposito de calceo:
non enim si calceus cuius longitudo est viginti digitorum,
superabundans est, ille autem, qui est quatuor est diminutus, propter
hoc oportet, quod ille qui est duodecim digitorum, medio modo se
habeat: sed forte erit abundans in comparatione ad pedem alicuius, et
deficiens in comparatione ad pedem alterius. Et hoc etiam ipse
exemplificat in cibis. Non enim, si comedere decem minas, idest
decem mensuras est multum, et comedere duas est paucum, propter hoc
magister, qui debet ordinare de cibo alicuius praecipiet ei quod
comedat sex, quia hoc etiam est multum in comparatione ad unum, vel
paucum in comparatione ad alterum.
9. Esset enim paucum ad quemdam qui vocabatur Milo, de quo Solinus
narrat, quod comedebat unum bovem in die. Sed hoc esset multum
dominatori gignasiorum, id est ei qui debeat vincere in ludis
gignasticis in quibus homines nudi luctabantur, et oportebat eos
modicum cibum sumere, ut essent agiliores. Et simile est etiam de his
qui currunt in stadio et de his qui ludunt in palaestra, quae erat
quidam locus exercitatorius apud Graecos. Et ita etiam est secundum
omnem operativam scientiam quod sciens fugit superabundantiam et
defectum et desiderat et inquirit id quod est medium, non quidem
secundum rem, sed in comparatione ad nos.
10. Deinde cum dicit: si utique omnis scientia sic opus etc., ex
praemissis argumentatur in hunc modum. Omnis scientia operativa bene
perficit opus suum, ex hoc quod secundum intentionem respicit ad medium
et secundum executionem opera sua perducit ad medium. Et huius signum
accipi potest ex hoc quod homines quando aliquod opus bene se habet,
consueverunt dicere quod nihil est addendum neque minuendum; dantes per
hoc intelligere quod superabundantia et defectus corrumpit bonitatem
operis, quae salvatur in medietate. Unde et boni artifices, sicut
dictum est, operantur respicientes ad medium. Sed virtus est certior
omni arte, et etiam melior, sicut et natura. Virtus enim moralis
agit inclinando determinate ad unum sicut et natura. Nam consuetudo in
naturam vertitur. Operatio autem artis est secundum rationem, quae se
habet ad diversa; unde certius operatur virtus quam ars, sicut et
natura.
11. Similiter etiam virtus est melior quam ars; quia per artem est
homo potens facere bonum opus; non tamen ex arte est ei quod faciat
bonum opus: potest enim pravum opus agere; quia ars non inclinat ad
bonum usum artis; sicut grammaticus potest incongrue loqui; sed per
virtutem fit aliquis non solum potens bene operari, sed etiam bene
operans: quia virtus inclinat ad bonam operationem, sicut et natura,
ars autem facit solam cognitionem bonae operationis. Unde relinquitur
a minori, quod virtus quae est melior arte, sit coniectatrix medii.
12. Deinde cum dicit: dico autem moralem etc., exponit
conclusionem inductam. Et dicit quod hoc quod dictum est, debet
intelligi de virtute morali, quae est circa passiones et operationes in
quibus est accipere superabundantiam et defectum et medium. Et
exemplificat primo in passionibus. Dicit enim quod contingit timere et
audere et concupiscere et averti, id est fugere aliquid, et irasci et
misereri, et universaliter delectari et tristari magis et minus quam
oportet. Quorum utrumque non bene fit. Sed si aliquis timeat et
audeat et sic de aliis quando oportet et in quibus oportet et ad quos
oportet et cuius gratia oportet et eo modo quo oportet, hoc erit medium
in passionibus et in hoc consistit optimum virtutis. Et similiter
etiam circa operationes est superabundantia et defectus et medium.
Virtus autem moralis est circa passiones et operationes sicut circa
materiam propriam; ita quod in eis superabundantia est vitiosa et
defectus vituperabilis, sed medium laudatur et recte se habet. Haec
autem duo ad virtutem pertinent: scilicet rectitudo, quae opponitur
perversitati vitiosae et laus quae opponitur vituperio, quae
consequuntur ex primis duobus.
13. Et sic concludit quod virtus moralis, et in se considerata est
quaedam medietas, et est etiam medii coniectatrix, in quantum scilicet
respicit ad medium et medium operatur.
|
|