|
1. Terribile autem non in omnibus et cetera. Postquam philosophus
inquisivit materiam fortitudinis, hic determinat de actu ipsius. Et
primo distinguit actum eius ab actibus vitiorum oppositorum. Secundo
determinat de quibusdam quae habent actum similem fortitudini, ibi:
dicuntur autem et aliae et cetera. Circa primum duo facit. Primo
determinat quomodo actus diversificari possunt circa materiam supra
inquisitam. Secundo ostendit quis sit proprius actus fortitudinis per
comparationem ad actus oppositorum vitiorum, ibi, qui quidem igitur
quae oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat
rationem diversificandi actus circa praedictam materiam. Secundo
ostendit quomodo diversificantur, ibi: fortis autem instupescibilis et
cetera. Dicit ergo primo, quod non est idem terribile quoad omnes.
2. Cum timor sit in irascibili cuius obiectum est arduum, non est
timor nisi alicuius mali quod est aliqualiter elevatum supra facultatem
timentis. Unde aliquid est terribile puero quod non est terribile viro
perfecto. Est autem aliquod malum quod excedit facultatem humanam,
per quam ei resisti non potest, sicut terraemotus, inundationes maris
et alia huiusmodi; unde huiusmodi malum est terribile cuilibet homini
sapienti qui habet rectum iudicium intellectus. Illud autem terribile
quod est secundum hominem quasi non excedens facultatem ipsius ad
resistendum differt dupliciter. Uno modo secundum diversam rei
magnitudinem; puta maius terribile est si conveniant multi hostes quam
si pauci. Alio modo secundum magis et minus, puta quod magis vel
minus odiunt aut magis vel minus appropinquant. Et quod dictum est de
terribilibus est etiam similiter dicendum de ausibilibus. Quia circa
idem sunt timor et audacia, ut supra dictum est.
3. Deinde cum dicit: fortis autem instupescibilis etc., ostendit
secundum praedictam rationem quomodo diversificantur actus circa
materiam praedictam. Et dicit quod cum dicitur quod fortis non
obstupescit propter timorem, intelligendum est secundum quod convenit
homini qui, si intellectum habeat, timebit ea quae sunt supra
hominem. Unde et fortis talia timebit. Sed tamen in casu
necessitatis vel utilitatis sustinebit talia sicut oportet, et sicut
iudicabit recta ratio quae propria est homini. Ita scilicet quod
propter timorem talium non discedet a iudicio rationis, sed sustinebit
huiusmodi terribilia, quantumcumque magna, propter bonum quod est
finis virtutis.
4. Contingit autem quandoque quod aliquis magis vel minus timet
terribilia quae sunt supra hominem vel secundum hominem magis vel minus
quam ratio iudicet; et adhuc, quod plus est, contingit quod ea quae
non sunt terribilia timet quasi terribilia: et in hoc consistit
peccatum hominis, quod est praeter rationem rectam. Et sicut
aegritudo contingit in corpore per inordinationem cuiuscumque humoris,
ita etiam peccatum contra rationem contingit in anima ex inordinatione
cuiuscumque circumstantiae. Unde circa timorem quandoque peccatur ex
hoc quod aliquis timet quod non oportet timere; quandoque vero ex hoc
quod timet quando non oportet timere. Et idem dicendum est de aliis
circumstantiis supra positis. Et quod dictum est de terribilibus,
intelligendum est etiam de ausibilibus, de quibus est eadem ratio,
sicut dictum est.
5. Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., ostendit quis sit
actus fortitudinis per comparationem ad vitia opposita. Et circa hoc
duo facit. Primo ponit actum virtutis et vitiorum. Secundo comparat
virtutem ad quaedam quae ei similia videntur, ibi: et audaces quidem
praevolantes et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat
actum virtutis et vitiorum quantum ad timorem et audaciam. Secundo
quantum ad spem et desperationem, ibi: desperans utique quis et
cetera. Tertio epilogat, ibi circa haec quidem igitur et cetera.
Circa primum duo facit. Primo determinat actum virtuosi. Secundo
actus vitiosorum, ibi, superabundantium autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestat
quiddam quod dixerat, ibi, finis autem omnis et cetera.
6. Dicit ergo primo, quod ille qui sustinet quae oportet sustinere
et fugit per timorem ea quae oportet vitare, et facit hoc eius gratia
cuius oportet et eo modo quo oportet et quando oportet, vocatur
fortis. Qui etiam similiter audet quae oportet, et cuius gratia et
cetera. Et huius rationem assignat dicens quod quia fortis et
virtuosus patitur per timorem et operatur per audaciam, secundum quod
dignum est et secundum quod recta ratio dictat. Omnis enim virtus
moralis est secundum rationem rectam, ut supra habitum est.
7. Deinde cum dicit: finis autem omnis etc., manifestat quiddam
quod dixerat, scilicet cuius gratia oporteat fortem operari. Et dicit
quod finis cuiuslibet operationis virtuosae est secundum convenientiam
proprii habitus. Movet enim habitus ex consuetudine causatus per modum
naturae eo quod consuetudo est sicut quaedam natura, sicut dicitur in
libro de memoria. Finis autem ultimus agentis naturalis operantis est
bonum universi quod est bonum perfectum. Sed finis proximus est ut
similitudinem suam in aliud imprimat. Sicut finis calidi est ut per
suam actionem calidum faciat. Similiter autem et finis virtutis
operantis ultimus quidem est felicitas, quae est bonum perfectum, ut
in primo habitum est. Sed finis proximus et proprius est ut similitudo
habitus existat in actu.
8. Et hoc est quod dicit, quod bonum quod intendit fortis, est
fortitudo. Non quidem habitus fortitudinis qui iam praeexistit, sed
similitudo ipsius in actu. Et hoc etiam est finis, quia unumquodque
quod est propter finem determinatur in propria ratione secundum proprium
finem quia ex fine sumitur ratio eorum quae sunt ad finem. Et ideo
finis fortitudinis est aliquid ad rationem fortitudinis pertinens. Sic
igitur fortis sustinet et operatur gratia boni. Et hoc est inquantum
intendit operari ea quae sunt secundum fortitudinem.
9. Deinde cum dicit superabundantium autem etc., determinat actus
vitiosorum. Et primo eius qui deficit in timendo. Secundo eius qui
superabundat in audendo, ibi, qui autem in audendo et cetera. Tertio
eius qui abundat in timendo, ibi, qui autem in timendo et cetera.
Dicit ergo primo, quod inter vitia ad superabundantiam pertinentia
ille est innominatus qui superabundat in impaviditate, qui scilicet nil
timet. Supra autem dictum est, quod multa sunt innominata. Et hoc
praecipue contingit in his quae raro accidunt. Talis autem impaviditas
raro accidit. Non enim contingit nisi in aliquo insano, vel in aliquo
qui non habet sensum doloris, quod scilicet nihil timeat, puta neque
terraemotum, nec inundationes, nec aliquid talium, sicut dicitur
accidere quibusdam qui vocantur Celtae, quod est nomen gentis. Hic
autem dicit esse sine sensu doloris, quia eadem sunt quae timemus
futura et de quibus, cum fuerint praesentia, dolemus.
10. Deinde cum dicit: qui autem in audendo etc., agit de his qui
superabundant in audendo. Et dicit quod ille qui circa terribilia
superabundat in audendo, ut scilicet audacter terribilia aggrediatur
ultra quam ratio dictat, vocatur audax. Est autem aliquis qui non est
vere audax, sed videtur, scilicet superbus quoniam fingit se esse
fortem. Unde sicut fortis vel audax se habet circa terribilia, ita
superbus quaerit apparere. Et propter hoc quando potest sine periculo
imitatur opera fortis vel audacis. Unde multi eorum qui videntur
fortes vel audaces sunt timidi quia, cum audacter se habeant in his
quae habent parum periculi, quando ea quae sunt multum terribilia
superveniunt, non sustinent ea.
11. Deinde cum dicit: qui autem in timendo etc., determinat de eo
qui superabundat in timendo; et dicit quod talis vocatur timidus qui
timet quae non oportet timere et eo modo quo non oportet et similiter
secundum alias circumstantias. Et iste quidem qui superabundat in
timendo deficit in audendo. Nulla est enim ratio quare aliquis non
aggrediatur aliqua terribilia ad destruenda ipsa, nisi propter
timorem. Sed defectus timoris potest esse absque audacia aggrediendi.
Non enim sequitur quod quicumque non fugit sicut oportet, invadat
plusquam oportet. Sed quicumque deficit ab invadendo quod oportet non
facit hoc nisi propter timorem. Et ideo defectum timoris separavit a
superabundantia audaciae, sed superabundantiam timoris coniungit
defectui audaciae. Et quamvis timidus superabundet in timendo et
deficiat in audendo, magis tamen est manifestus ex hoc quod
superabundat in timore tristitiarum, quam ex hoc quod deficit in
audendo, quia defectus non ita percipitur sicut abundantia.
12. Deinde cum dicit desperans utique etc., ostendit quomodo
praedicta se habeant ad spem et desperationem. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod audaciae et timoris obiectum est malum. Spei
autem et desperationis obiectum est bonum. In bonum autem per se
appetitus tendit, sed per accidens refugit ipsum ratione alicuius mali
adiuncti. Similiter etiam malum per se refugit appetitus; quod autem
est per se est causa eius quod est per accidens. Et ideo spes, cuius
est tendere in bonum, est causa audaciae quae tendit in malum quod
aggreditur. Et eadem ratione timor qui refugit malum est causa
desperationis quae recedit a bono. Et ideo dicit quod timidus est
desperans inquantum timet circa omnia deficere. Fortis autem e
contrario, in quantum audet ostenditur esse bonae spei.
13. Deinde cum dicit circa haec quidem igitur etc., epilogat quae
dicta sunt, concludens ex praedictis, quod circa praedictas passiones
sunt et timidus et audax et fortis, sed differenter se habent ad eas.
Nam audax et timidus superabundant et deficiunt in audendo et timendo.
Sed fortis medio modo se habet in his et sicut oportet, id est
secundum rationem rectam.
14. Deinde cum dicit: et audaces quidem etc., comparat
fortitudinem ad quaedam sibi similia. Et primo ostendit differentiam
fortis ad audacem; secundo ad eum qui mortem sustinet propter vitandas
aliquas molestias, ibi, quemadmodum igitur dictum est et cetera.
Timidi autem in nullo videntur cum fortibus convenire, et ideo non
curat inter eos differentiam assignare. Dicit ergo primo quod audaces
ante pericula sunt praevolantes et volentes, id est velociter et
ardenter ad ipsa currentes, quia moventur ex impetu passionis praeter
rationem. Quando autem sunt in ipsis periculis discedunt, quia motus
passionis praecedentis vincitur a difficultate imminente. Sed fortes
quando sunt in ipsis operibus difficilibus, sunt acuti: quia iudicium
rationis ex quo agunt non vincitur ab aliqua difficultate. Sed
priusquam ad pericula veniant, sunt quieti: quia non agunt ex impetu
passionis, sed ex deliberatione rationis.
15. Deinde cum dicit quemadmodum igitur etc., ostendit
differentiam fortis ad eum qui sustinet mortem ut vitet molestias. Et
dicit quod, sicut dictum est, fortitudo est medietas circa ausibilia
et terribilia, quae sunt mala, et in quibus dictum est, scilicet in
periculis mortis; et desiderat operari virtuose, et sustinet talia
pericula, ut eveniat aliquod bonum, scilicet honestum, vel ut fugiat
aliquod turpe, scilicet inhonestum. Sed quod aliquis moriatur sibi
ipsi manus iniiciens, vel ab alio mortem illatam libenter patiens ad
fugiendum inopiam vel cupidinem alicuius rei quam non potest habere,
vel quicquid est aliud quod ingerit tristitiam, non pertinet ad
fortem, sed magis ad timidum, duplici ratione. Primo quidem, quia
videtur esse quaedam mollities animi contraria fortitudini, quod
aliquis non possit sustinere laboriosa et tristia. Secundo quia non
sustinet mortem propter bonum honestum, sicut fortis, sed fugiendo
malum tristabile.
16. Ultimo autem concludit quod ex praedictis potest sciri quid sit
fortitudo.
|
|