|
1. Adhuc peccare quidem multis modis et cetera. Praemissis duabus
rationibus, hic ponit philosophus tertiam, quae sumitur ex ratione
boni et mali. Et dicit, quod multipliciter contingit peccare; quia
malum quod includitur in ratione peccati, (secundum Pictagoricos)
pertinet ad infinitum; et quia bonum secundum eos pertinet ad finitum:
per oppositum est intelligendum quod recte agere contingit solum uno
modo.
2. Huius autem ratio accipi potest ex eo quod Dionysius dicit in
libro de divinis nominibus, quod bonum contingit ex una et integra
causa, malum autem ex singularibus defectibus; sicut patet in bono et
malo corporali. Turpitudo enim, quae est malum corporalis formae,
contingit quodcumque membrorum indecenter se habeat; sed pulcritudo non
contingit, nisi omnia membra sint bene proportionata et colorata. Et
similiter aegritudo, quae est malum complexionis corporalis, provenit
ex singulari deordinatione cuiuscumque humoris, sed sanitas esse non
(potest) nisi ex debita proportione omnium humorum. Et similiter
peccatum in actione humana contingit quaecumque circumstantiarum
inordinate se habeat qualitercumque, vel secundum superabundantiam vel
secundum defectum. Sed rectitudo eius esse non potest nisi omnibus
circumstantiis debito modo ordinatis. Et ideo sicut sanitas vel
pulchritudo contingit uno modo, aegritudo autem vel turpitudo multis,
immo infinitis modis; ita etiam rectitudo operationis uno solo modo
contingit; peccatum autem in actione contingit infinitis modis. Et
inde est quod peccare est facile, quia multipliciter hoc contingit.
Sed recte agere est difficile, quia non contingit nisi uno modo.
3. Et ponit exemplum, quia facile est divertere a contactu signi,
id est puncti sive in centro circuli, sive in quacumque alia superficie
determinate signati, quia hoc contingit infinitis modis. Sed tangere
signum est difficile, quia contingit uno solo modo. Manifestum est
autem quod superabundantia et defectus multipliciter contingunt, sed
medietas uno modo; unde manifestum fit quod superabundantia et defectus
pertinent ad malitiam, medietas autem ad virtutem, quia boni sunt
aliqui simpliciter, idest uno modo; sed mali sunt multifarie, id est
multipliciter, ut dictum est.
4. Deinde cum dicit: est ergo virtus habitus etc., concludit ex
praemissis definitionem virtutis. Et primo ponit ipsam definitionem.
Secundo manifestat eam, ibi, medietas autem duarum et cetera.
Tertio excludit errorem, ibi, non autem suscipit omnis et cetera.
In diffinitione autem virtutis quatuor ponit. Quorum primum est genus
quod tangit cum dicit quod virtus est habitus, ut supra ostensum est.
Secundum est actus virtutis moralis. Oportet enim habitum definiri
per actum. Et hoc tangit cum dicit electivus, idest secundum
electionem operans. Principale enim virtutis est electio, ut infra
dicetur. Et quia oportet actum determinari per obiectum, ideo tertio
ponit obiectum sive terminum actionis, in hoc quod dicit existens in
medietate quae ad nos; ostensum est enim supra, quod virtus inquirit
et operatur medium non rei, sed quoad nos. Dictum est autem supra
quod virtus moralis est in appetitu, qui participat rationem. Et ideo
oportuit quartam particulam apponi, quae tangit causam bonitatis in
virtute, cum dicit determinata ratione. Non enim inquirere medium est
bonum, nisi inquantum est secundum rationem determinatum. Verum quia
contingit rationem esse et rectam et erroneam, oportet virtutem
secundum rationem rectam operari, ut supra suppositum est.
5. Et ad hoc explicandum subdit, et ut utique sapiens determinabit,
scilicet medium. Sapiens autem hic dicitur non ille qui est sapiens
simpliciter, quasi cognoscens altissimam causam totius universi; sed
prudens qui est sapiens rerum humanarum, ut infra in sexto dicetur.
Nam et in arte aedificatoria determinatur quid bonum sit fieri secundum
iudicium sapientis in arte illa. Et idem est in omnibus aliis
artibus.
6. Deinde cum dicit: medietas autem duarum etc., manifestat
praemissam definitionem quantum ad hoc quod dixit virtutem in medietate
consistere. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum sit
medietas. Secundo respectu cuius attendatur ista mediatio, ibi: et
adhuc et cetera. Tertio concludit quoddam corollarium, ibi, propter
quod secundum substantiam et cetera. Dicit ergo primo, quod virtus
ipsa est quaedam medietas inter duas malitias, id est inter duos
habitus vitiosos: eius scilicet qui est secundum superabundantiam et
eius qui est secundum defectum. Sicut liberalitas est medietas inter
prodigalitatem quae vergit in superabundantiam, et illiberalitatem quae
vergit in defectum.
7. Deinde cum dicit: et adhuc etc., ostendit respectu cuius
attendatur superabundantia et defectus et medium. Et dicit adhuc esse
considerandum quod quaedam malitiae per comparationem ad aliquid
deficiunt, aliae vero superabundant tam in passionibus quam in
operationibus ab eo scilicet quod oportet a quo quaedam deficiunt et
quaedam superabundant. Sed virtus, inquantum servat id quod oportet,
dicitur medium et invenire per rationem et eligere per voluntatem. Et
sic patet quod virtus et ipsa est medietas et iterum medium operatur.
Medietas quidem est inter duos habitus, sed medium operatur in
actionibus et passionibus.
8. Deinde cum dicit propter quod secundum substantiam, infert
quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod virtus secundum suam
substantiam et secundum rationem definitivam est medietas. Sed
inquantum habet rationem optimi in tali genere et bene operantis sive
disponentis, est extremitas. Ad cuius evidentiam considerandum est
quod sicut dictum est, tota bonitas virtutis moralis dependet ex
rectitudine rationis. Unde bonum convenit virtuti morali, secundum
quod sequitur rationem rectam; malum autem convenit utrique vitio, tam
superabundanti quam deficienti, in quantum recedit a ratione recta.
Et ideo secundum rationem bonitatis et malitiae ambo vitia sunt in uno
extremo; scilicet in malo, quod attenditur secundum recessum a
ratione. Virtus autem est in altero extremo, scilicet in bono, quod
attenditur secundum sequelam rationis.
9. Non tamen ex hoc virtus et opposita vitia consequuntur speciem
quam definitio significat, quia ratio recta se habet ad appetitum
rectum, sicut motivum et regula extrinseca. Appetitus autem perversus
per vitium non intendit a ratione recta deficere; sed praeter
intentionem hoc ei accidit, per se autem intendit id in quo
superabundat vel deficit. Quod autem est praeter intentionem est per
accidens: id autem quod est extrinsecum et per accidens non constituit
speciem, sed species habitus sumitur secundum obiectum in quod per se
tendit. Secundum obiecta autem medium competit virtuti, extrema autem
vitiis. Et ideo philosophus dixit quod secundum rationem boni, virtus
est in extremo, sed secundum substantialem speciem est in medio.
10. Deinde cum dicit: non autem suscipit etc., excludit quemdam
errorem. Posset enim aliquis credere, quia in operationibus et
passionibus virtus tenet medium, vitia autem tenent extrema, quod hoc
contingeret in omnibus operationibus et passionibus. Sed ipse hoc
excludit dicens quod non omnis operatio vel passio animae suscipit
medietatem, quae scilicet ad virtutem pertineat.
11. Et hoc manifestat, ibi, quaedam enim et cetera. Et primo per
rationem: quia quaedam tam passiones quam actiones in ipso suo nomine
implicant malitiam, sicut in passionibus gaudium de malo et
inverecundia et invidia. In operationibus autem adulterium, furtum,
homicidium. Omnia enim ista et similia, secundum se sunt mala; et
non solum superabundantia ipsorum vel defectus; unde circa haec non
contingit aliquem recte se habere qualitercumque haec operetur, sed
semper haec faciens peccat. Et ad hoc exponendum subdit, quod bene
vel non bene non contingit in talibus ex eo quod aliquis faciat aliquod
horum, puta adulterium, sicut oportet vel quando oportet, ut sic fiat
bene, male autem quando secundum quod non oportet. Sed simpliciter,
qualitercumque aliquod horum fiat, est peccatum. In se enim quodlibet
horum importat aliquid repugnans ad id quod oportet.
12. Secundo ibi: simile igitur etc., manifestat idem per exempla
in vitiis. Et dicit quod quia ista secundum se malitiam important,
simile est quaerere in istis medium et extrema, sicut si aliquis
attribueret medietatem superabundantiam et defectum circa hoc quod est
iniusta facere et timidum et incontinentem esse: quod quidem esset
inconveniens. Cum enim ista importent superabundantiam et defectum,
sequeretur quod superabundantiae et defectus esset medietas, quod est
oppositio in adiecto, et quod superabundantiae esset superabundantia et
defectionis esset defectus quaerendus, quod in infinitum abiret.
13. Tertio ibi: quemadmodum autem temperantiae etc., manifestat
idem per simile in virtutibus. Manifestum est enim quod quia
temperantia et fortitudo de se important medium, non est in eis
accipere superabundantiam et defectum, quasi aliquis sit
superabundanter vel deficienter temperatus aut fortis. Medium enim non
potest esse extremum. Et similiter, quia illa de se important
extrema, non potest esse illorum medietas neque superabundantia et
defectus. Sed qualitercumque operatum est unumquodque eorum vitiosum
est.
14. Ultimo autem concludit quod nullius superabundantiae vel
defectus potest esse medietas, neque medietatis superabundantia aut
defectus.
|
|