|
1. Sed forsitan talis aliquis et cetera. Postquam philosophus
exclusit errorem dicentium quod nullus est voluntarie malus, hic
excludit radices huius erroris. Et primo quidem quantum ad interiorem
dispositionem ex qua posset aliquis (se) inclinari ad malum praeter
suam voluntatem. Secundo quantum ad vim apprehensivam per quam aliquid
iudicatur bonum vel malum, ibi. Si autem quis dicat et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit id cui posset aliquis inniti
ad sustinendum errorem praedictum. Secundo hoc improbat, ibi: sed
eius quod est tales fieri et cetera. Dixerat autem supra philosophus
quod in hominis potestate est quod aliquis sit diligens vel negligens
circa aliquid. Sed hoc posset aliquis negare, dicens quod aliquis
naturaliter talis est ut non sit diligens. Sicut videmus phlegmaticos
naturaliter esse pigros, cholericos autem iracundos, melancholicos
tristes et sanguineos iucundos. Et secundum hoc sequitur quod non sit
in potestate hominis quod sit diligens.
2. Deinde cum dicit: sed eius quod est tales fieri etc., excludit
quod dictum est. Ad cuius evidentiam considerandum est quod aliquis
potest dici aliqualis dupliciter. Uno modo secundum dispositionem
corporalem sive consequentem corporis complexionem, sive consequentem
impressionem caelestium corporum: et ex huiusmodi dispositione non
potest immediate immutari intellectus vel voluntas quae sunt penitus
incorporeae potentiae non utentes organo corporeo, ut patet per
philosophum in tertio de anima. Potest autem per huiusmodi
dispositionem sequi aliqua immutatio ex parte appetitus sensitivi qui
utitur corporeo organo, cuius motus sunt animae passiones. Et
secundum hoc ex huiusmodi dispositione nihil amplius movetur ratio et
voluntas quae sunt principia humanorum actuum, quam ex passionibus
animae, de quibus supra in I dictum est quod sint suasibiles ratione.
Alia autem est dispositio ex parte animae: quae quidem est habitus ex
quo inclinatur voluntas vel ratio in operatione.
3. Et ideo philosophus, praetermissis dispositionibus vel
qualitatibus corporalibus, agit de sola dispositione habituum. Circa
hoc ergo duo facit: primo enim ostendit quod habitus animae secundum
quos aliquis est negligens vel iniustus, sunt voluntarii ex hoc quod
propter eos aliquis increpatur; secundo ostendit quod etiam defectus
corporales qui sunt increpabiles sunt voluntariae, ibi: non solum
autem animae malitiae et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quod habitus animae sunt voluntarii quantum ad eorum
generationem. Secundo ostendit quod non sunt voluntarii postquam iam
eorum generatio est completa. Circa primum duo facit. Primo proponit
quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quae enim circa
singula et cetera.
4. Est autem considerandum quod habitus mali differunt, sicut et
actus mali. Quidam enim sunt mali habitus ex eo quod retrahunt a bene
agendo; et quantum ad huiusmodi habitus dicit quod ipsi homines
sibiipsis sunt causa, ut fiant tales, idest non diligentes ad bene
operandum, per hoc quod vivunt remisse, idest absque conatu ad bonas
operationes. Alii autem habitus mali sunt per quos aliquis inclinatur
ad male agendum; sive hoc sit, in nocumentum aliorum, sive in
propriam deordinationem. Et quantum ad hoc dicit quod homines
sibiipsis sunt causa quod sint iniusti, in quantum mala faciunt aliis,
et incontinentes inquantum vitam suam ducunt in superfluis potibus et in
aliis huiusmodi quae ad delectabilia tactus pertinent.
5. Deinde cum dicit quae enim circa singula etc., probat
propositum. Et primo per similitudinem in aliis. Videmus enim quod
in singulis operationes faciunt tales, id est dispositos ad similia
operanda. Et istud manifestum est ex illis qui student et operam dant
ad quodcumque exercitium, puta luctae vel militiae, aut quamcumque
operationem. Omnes enim ex hoc quod operantur multoties fiunt tales,
ut possint similia perfecte facere. Cum ergo hoc videamus contingere
in omnibus, hoc videtur esse hominis quasi sensu carentis, quod
ignoret ex operationibus habitus generari.
6. Secundo ibi: adhuc autem irrationabile etc., ostendit idem
ratione sumpta ex ordine actus ad habitum. Si enim aliquis vult
aliquam causam ex qua scit sequi talem effectum, consequens est quod
velit illum effectum. Et quamvis forte non velit illum effectum
secundum se, potius tamen vult illum effectum esse quam causa non sit.
Sicut si aliquis velit ambulare in aestu, praesciens se sudaturum,
consequens est quod velit sudare. Quamvis enim hoc secundum se non
velit, vult tamen potius sudorem pati quam ab itinere abstinere.
Nihil enim prohibet aliquid non esse secundum se voluntarium quod tamen
est voluntarium propter aliud, sicut potio amara propter sanitatem.
Aliter autem esset si homo nesciret quod talis effectus sequeretur ex
tali causa. Puta si aliquis ambulans in via, incidit in latrones,
non efficitur hoc voluntarium, quia non fuit praescitum. Manifestum
est autem quod homines iniusta facientes fiunt iniusti, et stupra
committentes fiunt incontinentes. Ergo irrationabile est quod aliquis
velit iniusta facere et non velit esse iniustus, aut velit stupra
committere et non velit esse incontinens. Sed manifestum est quod, si
non ignorans operatur voluntarie illa ex quibus sequitur quod sit
iniustus, voluntarie erit iniustus.
7. Deinde cum dicit: non tamen si velit etc., ostendit quod
habitus mali non subiacent voluntati omnino, postquam sunt generati.
Et dicit quod non ideo, quia voluntarie fit aliquis iniustus,
quandocumque volet desinet esse iniustus et fiet iustus. Et hoc probat
per simile in dispositionibus corporalibus. Si enim sit aliquis qui
quum sanus esset, volens in aegritudinem incidit per hoc quod vivit
incontinenter, utendo scilicet immoderato cibo et potu et non obediendo
medicis, a principio inerat in eius potestate non aegrotare; sed
postquam emisit actionem, sumpto scilicet iam superfluo aut nocivo
cibo, non adhuc est in potestate eius ut non aegrotet. Sicut ille qui
proiecit lapidem potest, non proiicere: non tamen in potestate eius
est quod resumat quando proiecerit, et tamen dicimus quod emittere vel
proiicere lapidem sit in hominis potestate, quia a principio sic erat.
Sic etiam est et de habitibus vitiorum: quia a principio in potestate
hominis est quod non fiat iniustus vel incontinens. Unde dicimus quod
homines volentes sunt iniusti et incontinentes: quamvis postquam facti
sunt tales, non adhuc sit hoc in eorum potestate, ut scilicet statim
desinant esse iniusti vel incontinentes; sed ad hoc requiritur magnum
studium et exercitium.
8. Deinde cum dicit: non solum autem etc., ostendit per
similitudinem corporalium defectuum quod habitus vitiosi sint
voluntarii. Et dicit quod non solum malitiae animae sunt voluntariae,
sed in quibusdam defectus corporales. Et tales homines iuste
increpamus. Nullus enim iuste increpat eos qui sunt turpes
naturaliter, sed solum eos qui sunt turpes propter aliquam negligentiam
debiti cultus. Et similiter se habet de debilitate aut de caecitate:
nullus enim iuste improperabit ei qui est caecus a nativitate vel ex
infirmitate vel ex aliqua plaga, quia hoc non est voluntarium, sed
magis propter hoc homines miserentur eorum. Et sic patet quod
malitiarum sive defectuum corporalium illi increpantur qui sunt in
potestate nostra, non autem illi qui non sunt in nostra potestate.
Unde manifestum est quod etiam in aliis, id est in his quae ad animam
pertinent, malitiae, id est habitus vitiosi, qui increpantur in
nostra potestate existunt.
|
|