|
1. Circa honorem autem et cetera. Positis virtutibus quae
respiciunt divitias, hic ponit virtutes quae respiciunt honores. Et
primo ponit virtutem quae respicit magnos honores. Secundo virtutem
quae respicit mediocres, ibi, sicut autem dicimus et cetera. Dicit
ergo primo, quod magnanimitas est medietas circa honorem et
inhonorationem. Superabundantia autem in prosequendo ea quae pertinent
ad magnum honorem, est quaedam dispositio, quae dicitur chaumotes, ex
eo quod ardet in his quae pertinent ad appetitum honoris. Nam cauma
incendium dicitur, sed, quia capnos in Graeco idem est quod fumus,
potest etiam si sic scribatur chapnotes dici, quasi fumositas.
Consuevimus enim eos qui nimis anhelant ad ascendendum ad aliqua alta
vel magna, vocare ventosos vel fumosos. Sed defectio opposita
magnanimitati vocatur pusillanimitas.
2. Deinde cum dicit: sicut autem dicimus etc., ponit aliam
virtutem, quae est circa mediocres honores. Et dicit quod sicut
dictum est quod liberalitas differt a magnificentia in eo quod
liberalitas est circa parva, cum magnificentia sit circa magna, ita
etiam ad magnanimitatem, quae est circa magnum honorem, se habet
quaedam virtus, quae est circa honorem qui existit parvus. Et quod
circa hoc oporteat esse aliquam virtutem in medio existentem,
manifestat per hoc quod subdit, quod contingit etiam mediocrem honorem
appetere sicut oportet, quod pertinet ad medium virtutis; et magis
quam oportet, quod pertinet ad superabundantiam; et minus quam
oportet, quod pertinet ad defectum. Ille autem qui superabundat in
desiderio honoris, vocatur philotimus, id est amator honoris; ille
autem qui deficit in appetitu honoris vocatur aphilotimus, idest sine
amore honoris. Ille autem qui medio modo se habet est innominatus.
3. Et similiter etiam dispositiones, id est habitus vitiorum et
virtutis mediae, sunt innominatae. Possumus tamen nomina fingere,
vocantes dispositionem qua quis est philotimus, philotimiam; et
similiter dispositio qua quis dicitur aphilotimus potest dici
aphilotimia. Sed quia medium non est nominatum, ideo illi qui sunt in
extremo contendunt de media regione, dum scilicet uterque se dicit esse
in medio: et loquitur ad similitudinem duarum civitatum, inter quas
solet esse contentio de mediis finibus, quando non est certus limes
praefixus, dum utraque dicit territorium medium ad se pertinere. Sed
quia hoc fere commune est in omnibus vitiis, quod uterque extremorum
reputat se esse in medio et virtuosum in altero extremo, sicut timidus
reputat fortem audacem, quem audax reputat timidum; consequenter ponit
quod est proprium in hac materia: quia non solum vitiosi ascribunt sibi
ipsis nomen virtutis, sed etiam virtuosi, propter hoc quod medium
virtutis est innominatum, utuntur nomine vitii, quasi nomine
virtutis.
4. Et hoc est quod subdit quod etiam nos rationabiliter loquentes
quandoque illum qui est in medio vocamus philotimum et quandoque vocamus
eum aphilotimum. Quandoque enim laudamus hominem ex eo quod est
philotimus. Consuevimus enim dicere, aliquem laudantes, quod est
homo curans de honore suo et sic ipsum virtuosum vocamus philotimum.
Quandoque autem laudamus aphilotimum, sicut cum in laudem alicuius
dicimus quod non curat de honoribus hominum sed de veritate. Et sic
aphilotimum vocamus virtuosum. Quare autem hoc accidat, dicetur in
sequentibus, scilicet in quarto. Sed nunc oportet nos prosequi de
reliquis medietatibus secundum praedictum modum, scilicet
exemplariter.
5. Deinde cum dicit: est autem circa iram etc., ponit virtutem
quae respicit exteriora mala ex quibus homo provocatur ad iram. Et
dicit quod circa iram est superabundantia, defectus et medium. Et
quamvis omnia ista sint ut plurimum innominata, medium tamen
consuevimus nominare mansuetum et medietatem mansuetudinem. Illum
autem qui superabundat in hoc vocamus iracundum, et dispositionem eius
iracundiam. Illum autem qui deficit vocamus inirascibilem et defectum
inirascibilitatem.
6. Deinde cum dicit: sunt autem et aliae tres etc., ponit
virtutes, quae respiciunt humanos actus. Et primo ostendit earum
distinctionem. Secundo exemplificat de ipsis, ibi circa verum quidem
igitur et cetera. Dicit ergo primo quod sunt tres aliae medietates
quae quantum ad aliquid conveniunt et quantum ad aliquid differunt.
Conveniunt quidem quantum ad hoc quod omnes sunt circa verba et opera
quibus homines adinvicem communicant. Differunt autem quantum ad hoc
quod una earum est circa veritatem talium verborum et factorum. Aliae
autem circa delectationem ipsorum, ita tamen quod una earum respicit
delectationem eorum quae dicuntur vel fiunt ludo, alia vero in his quae
pertinent ad communem vitam, scilicet in seriosis.
7. De his etiam dicendum est, ut magis appareat quod in omnibus
medietas est laudabilis, extrema autem non sunt laudabilia, sed
vituperabilia. Plura autem horum sunt innominata. Sed sicut in aliis
fecimus, tentabimus ponere nomina, ut fiat manifestum quod dicitur et
propter bonum quod inde consequitur. Quia finis huius scientiae non
est manifestatio veritatis, sed bonum operis.
8. Deinde cum dicit: circa verum quidem igitur etc., exemplificat
de praemissis virtutibus. Et primo de ea quae est circa verum. Et
dicit quod circa verum medius est ille, qui dicitur verus, et medietas
dicitur veritas. Sed fictio falsi quae est in plus, quando scilicet
aliquis fingit maiora de se quam sint, vocatur iactantia et talis
fictor vocatur iactator. Sed fictio quae est ad minus, scilicet
quando aliquis fingit de se quaedam vilia, vocatur yronia, quasi
irrisio, et talis fictor vocatur yron, id est irrisor.
9. Secundo ibi: circa delectabile autem etc., exemplificat de
virtute quae est circa ludos. Et dicit quod circa delectationem quae
est in ludis, ille qui medium tenet vocatur eutrapelus, quasi bene se
vertens ad omnia; et dispositio vocatur eutrapelia. Ille autem qui
superabundat, vocatur bomolochus a bomos quod est altare, et lochos,
quod est raptor; et dicitur ad similitudinem milvi, qui semper volabat
circa aras idolorum in quibus animalia immolabantur ut aliquid raperet;
et similiter ille qui excedit in ludo, semper insistit ad hoc quod
rapiat verbum vel factum alicuius, ut in ludum convertat. Dispositio
autem vocatur bomolochia. Ille autem qui deficit, vocatur agroicus,
idest agrestis, et dispositio vocatur agroichia.
10. Tertio ibi: circa reliquum autem etc., exemplificat de tertia
dictarum virtutum. Et dicit quod circa reliquum delectabile quod est
in vita quantum ad ea quae seriose aguntur, medius vocatur amicus, non
ab affectu amandi, sed a decenti conversatione; quem nos possumus
affabilem dicere. Et ipsa medietas vocatur amicitia vel affabilitas.
Ille autem qui superabundat in hoc, si non faciat hoc nisi causa
delectandi, vocatur placidus; si autem faciat hoc propter aliquam
propriam utilitatem, puta propter lucrum, vocatur blanditor vel
adulator. Qui autem in hoc deficit, et non veretur contristare eos
cum quibus vivit, vocatur litigiosus et dyscolus.
11. Deinde cum dicit: sunt autem et in passionibus etc., ponit
exemplum de quibusdam passionibus laudabilibus. Et primo de
verecundia. Et dicit quod etiam in passionibus et in his quae
passionibus adiunguntur sunt quaedam medietates. Verecundia enim non
est virtus, ut in IV ostendetur, sed tamen verecundus laudatur, eo
quod in talibus est medium accipere. Ille autem qui superabundat, ut
de omnibus verecundetur, vocatur cataplex, id est stupidus. Ille
autem qui deficit, vel nihil verecundatur vocatur inverecundus.
12. Secundo ibi: Nemesis autem etc., agit de alia passione,
quae vocatur Nemesis, idest reprehensio, quae est medietas invidiae
et epicacocharchiae; charchos enim dicitur gaudium, cacos malum, epi
super, ac si dicatur: gaudium de malo. Sunt autem hae dispositiones
circa delectationem et tristitiam de his quae eveniunt proximis.
Nemesiticus enim, idest reprehensor, tristatur, si aliqui mali
prosperantur in sua malitia: invidus autem superabundat ut tristetur de
omnibus, qui prosperantur, sive bonis sive malis. Sed ille qui
dicitur epicacocharchos in tantum deficit a tristando ut etiam gaudeat
de malis qui in sua malitia prosperantur. Sed de his alibi dicetur,
scilicet in secundo rhetoricae.
13. Ultimo autem (concludit) quod, quia iustitia habet diversas
species, in quibus non similiter accipitur medium, de iustitia post
dicetur in quinto, et qualiter partes eius sint in medio: et similiter
postea dicetur in sexto de virtutibus rationalibus, idest
intellectualibus.
|
|