|
1. Existente utique et cetera. Postquam philosophus determinavit de
voluntario, electione et consilio et voluntate quae sunt principia
humanorum actuum, hic applicat ea quae dicta sunt ad vitia et
virtutes. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem.
Secundo excludit errorem, ibi, dicere autem quod nullus volens et
cetera. Tertio epilogat quae dicta sunt de virtutibus, ibi,
communiter quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo
secundum ea quae dicta sunt ostendit virtutem esse in nobis, idest in
potestate nostra. Secundo ostendit idem de malitia, ibi, similiter
autem et cetera. Tertio ostendit consequentiae rationem, ibi, si
autem in nobis et cetera. Dicit ergo primo, quod cum voluntas sit de
fine, consilium autem et electio de his quae sunt ad finem, consequens
est quod operationes quae sunt circa haec, scilicet circa ea quae sunt
ad finem, sint secundum electionem, et per consequens quod sint
voluntariae, quia electio voluntarium quoddam est, ut supra dictum
est. Sed operationes virtutum sunt circa praedicta. Ergo sunt
voluntariae. Et per consequens oportet quod etiam ipsa virtus sit
voluntaria et in nobis, idest in potestate nostra existens.
2. Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit idem de
malitia, id est de vitio virtuti opposito. Et dicit quod simili
ratione etiam malitia est voluntaria et in nobis existens, quia
operationes eius sunt tales. Et hoc sic probat: quia si operari est
in potestate nostra, oportet etiam quod non operari sit in potestate
nostra. Si enim non operari non esset in potestate nostra,
impossibile esset nos non operari: ergo necesse esset nos operari: et
sic operari non esset ex nobis, sed ex necessitate. Et similiter
dicit quod in quibus rebus non operari est in potestate nostra,
consequens est quod etiam operari sit in potestate nostra. Si enim
operari non esset in potestate nostra, impossibile esset nos operari.
Ergo necesse esset nos non operari: et sic non operari non esset ex
nobis, sed ex necessitate.
3. Sic ergo dicendum est quod in quibuscumque rebus affirmatio est in
nobis, et negatio, et e converso. Operationes autem virtutum et
vitiorum, differunt secundum affirmationem et negationem. Puta si
honorare parentes est bonum et actus virtutis, non honorare parentes
est malum et ad vitium pertinens. Et si non furari pertinet ad
virtutem, furari pertinet ad vitium. Unde consequens est quod si
operatio virtutum est in nobis, ut probatum est, quod etiam operatio
vitii sit in nobis. Et ita per consequens ipsum vitium erit in nobis,
id est in potestate nostra.
4. Deinde cum dicit: si autem in nobis etc., assignat rationem
praedictae consequentiae: scilicet quod si operationes sint in nobis,
quod et habitus sint in nobis. Et dicit quod si in potestate nostra
est operari vel non operari bona vel mala, ut nunc ostensum est, quum
per hoc quod homo operatur vel non operatur bonum vel malum, fiat bonus
vel malus, ut in secundo ostensum est, consequens est quod in
potestate nostra sit esse decentes, id est bonos secundum habitum
virtutis, et pravos secundum habitum vitii.
5. Deinde cum dicit: dicere autem quod nullus etc., excludit
errorem circa praedicta. Et primo excludit ipsum errorem. Secundo
radices eius, ibi, sed forsitan talis et cetera. Circa primum tria
facit: primo proponit erroris exclusionem. Secundo movet super hoc
dubitationem, ibi, vel in nunc dictis et cetera. Tertio determinat
veritatem, ibi, si autem haec videntur et cetera. Circa primum
considerandum est, quod quidam dixerunt quod nullus est malus volens,
neque aliquis est beatus vel bonus nolens; quod ideo dicebant quia
voluntas per se tendit in bonum. Nam bonum est quod omnia appetunt,
et per consequens voluntas per se refugit malum. Dicit ergo quod unum
horum verisimiliter apparet esse mendacium, scilicet quod nullus sit
malus volens, quia malitia est quiddam voluntarium; alterum autem
videtur esse verum, scilicet quod nullus sit beatus vel bonus nolens.
6. Deinde cum dicit vel in nunc dictis etc., movet dubitationem
circa praedicta. Si enim verum est quod actiones virtutum et vitiorum
sint voluntariae, et per consequens virtus et malitia, planum est
verum esse quod nunc dictum est. Sed numquid est aliquis qui credat
esse dubitandum de praedictis, ita quod dicat hominem non esse
principium suorum operum neque genitorem per modum quo pater est
principium filiorum? Quasi dicat: mirum est si aliquis hoc dicat.
7. Deinde cum dicit: si autem haec videntur etc., confirmat
veritatem. Et primo per rationem. Secundo per signa, ibi, his
autem videntur et cetera. Dicit ergo primo quod, si haec, scilicet
consilium et electio et voluntas, quae sunt in potestate nostra,
videntur esse principia operationum nostrarum, et non possumus reducere
operationes nostras in alia principia nisi in ea quae sunt in potestate
nostra, scilicet consilium et electio, consequens est quod etiam
operationes nostrae bonae vel malae sint in potestate nostra. Quia
illa quorum principia sunt in potestate nostra, et ipsa sunt in
potestate nostra, et sunt voluntaria.
8. Deinde cum dicit: his autem videntur etc., manifestat
propositum per signa. Et primo in his quae manifeste sunt voluntaria.
Secundo in his quae videntur aliquid de involuntario habere, ibi,
etenim in ipso ignorare et cetera. Dicit ergo primo, quod his quae
dicta sunt, scilicet quod operationes virtutum et vitiorum sint in
nobis, videntur attestari propria quae fiunt a singulis privatis
personis. Quilibet enim paterfamilias punit filium vel servum male
agentem. Et similiter attestantur ea quae fiunt a legislatoribus qui
habent curam reipublicae; ipsi enim puniunt levius vel cruciant gravius
eos qui operantur mala, dum tamen non faciant hoc per violentiam vel
propter ignorantiam, cuius scilicet ignorantiae ipsi non sunt causa.
Si enim per vim aut ignorantiam operarentur, non essent eorum opera
voluntaria, ut ex supradictis patet. Unde manifestum est quod puniunt
eos tamquam voluntarie operantes.
9. Et similiter honorant operantes bona voluntarie: quasi per
honores provocantes bonos ad bona et per poenas prohibentes malos a
malis. Nullus autem provocat aliquem ad operandum ea quae non sunt in
potestate nostra neque voluntaria. Quia in talibus suasio ante opus
est omnino inutilis. Sicut si aliquis suadeat alicui ut in aestate non
calefiat vel in infirmitate non doleat vel subtractis cibis non
esuriat, vel si aliquid aliud est tale quod non sit in potestate
nostra, quia nihil minus propter suasionem pateremur haec. Si ergo
non provocamur ad ea quae non sunt in nobis, provocamur autem ad
faciendum bona et vitandum mala, consequens est quod ista sint in
nobis.
10. Deinde cum dicit: et enim in ipso ignorare etc., manifestat
idem in his quae videntur habere aliquid de involuntario. Ignorantia
autem involuntarium causat, ut supra dictum est: si tamen nos simus
ignorantiae causa, erit ignorantia voluntaria, et pro ea puniemur.
Est autem aliquis causa ignorantiae dupliciter. Uno modo directe
aliquid agendo; sicut patet de his qui se inebriant, et ex hoc
redduntur ignorantes; qui dupliciter sunt increpandi, primo quidem
quia se inebriaverunt. Secundo quia ex ebrietate aliquod peccatum
fecerunt. Principium enim ebrietatis est in potestate ipsius hominis,
quia homo est dominus eius, quod non inebrietur, idest in sua
potestate hoc habet: ebrietas autem est causa ignorantiae et sic per
consequens homo est ignorantiae causa.
11. Alio autem modo est homo causa ignorantiae indirecte per hoc
quod non agit illud quod agere debet; et propter hoc ignorantia eorum
quae scire tenetur et potest, reputatur voluntaria, et pro ea homines
puniuntur, et hoc est quod dicit quod legislatores puniunt ignorantes
ea quae sunt lege statuta, quae omnes scire oportet, sicut quod non
est furandum; et non sunt difficilia, sicut subtilitates iuris quas
non tenentur omnes scire, quia nec possent. Et idem etiam est in
aliis quaecumque homines videntur ignorare propter negligentiam; quia
in potestate eorum erat ut non ignorarent; sunt enim domini, id est in
potestate sua habentes, ut sint diligentes et non negligentes.
|
|