|
1. Voluntas autem quoniam quidem finis et cetera. Postquam
philosophus determinavit de voluntario et electione, hic determinat de
voluntate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod manifestum
est de voluntate. Secundo inducit quamdam dubitationem, ibi: videtur
autem his quidem et cetera. Tertio solvit, ibi, si autem utique, et
cetera. Dicit ergo primo, quod dictum est supra, quod voluntas sit
ipsius finis. Et loquitur hic de voluntate secundum quod nominat actum
potentiae voluntatis. Cuiuslibet enim potentiae actus denominatus ab
ipsa potentia respicit id in quod potentia primo et per se tendit:
sicut visio dicitur actus potentiae visivae in ordine ad visibilia. Et
per hunc modum intellectus dicitur respectu primorum principiorum ad
quae primo et per se comparatur intellectiva potentia; unde et voluntas
dicitur proprie ipsorum finium, quos sicut principia quaedam primo et
per se respicit potentia voluntatis.
2. Deinde cum dicit: videtur autem etc., inducit quamdam
dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo enim proponit
contrarias opiniones circa voluntatem. Et dicit, quod quibusdam
videtur, quod voluntas sit eius quod est per se bonum; aliis autem
videtur, quod sit eius quod est apparens bonum.
3. Secundo ibi: contingit autem etc., improbat primam positionem.
Et dicit, quod illis qui dicunt quod nihil est voluntabile, idest in
quod fertur voluntas, nisi id quod est per se bonum, sequitur quod non
sit voluntabile quod vult ille qui non recte vult. Quia secundum eorum
positionem sequeretur, si esset voluntabile, quod esset bonum.
Contingit autem quandoque, quod est malum. Non ergo semper voluntas
est per se boni.
4. Tertio ibi: rursus autem etc., improbat secundam positionem.
Et dicit, quod illis, qui dicunt quod voluntabile sit apparens
bonum, sequitur, quod nihil sit secundum naturam voluntabile, sed
unicuique sit voluntabile id quod sibi videtur. Diversis autem diversa
videntur voluntabilia, et quandoque contraria. Sicut si non esset
visibile color, sed id quod videtur color, sequeretur quod nihil esset
naturaliter visibile. Hoc autem est inconveniens. Quia cuiuslibet
potentiae naturalis est aliquod obiectum naturaliter determinatum. Non
ergo verum est, quod voluntas sit apparentis boni.
5. Deinde cum dicit: si autem utique haec etc., solvit praedictam
dubitationem. Et primo ponit solutionem secundum quamdam
distinctionem. Et dicit quod si dicta inconvenientia quae consequuntur
ad ambas praedictas opiniones non acceptantur, dicendum est
distinguendo, quod simpliciter et secundum veritatem voluntabile est
per se bonum, sed secundum quid, id est per respectum ad hunc vel ad
illum, est voluntabile id quod ei videtur bonum.
6. Secundo ibi: studioso quidem etc., ostendit cui conveniat
utrumque membrum distinctionis praemissae. Et dicit quod studioso, id
est virtuoso, est voluntabile id quod est voluntabile secundum
veritatem, idest simpliciter bonum: sed pravo, id est vitioso
homini, est voluntabile quod contingit, id est quicquid sit illud
indeterminate, quod sibi videtur bonum. Et adhibet exemplum in
corporalibus. Videmus enim, quod hominibus quorum corpora sunt bene
disposita, sunt sana illa quae secundum veritatem sunt talia. Sed
infirmis sunt sana quaedam alia, quae scilicet sunt temperativa
malitiae complexionis eorum. Similiter etiam amara et dulcia secundum
veritatem videntur illis qui habent gustum bene dispositum, et calida
his qui habent tactum bene dispositum, et gravia bene diiudicant illi,
qui habent virtutem corporalem bene dispositam. His enim qui sunt
debiles etiam levia videntur gravia.
7. Tertio ibi: studiosus enim etc., manifestat quod dixerat. Et
primo quantum ad virtuosos. Et dicit, quod virtuosus singula, quae
pertinent ad operationes humanas, recte diiudicat et in singulis
videtur ei esse bonum id quod vere est bonum. Et hoc ideo quia
unicuique habitui videntur bona et delectabilia ea quae sunt ei
propria, idest ea quae ei conveniunt. Habitui autem virtutis
conveniunt ea quae sunt secundum veritatem bona. Quia habitus virtutis
moralis definitur ex hoc quod est secundum rationem rectam; et ideo ea
quae sunt secundum rationem, quae sunt simpliciter bona, videntur ei
bona. Et in hoc plurimum differt studiosus ab aliis, quod in singulis
operabilibus videt quid vere sit bonum, quasi existens regula et
mensura omnium operabilium. Quia scilicet in eis iudicandum est
aliquid bonum vel malum secundum quod ei videtur.
8. Secundo ibi: multis autem etc., manifestat quod dixerat quantum
ad pravos. Et dicit quod multis, scilicet pravis, deceptio in
discretione boni et mali accidit praecipue propter delectationem. Ex
qua contingit quod delectabile quod non est bonum desiderent tamquam
bonum, et aliquid tristabile ipsis, quod in se est bonum, fugiant
tamquam malum. Quia scilicet non sequuntur rationem, sed appetitum
sensitivum.
|
|