|
1. Quoniam quidem igitur medietas et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus moralibus in communi, hic incipit
determinare de singulis in speciali. Et primo determinat de virtutibus
quae sunt circa passiones interiores. Secundo de iustitia quae est
circa operationes exteriores, in quinto libro, ibi, de iustitia autem
et iniustitia et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas:
in prima determinat de virtutibus moralibus, quae sunt circa
principales passiones, respicientes ipsam hominis vitam. Secundo
determinat de virtutibus moralibus quae sunt circa quasdam secundarias
passiones, respicientes exteriora hominis bona, in quarto libro,
ibi, dicamus autem deinceps et cetera. Circa primum duo facit.
Primo determinat de fortitudine quae est circa passiones respicientes
corruptiva vitae humanae; secundo determinat de temperantia quae est
circa passiones respicientes ea quibus humana vita conservatur,
scilicet cibos et venerea, ibi, post haec de temperantia et cetera.
Circa primum tria facit. Primo investigat materiam fortitudinis.
Secundo determinat modum operationis ipsius, ibi, terribile autem non
in omnibus quidem et cetera. Tertio determinat quasdam virtutis
proprietates, ibi, circa audacias autem et timores et cetera. Circa
primum duo facit. Primo resumit quod manifestum est ex praemissis de
materia fortitudinis, scilicet circa quas passiones sit. Secundo
inquirit obiecta illarum passionum, prout circa eas est fortitudo,
ibi, timemus autem et cetera.
2. Dicit ergo, quod iam supra dictum in secundo, quod fortitudo est
quaedam medietas circa timores et audacias. Importat enim fortitudo
quamdam animi firmitatem, per quam animus stat immobilis contra
periculorum timores.
3. Deinde cum dicit: timemus autem etc., investigat obiecta
passionum praedictarum secundum quod circa eas est fortitudo: et
specialiter ex parte timoris circa quem principalius est fortitudo: ut
infra dicetur. Eadem autem sunt obiecta timoris et audaciae. Nam
illud idem quod per timorem aliquis refugit, per audaciam aggreditur.
Circa hoc ergo tria facit. Primo ostendit quae sint obiecta timoris.
Secundo ostendit circa quod genus horum sit fortitudo, quia circa
timorem mortis, ibi, non enim circa omnia et cetera. Tertio ostendit
in speciali circa cuius mortis timorem sit fortitudo, ibi: videbitur
autem utique et cetera.
4. Dicit ergo primo, quod terribilia sunt quae timemus, quasi
timoris obiecta. Huiusmodi autem sunt, ut universaliter dicatur,
quaecumque mala. Unde et philosophi definiunt timorem, dicentes quod
est expectatio mali. Et sumitur hic expectatio communiter pro quolibet
motu appetitus in aliquod futurum; cum tamen expectatio proprie
loquendo non sit nisi boni, sicut nec spes. Manifestum est igitur
quod omnes timemus aliqua mala, sicut malam opinionem, idest
infamiam, quae contrariatur honestati; inopiam, id est paupertatem,
quae contrariatur bonis fortunae exterioris; aegritudinem et
inimicitiam et mortem quae contrariantur bonis personalibus.
5. Deinde cum dicit: non enim circa omnia etc., ostendit circa
quorum malorum timorem sit fortitudo. Et primo ostendit circa quae non
sit. Secundo concludit circa quid sit, ibi: circa qualia utique
terribilium et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit; scilicet quod fortitudo non videtur esse circa timorem omnium
malorum.
6. Secundo ibi: quaedam enim etc., probat propositum. Et primo,
quod fortitudo non sit circa timorem infamiae. Fortis enim laudatur ex
eo quod non timet. Sed quaedam sunt quae oportet timere ad bene
vivendum. Et bonum est ea timere, inquantum scilicet ipse timor non
solum necessarius est ad honestatem conservandam, sed etiam ipse timor
est quiddam honestum, quod autem aliquis non timeat huiusmodi mala,
est quoddam malum inhonestum; ut patet de infamia quam qui timet,
laudatur quasi decens, idest compositus in moribus et verecundus.
Ille autem qui huiusmodi malum non timet, vituperatur quasi
inverecundus. Ergo patet quod fortitudo non est circa timorem talium
malorum. Quandoque tamen ille qui non timet infamiam, a quibusdam
metaphorice nominatur fortis; qui assimulatur forti in quantum est
impavidus.
7. Secundo ibi: inopiam autem etc., ostendit quod fortitudo non
est circa timorem paupertatis. Et dicit, quod paupertatem non oportet
timere prout dicebatur de infamia; sicut neque aegritudinem neque
aliquid eorum quae non pertinent ad malitiam hominis, cuius ipse est
causa. Frustra enim homo timet illa quae vitare non potest. Hoc
igitur debet homo circa talia timere, ne ex propria malitia in aliquod
horum incidat. Quia sic timor est utilis ad ista vitanda, non autem
aliter. Nec tamen, quamvis ista non oporteat timere, ille qui circa
haec est impavidus vocatur fortis nisi forte secundum similitudinem.
Quia non timere paupertatem videtur ad aliam virtutem pertinere,
scilicet ad liberalitatem ex cuius actu aliqui laudantur, inquantum
audacter audent pecunias expendere, qui tamen in maioribus periculis,
scilicet bellicis, simpliciter timidi dicuntur. Non ergo circa
timorem inopiae est fortitudo.
8. Tertio ibi: neque utique si quis etc., ostendit quod fortitudo
non est circa quoscumque timores malorum personalium. Et dicit quod
homo non dicitur timidus ex eo quod timet ne aliquis iniurietur vel
invideat sibi aut filiis aut uxori, vel quodcumque aliud huiusmodi;
neque etiam aliquis dicitur fortis ex eo quod non timet flagellari, sed
audacter flagella sustinet, quia ista non sunt maxime terribilia.
Dicitur autem aliquis fortis simpliciter ex eo quod est fortis circa
maxime terribilia. Qui autem in aliquibus aliis est intrepidus, non
dicitur fortis simpliciter, sed in genere illo.
9. Deinde cum dicit: circa qualia utique etc., ostendit circa
quorum malorum timorem sit fortitudo. Et dicit quod aliquis dicitur
simpliciter fortis ex eo quod est intrepidus circa ea quae sunt maxime
terribilia. Virtus enim determinatur secundum ultimum potentiae, ut
dicitur in I de caelo, et ideo oportet quod virtus fortitudinis sit
circa ea quae sunt maxime terribilia, ita quod nullus magis sustineat
pericula quam fortis. Inter omnia autem maxime terribile est mors.
Et huius ratio est quia est terminus totius praesentis vitae et nihil
post mortem videtur esse homini vel bonum vel malum de his quae
pertinent ad praesentem vitam, quae nobis sunt nota, ea enim quae
pertinent ad statum animarum post mortem, non sunt visibilia nobis.
Valde autem terribile est id per quod homo perdit omnia bona quae
cognoscit. Unde videtur quod fortitudo proprie sit circa timorem
periculorum mortis.
10. Deinde cum dicit: videbitur autem utique etc., ostendit circa
cuius mortis timorem sit fortitudo. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit circa quod genus mortis sit fortitudo. Secundo ostendit quo
ordine se habeat etiam circa omnia genera mortis, ibi, principaliter
autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo probat propositum, ibi: in maximo enim et cetera.
Dicit ergo primo, quod neque etiam fortitudo est circa mortem quam
quis sustinet in quocumque casu vel negotio, sicut in mari vel in
aegritudine; sed circa mortem quam quis sustinet pro optimis rebus,
sicut contingit cum aliquis moritur in bello propter patriae
defensionem. Et eadem ratio est de quacumque alia morte, quam quis
sustinet propter bonum virtutis. Sed specialiter facit mentionem de
morte in bello, quia in tali negotio ut frequentius homines moriuntur
propter bonum.
11. Deinde cum dicit: in maximo enim etc., probat dupliciter
propositum. Primo quidem quia mors quae est in bello, est in maximo
periculo, quia de facili ibi moritur homo; est etiam in optimo
periculo, quia huiusmodi pericula sustinet homo propter bonum commune,
quod est optimum, ut in I dictum est. Virtus autem est circa maximum
et optimum. Ergo virtus fortitudinis maxime est circa mortem quae est
in bello.
12. Secundo ibi: concordes autem etc., probat idem ex hoc quod
morientibus tali morte vel illis qui fortiter se exponunt periculis
huiusmodi mortis, exhibentur honores tam in civitatibus quae vivunt in
communitate, quam etiam apud monarchias, idest apud reges qui soli
dominantur. Quia fortiter in bello dimicantibus, et in vita et post
mortem aliqui honores exhibebantur. Honor autem est praemium
virtutis. Ergo circa huiusmodi mortem consideratur virtus
fortitudinis.
13. Deinde cum dicit principaliter autem etc., ostendit quo ordine
se habeat fortitudo circa omnia genera mortis. Et primo quomodo se
habeat in timendo mortem. Secundo quomodo se habeat in audacia, quae
fit circa huiusmodi pericula, ibi: similiter autem (et) viriliter
agunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit circa quam
mortem principaliter sit fortitudo. Et dicit quod principaliter
dicitur aliquis fortis ex eo quod impavide se habet circa bonam mortem,
sicut et omnis virtus ordinatur ad bonum, et circa pericula illativa
mortis, praecipue si sint repentina; in his enim quae (ex) repente
operari oportet maxime ostenditur quod aliquis ex habitu operetur. In
aliis autem potest aliquis ex praemeditatione operari similia his quae
fiunt ex habitu. Maxime autem sunt talia, scilicet ad bonum
pertinentia et repentina, pericula bellica. Unde circa ista
principaliter est intimidus fortis.
14. Deinde cum dicit: sed adhuc (et) in mari etc., ostendit
quomodo se habeat impavide fortis circa alias mortes. Et dicit quod
etiam consequenter et in mari et in aegritudinibus fortis est
intimidus, quia videlicet non stupescit nec turbatur propter timorem
talium. Aliter tamen sunt intimidi fortes in mari quam marinarii.
Nam fortes etiam si non sperent salvari, tamen non timent,
contemnentes huiusmodi mortem, non enim tantum de ea curant ut
inordinate commoveantur. Sed marinarii sunt intimidi in periculis
maris in quantum sperant se bene posse evadere propter experientiam.
15. Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quod non
solum fortitudo est principaliter circa timorem mortis bellicae, sed
etiam circa audacias talium periculorum. Et dicit quod similiter etiam
fortes viriliter agunt aggrediendo pericula in illis rebus in quibus
laudabilis est fortitudo vel in quibus bonum est mori, sicut est in
rebus bellicis. Bonum est enim quod homo vitam suam exponat pro bono
communi. Sed in praedictis corruptionibus, scilicet in morte quae est
in mari vel in aegritudine, neque est fortitudo laudabilis neque ex
morte aliquod bonum sequitur. Unde audacter aggredi talia pericula,
non pertinet ad virtutem fortitudinis.
|
|