|
1. Virtute itaque et cetera. Postquam philosophus determinavit de
virtute in communi, hic determinat de quibusdam principiis actuum
virtutis. Dixerat enim, definiens virtutem, quod virtus est habitus
electivus, eo scilicet quod virtus per electionem operatur: et ideo
nunc consequenter de electione determinat, et de voluntario et
voluntate. Horum trium voluntarium commune est. Nam voluntarium
dicitur, omne quod sponte fit. Electio autem est eorum quae sunt ad
finem. Sed voluntas respicit ipsum finem. Dividitur ergo pars ista
in partes duas. In prima determinat de tribus praedictis principiis
virtuosorum actuum. In secunda parte comparat huiusmodi principia ad
actus virtutum, ibi, existente utique voluntabili et cetera. Circa
primum tria facit. Primo determinat de voluntario et involuntario.
Secundo determinat de electione, ibi, determinatis autem et cetera.
Tertio determinat de voluntate, ibi: voluntas autem quoniam quidem
finis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad
praesentem doctrinam pertinet considerare de voluntario et
involuntario; secundo determinat de eis, ibi: videntur autem
involuntaria et cetera. Circa primum ponit duas rationes.
2. Quarum prima sumitur ex eo quod est proprium praesenti
considerationi, quae est de virtutibus. Et concludit ex praemissis,
quod virtus moralis, de qua nunc agitur, est circa passiones et
operationes; ita scilicet quod in his quae sunt voluntaria circa
operationes et passiones, fiunt laudes, cum aliquis operatur secundum
virtutem, et vituperia quando aliquis operatur contra virtutem; quando
autem aliquis involuntarie operatur, si quidem id quod est secundum
virtutem, non meretur laudem: si autem contra virtutem, meretur
veniam ex eo, quod involuntarie agit, ut scilicet minus vituperetur.
Quandoque autem meretur misericordiam, ut scilicet totaliter a
vituperio reddatur immunis.
3. Vel possunt distingui venia et misericordia ut dicatur venia,
quando diminuitur seu totaliter dimittitur vituperium seu poena ex
iudicio rationis, misericordia autem quando hoc fit ex passione. Laus
autem et vituperium proprie debentur virtuti et vitio. Et ideo
voluntarium et involuntarium, secundum quae diversificatur ratio laudis
et vituperii debent determinari ab his qui intendunt de virtute
considerare.
4. Secundam rationem ponit ibi utile autem et legislatoribus et
cetera. Quae sumitur ex consideratione politica, ad quam praesens
consideratio ordinatur. Et dicit, quod utile est legislatoribus,
quod considerent voluntarium et involuntarium ad hoc quod statuant
honores bene agentibus, vel poenas peccantibus, in quibus diversitatem
facit voluntarii et involuntarii differentia.
5. Deinde cum dicit: videntur autem involuntaria etc., determinat
de voluntario et involuntario. Et primo de involuntario. Secundo de
voluntario, ibi, existente autem involuntario etc. et ratio ordinis
est, quia involuntarium ex simplici causa procedit, puta ex sola
ignorantia vel ex sola violentia; sed ad voluntarium oportet plura
concurrere. Circa primum tria facit. Primo dividit involuntarium.
Secundo determinat de uno membro divisionis, ibi, violentum autem est
et cetera. Tertio determinat de alio, ibi, quod autem propter
ignorantiam et cetera. Dicit ergo primo quod involuntaria videntur
aliqua esse dupliciter: scilicet vel illa quae fiunt per violentiam,
vel illa quae fiunt propter ignorantiam. Et ratio huius divisionis
est, quia involuntarium est privatio voluntarii. Voluntarium autem
importat motum appetitivae virtutis, qui praesupponit cognitionem
apprehensivae virtutis, eo quod bonum apprehensum movet appetitivam
virtutem; dupliciter igitur aliquid est involuntarium. Uno modo per
hoc quod excluditur ipse motus appetitivae virtutis. Et hoc est
involuntarium per violentiam. Alio modo quia excluditur cognitio
virtutis apprehensivae. Et hoc est involuntarium per ignorantiam.
6. Deinde cum dicit: violentum autem est etc., determinat de
involuntario per violentiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
quid sit violentum. Secundo excludit circa hoc errorem, ibi, si quis
autem delectabilia et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit quid sit simpliciter violentum. Secundo quid sit violentum
secundum quid ibi, quaecumque autem propter timorem etc.; tertio
epilogat, ibi: qualia utique dicendum et cetera. Dicit ergo primo,
quod violentum est cuius principium est extra. Dictum est enim quod
violentia excludit motum appetitivum. Unde, cum appetitus sit
principium intrinsecum, consequens est quod violentum sit a principio
extrinseco; sed quia ipse etiam appetitus moveri potest ab aliquo
extrinseco, non omne cuius principium est extra est violentum, sed
solum quod ita est a principio extrinseco, quod appetitus interior non
concurrit in idem. Et hoc est quod dicit quod oportet tale esse
violentum in quo nihil conferat, scilicet per proprium appetitum, homo
qui et dicitur operans, in quantum facit aliquid per violentiam, et
dicitur patiens inquantum violentiam patitur. Et ponit exemplum: puta
si spiritus, idest ventus, per suam violentiam impulerit rem aliquam
ad aliquem locum, vel si homines dominium et potestatem habentes
asportaverunt aliquem contra eius voluntatem.
7. Deinde cum dicit quaecumque autem etc., ostendit quid sit
violentum secundum quid. Et circa hoc tria facit: primo movet
dubitationem; secundo solvit, ibi, mixtae quidem igitur sunt et
cetera. Tertio solutionem manifestat, ibi, in operationibus autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod quaedam sunt, quae aliquis operatur
propter timorem maiorum malorum, quae scilicet timet incurrere; vel
propter bonum aliquod, quod scilicet timet amittere. Puta si aliquis
tyrannus habens in suo dominio et potestate parentes et filios
alicuius, praecipiat ei quod aliquid turpe operetur tali condicione
ut, si ipse operetur illud turpe, conserventur filii et parentes eius
in vita, si autem non operetur, occidantur.
8. Est ergo dubitatio utrum illa quae ex tali timore fiunt, sint
dicenda voluntaria, vel potius involuntaria. Et ponit aliud exemplum
de his qui in tempestatibus maritimis existentes eiciunt res suas in
mari, quod quidem simpliciter loquendo nullus facit voluntarius. Sed
ad hoc quod ipse et illi qui cum eo sunt salventur, faciunt hoc omnes
qui habent intellectum bene dispositum.
9. Deinde cum dicit: mixtae quidem igitur etc., solvit praemissam
dubitationem, concludens ex eo quod dictum est, quod praedictae
operationes, quae ex timore fiunt, sunt mixtae, idest habentes
aliquid de utroque; de involuntario quidem inquantum nullus vult
simpliciter res suas in mare proiicere; de voluntario autem, inquantum
quilibet sapiens hoc vult pro salute suae personae et aliorum. Sed
tamen magis accedunt ad voluntarias operationes quam ad involuntarias.
Cuius ratio est quia hoc quod est proiicere res in mare, vel quicquid
est aliud huiusmodi potest dupliciter considerari: uno modo absolute et
in universali, et sic est involuntarium. Alio modo secundum
particulares circumstantias quae occurrunt in tempore in quo hoc est
agendum, et secundum hoc est voluntarium. Quia vero actus sunt circa
singularia, magis est iudicanda conditio actus secundum considerationes
singularium quam secundum considerationem universalem. Et hoc est quod
dicit quod praedictae operationes ex timore factae sunt voluntariae tunc
quando sunt operatae, idest consideratis omnibus singularibus
circumstantiis quae pro tempore illo occurrunt, et secundum hoc
singulare tempus est finis et complementum operationis.
10. Et ideo dicendum est proprie aliquid voluntarium et
involuntarium secundum considerationem temporis, quando aliquis
operatur. Manifestum est autem quod tunc operatur volens. Quod patet
ex hoc quod in talibus operationibus principium movendi organicas
partes, idest applicandi membra corporis ad operandum, est in ipso
homine. Aliter autem esset si ipsemet non moveret membra, sed ab
aliquo potentiori moverentur. Ea autem quae fiunt ex principio
intrinseco sunt in potestate hominis, ut ea operetur vel non operetur,
quod pertinet ad rationem voluntarii. Unde manifestum est quod tales
operationes proprie et vere sunt voluntariae. Sed tamen simpliciter,
idest in universali considerando eas, sunt involuntariae, quia nullus
quantum est in se eligeret operari aliquid talium nisi propter timorem,
ut dictum est.
|
|