|
1. Oportet autem non solum et cetera. Postquam philosophus ostendit
quid est virtus in generali, hic manifestat definitionem positam in
speciali per singulas virtutes. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit hoc esse necessarium. Secundo prosequitur intentum, ibi,
circa timores quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod oportet
non solum dici universaliter quid est virtus, sed etiam adaptare in
speciali ad singula. Et rationem huius assignat; quia in sermonibus
qui sunt circa operationes, universales sunt magis inanes, et
particulares sunt magis veri. Et huius rationem assignat, eo quod
operationes sunt circa singularia. Et ita opportunum est quod sermones
universales qui sunt de operabilibus concordant cum particularibus.
2. Si ergo dicantur sermones operationum solum in universali, erunt
inanes, tum quia non consequuntur finem suum qui est directio
particularium operationum, tum etiam quia non possunt universales
sermones in talibus sumi, qui non deficiant in aliquo particularium,
propter varietatem materiae, ut supra dictum est. Sed particulares
sermones sunt et efficaciores utpote apti ad dirigendum operationes; et
sunt etiam veriores, quia accipiuntur secundum id in quo universales
sermones verificantur. Et ideo illud quod dictum est in universali de
virtute, sumendum est ex descriptione circa singulas virtutes.
3. Deinde cum dicit: circa timores quidem etc., exequitur
intentum; ostendens per singula quod medium est bonum et laudabile,
extremum autem malum et vituperabile. Et primo ostendit hoc in
virtutibus; secundo in passionibus, ibi, sunt autem et in passionibus
et cetera. Circa primum considerandum est, quod virtutes dupliciter
aliqui distinxerunt. Quidam enim attenderunt distinctionem earum
secundum quosdam generales modos virtutum, qui quidem sunt quatuor.
Nam radix virtutis consistit in ipsa rectitudine rationis secundum quam
oportet actiones et passiones dirigere. Aliter tamen sunt dirigibiles
actiones, quam passiones. Nam actiones quantum est de se non habent
aliquam resistentiam ad rationem, sicut emptio et venditio et alia
huiusmodi. Et ideo circa eas non requiritur nisi quod ratio quamdam
aequalitatem rectitudinis statuat. Sed passiones important
inclinationem quandam quae potest resistere et repugnare rationi
dupliciter.
4. Uno modo ex eo quod rationem trahit ad aliud; sicut patet de
omnibus passionibus, quae pertinent ad prosecutionem appetitus; sicut
concupiscentia, spes, ira, et alia huiusmodi. Et circa has
passiones oportet quod ratio rectitudinem statuat reprimendo et
refrenando eas. Alio modo ex eo quod passio retrahit ab eo quod est
secundum rationem; ut patet in omnibus passionibus quae important fugam
appetitus, sicut timor, odium et similia. Et in huiusmodi
passionibus oportet quod ratio rectitudinem statuat, firmando animum in
eo quod est secundum rationem. Et secundum haec quatuor nominantur
virtutes quae a quibusdam principales dicuntur. Nam ad prudentiam
pertinet ipsa rectitudo rationis. Ad iustitiam vero aequalitas in
operationibus constituta. Ad fortitudinem autem firmitas animi, ad
temperantiam vero refrenatio vel repressio passionum, sicut ipsa nomina
sonant.
5. Quidam igitur istas virtutes generaliter acceperunt putantes omnem
cognitionem veritatis ad prudentiam pertinere, omnem aequalitatem
actionum ad iustitiam, omnem firmitatem animi ad fortitudinem, omnem
refrenationem vel repressionem ad temperantiam. Et sic locuti sunt de
his virtutibus Tullius et Seneca et alii quidam. Unde posuerunt has
virtutes esse quasi generales, et dixerunt omnes virtutes esse earum
species.
6. Sed ista virtutum distinctio non videtur esse conveniens. Primo
quidem, quia praedicta quatuor sunt talia, sine quibus nulla virtus
esse potest, unde per haec non possunt species virtutum diversificari.
Secundo quia species virtutum et vitiorum non accipiuntur ex parte
rationis, sed ex parte obiecti, ut supra dictum est.
7. Et ideo convenientius Aristoteles virtutes distinxit secundum
obiecta sive secundum materias. Et secundum hoc praedictae virtutes
quatuor, non dicuntur principales quia sint generales sed quia species
earum accipiuntur secundum quaedam principalia; sicut prudentia, est
non circa omnem cognitionem veri, sed specialiter circa actum rationis
qui est praecipere, iustitia autem est non circa omnem aequalitatem
actionum, sed solum in actionibus quae sunt ad alterum in quibus melius
est aequalitatem constituere; et similiter fortitudo est non circa
quamlibet firmitatem, sed solum in timoribus periculorum mortis,
temperantia autem est non circa quamlibet refrenationem, sed solum in
concupiscentiis delectationis tactus. Aliae vero virtutes sunt circa
quaedam secundaria, et ideo possunt reduci ad praedictas, non sicut
species ad genera, sed sicut secundariae ad principales.
8. His igitur praesuppositis sciendum est, quod de iustitia et
prudentia hic philosophus non agit, sed infra in quinto et sexto.
Agit autem de temperantia et fortitudine, et quibusdam aliis
secundariis virtutibus. Quae omnes sunt circa aliquas passiones. Sed
omnes passiones animae respiciunt aliquod obiectum: quod quidem
pertinet vel ad ipsam hominis corporalem vitam, vel ad exteriora bona,
vel ad humanos actus. Primo ergo facit mentionem de virtutibus quae
sunt circa passiones, quarum obiecta pertinent ad corporalem vitam.
Secundo de illis quae pertinent ad exteriora bona, ibi, circa
dationem autem pecuniarum etc.; tertio de illis, quae respiciunt
exteriores actus, ibi, sunt autem et aliae tres et cetera. Circa
primum duo facit. Primo loquitur de fortitudine, quae respicit
pericula interimentia vitam. Secundo de temperantia, quae respicit ea
quae sunt utilia ad conservandam vitam, scilicet cibos, quibus
conservatur vita in individuo, et venerea quibus conservatur in
specie, ibi: circa delectationes autem et cetera.
9. Dicit ergo primo, quod fortitudo est medietas circa timores et
audacias, inquantum scilicet respiciunt pericula mortis. Sed eorum
qui superabundant, ille qui superabundat in hoc quod est esse
intimidum, qui etiam deficit in timendo, est innominatus, quia raro
hoc accidit. Et multa similiter sunt innominata, propter hoc, quod
homines ea non adverterunt communiter ut sic ipsis nomina imponerent.
Ille vero qui superabundat in audendo, vocatur audax. Et differt ab
intimido. Nam ille dicitur secundum defectum timoris, audax autem
secundum excessum audaciae. Ille vero qui superabundat in timendo, et
deficit in audendo, vocatur timidus.
10. Deinde cum dicit: circa delectationes autem etc., introducit
de temperantia. Et dicit quod temperantia inducit de temperantia. Et
dicit quod temperantia est medietas, non circa omnes delectationes et
tristitias, sed circa eas quae sunt tactus pertinentes ad cibos et
venerea. Minus autem est circa tristitias quam circa delectationes,
nam huiusmodi tristitiae, causantur ex sola absentia delectationum.
Superabundantia autem in talibus vocatur intemperantia. Sed defectus
non multum fit, propter hoc quod omnes naturaliter appetunt
delectationem. Et inde est quod iste defectus est innominatus. Sed
ipse imponit nomen; et vocat tales insensibiles, eo quod huiusmodi
delectationes sensu percipiuntur. Et ideo ille, qui refugit has
delectationes praeter rationem rectam, convenienter vocatur
insensibilis.
11. Deinde cum dicit: circa dationem autem etc., introducit de
virtutibus quae respiciunt exteriora. Et primo de his quae sunt circa
concupiscentias exteriorum bonorum. Secundo de virtute quae respicit
exteriora mala, ibi, est autem et circa iram et cetera. Exteriora
autem bona sunt divitiae et honores. Primo igitur introducit de
virtutibus quae respiciunt divitias. Secundo de his quae respiciunt
honores, ibi: circa honorem autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo introducit de liberalitate, quae est circa mediocres
divitias. Secundo de magnificentia, quae est circa magnas, ibi,
circa pecunias autem et cetera. Dicit ergo primo quod liberalitas est
medietas circa dationem et acceptionem pecuniarum. Sed prodigalitas et
illiberalitas se habent secundum superabundantiam et defectum,
contrario modo. Nam prodigus superabundat in datione et deficit in
acceptione. Illiberalis autem e contrario superabundat in acceptione
et deficit in datione. Haec autem hic dicuntur typo, idest
exemplariter, et in capitulo, idest summarie; sed postea et de his et
de aliis determinabitur certius.
12. Deinde cum dicit: circa pecunias autem etc., introducit de
magnificentia. Et dicit quod praeter praedictas dispositiones,
scilicet liberalitatem et opposita vitia, sunt etiam quaedam aliae
circa pecunias, circa quas etiam magnificentia est medietas quaedam.
Sed differt magnificus a liberali, in hoc quod magnificus est circa
magna, sed liberalis est etiam circa parva. Sed superabundantia
respectu magnificentiae vocatur apyrocalia ab a, quod est sine, et
pyros quod est experientia, et calos, quod est bonum, quasi sine
experientia boni; quia scilicet multa expendentes non curant qualiter
bene expendant: vocatur etiam haec superabundantia banausia, a banos,
quod est fornax, quia scilicet ad modum fornacis omnia consumunt. Sed
defectus vocatur parvificentia. Et hae etiam extremitates differunt ab
his quae contrariantur liberalitati. Quomodo autem differant, dicetur
posterius in quarto.
|
|