|
1. Dicuntur autem et aliae secundum quinque modos et cetera.
Postquam philosophus determinavit qualis sit actus verae fortitudinis
et oppositorum vitiorum; hic determinat de quibusdam quae habent actum
similem fortitudini, sed deficiunt a vera fortitudine. Quod quidem
quinque modis contingit. Cum enim vera fortitudo sit virtus moralis,
ad quam requiritur scire, et propter hoc eligere, potest quidem
aliquis exercens actum fortitudinis tripliciter a vera fortitudine
deficere. Uno modo quia non operatur sciens, et sic est unus modus
non verae fortitudinis secundum quem dicitur aliquis fortis per
ignorantiam. Alio modo quia aliquis non operatur ex electione, sed ex
passione: sive sit passio impellens ad pericula subeunda, sicut est
ira; sive passio quietans animum a timore, sicut est spes: et
secundum hoc sumuntur duo modi non verae fortitudinis.
2. Tertio modo deficit aliquis a vera fortitudine ex eo quod aliquis
ex electione quidem operatur, sed aut (non) eligit id quod eligit
fortis, scilicet pericula sustinere, dum propter armorum peritiam
reputat sibi non esse periculosum in bello confligere, sicut apparet in
militibus. Aut quia eligit aliquis pericula sustinere, sed non
propter illum finem propter quem eligit fortis, sed propter honores vel
poenas, quae a rectoribus civitatum proponuntur.
3. Secundum hoc ergo dividitur pars ista in quinque partes. In
prima parte determinat de fortitudine politica sive civili. In secunda
de fortitudine militari, ibi: videtur autem et experientia et cetera.
In tertia parte de fortitudine quae est per iram, ibi, et furorem
autem super fortitudinem etc.; in quarta parte de fortitudine quae est
per spem, ibi, neque utique bonae spei et cetera. In quinta de
fortitudine quae est per ignorantiam, ibi, fortes autem videntur et
ignorantes et cetera. Circa primum ponit tres gradus politicae
fortitudinis. Quorum primus est eorum, qui sustinent pericula propter
honorem; secundus eorum, qui sustinent propter timorem poenarum,
ibi, ponet autem utique etc.; tertius eorum qui aggrediuntur et
sustinent periculosa propter praesentem coactionem, ibi, et qui
praecipiunt et cetera. Circa primum tria facit.
4. Primo proponit hunc gradum fortitudinis, et dicit quod, cum
praeter fortitudinem veram dicantur quaedam aliae fortitudines secundum
quinque modos; primum locum inter eas tenet fortitudo politica idest
civilis, eo quod talis fortitudo maxime assimilatur verae. Sustinent
enim cives pericula ut vitent increpationes et opprobria quae secundum
statuta legum civilium inferuntur timidis, et ut adipiscantur honores
qui secundum easdem leges fortibus exhibentur. Et inde est quod apud
illas civitates in quibus timidis adhibentur vituperia, fortibus autem
honores, inveniuntur viri fortissimi secundum hanc fortitudinem, et
fortassis etiam secundum veram, propter assuetudinem.
5. Secundo ibi: tales autem etc., inducit exempla ex Homero, qui
describens Troianum bellum inducit taliter fortes, scilicet propter
honores vel vituperia, puta Diomedem ex parte Graecorum, et
Hectorem ex parte Troianorum. Inducit enim Hectorem dicentem haec
verba: Polidamas, idest quidam dux Troianorum, primum redargutionem
reponet mihi, id est primo me redarguet nisi fortiter egero. Et
Diomedes dicebat seipsum exhortans ad fortiter agendum: Hector
concionando apud Troianos dicet, ut laudans se et me vituperans,
Titides, id est Diomedes qui sic nominatus est a patre, a me
scilicet fugit vel victus est.
6. Tertio ibi assimilatur autem etc., manifestat quod dixerat,
scilicet quod ista fortitudo maxime assimilatur verae. Et dicit quod
haec politica fortitudo maxime assimulatur ei de qua supra dictum est
quod fit propter virtutem. Haec enim politica fortitudo fit propter
verecundiam, quae est timor de turpi, inquantum scilicet aliquis fugit
opprobria, et fit propter boni, id est honesti, desiderium,
inquantum ista fortitudo quaerit honorem, qui est testimonium
honestatis. Et ideo hoc exponens subdit, quod huiusmodi fortitudo fit
propter honorem et propter fugam opprobrii quod turpe existit. Quia
igitur honor propinquum aliquid est bono honesto, et vituperium turpi
inhonesto, inde est quod ista fortitudo propinqua est verae fortitudini
quae intendit honestum, et fugit inhonestum.
7. Deinde cum dicit: ponet autem aliquis etc., ponit secundum
gradum fortitudinis politicae, qui est propter timorem poenae. Et
dicit quod ad eundem modum politicae fortitudinis possunt reduci illi,
qui sunt fortes propter hoc quod timore poenarum coguntur a principibus
civitatis. Sunt tamen deteriores praemissis, inquantum non agunt
fortiter propter verecundiam turpitudinis, sed propter timorem poenae.
Et hoc est quod subdit, quod non fugiunt turpe, idest inhonestum,
sed triste aliquid idest dolorosum vel damnosum ex quo aliquis
tristatur. Per hoc enim domini cogunt suos subditos fortiter pugnare.
Sicut secundum Homerum, Hector Troianis comminabatur dicens: ille
quem intelligam fugientem sine bello, idest sine hoc quod fortiter
pugnet, ita male tractabo eum quod non erit sufficiens ad fugiendum
canes.
8. Deinde cum dicit: et qui praecipiunt etc., ponit tertium gradum
politicae fortitudinis, prout scilicet aliqui coguntur a principibus
praesentialiter et non solum timore futurarum poenarum. Et hoc est
quod dicit quod idem operantur sua actione principes qui praecipiunt
subditis, ut non fugiant a praelio, et eos qui recedunt percutiunt,
et similiter illi qui ante pugnatores ne fugere possint constituunt
muros et foveas et alia huiusmodi impedimenta fugae. Omnes enim
principes talia facientes, cogunt subditos ad pugnandum. Sed illi qui
sic coguntur non sunt vere fortes. Quia oportet virtuosum esse fortem
non propter necessitatem quam patitur, sed propter bonum virtutis.
9. Deinde cum dicit: videtur autem et experientia etc., determinat
de fortitudine militari. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit
milites (per experientiam aptos esse) ad fortiter agendum; secundo
comparat militarem fortitudinem ad politicam, ibi, milites autem
timidi sunt et cetera. Dicit ergo primo, quod in singulis experientia
videtur esse quaedam fortitudo. In quolibet enim negotio audacter et
sine timore operatur ille, qui est expertus, sicut Vegetius dicit in
libro de re militari: nemo facere dubitat quod se bene didicisse
confidit. Et propter hoc Socrates aestimavit quod fortitudo esset
scientia quaedam quae etiam per experientiam acquiritur: aestimavit
etiam omnes alias virtutes esse scientias. Sed de hoc infra in sexto
agetur. Sic ergo cum quidam alii sint fortes per experientiam in
quibusdam aliis rebus, in rebus bellicis milites sunt fortes per
experientiam.
10. Ex qua quidem duo consequuntur. Quorum primum est quod in
bellis multa sunt inania, quae scilicet inexpertis terrorem incutiunt,
quamvis parum vel nihil periculi habeant; sicut fragor armorum,
concursus equorum et alia huiusmodi, quae quidem milites maxime
aspexerunt per experientiam non esse terribilia. Unde videntur
fortes, cum talibus sine timore se ingerunt, quae aliis, scilicet
inexpertis, periculosa videntur, quia nesciunt qualia sint. Secundo
consequuntur ex experientia quod possunt facere, idest gravare
adversarios, et non pati, id est non gravari ab eis, custodiendo
scilicet se ab ictibus et percutiendo alios inquantum habent potestatem
ad bene utendum armis, et alia huiusmodi habent, quae sunt efficacia
ad hoc quod ipsi possint laedere alios, ita quod non laedantur. Unde
manifestum est, quod ipsi pugnant cum aliis sicut armati cum
inermibus. Quasi enim inermis videtur qui armis non potest uti aut
nescit.
11. Et simile est de athletis, idest pugilibus fortibus et
instructis cum idiotis, idest rusticis inexpertis. Quia in talibus
agonibus, scilicet athletarum, non illi qui maxime possunt pugnare
sunt fortissimi, sed illi qui sunt potentes secundum virtutem
corporalem, ut habentes corpora bene disposita.
12. Deinde cum dicit: milites autem timidi sunt etc., comparat
militarem fortitudinem ad politicam. Et dicit quod milites tamdiu
fortiter agunt quandiu non vident periculum imminere, sed quando
periculum excedit peritiam, quam habent in armis, et quando non habent
multitudinem secum nec alias praeparationes bellicas, tunc efficiuntur
timidi. Et tunc primi fugiunt: non enim propter aliud erant audaces,
nisi quia aestimabant sibi periculum non imminere. Et ideo quando
vident periculum primi fugiunt; sed illi qui sunt civiliter fortes,
permanentes in periculis moriuntur. Sicut accidit in quodam loco ubi
militibus fugientibus cives remanserunt. Quia cives turpe reputabant
fugere, et magis eligebant mortem quam salvari per fugam. Sed milites
a principio exponebant se periculis quasi existimantes se potentiores.
Sed postquam cognoverunt adversarios esse potentiores, fugerunt,
magis timentes mortem quam turpem fugam. Non est autem ita de forti,
qui magis timet turpitudinem quam mortem.
|
|